Better Gutenberg
Free, beautifully formatted public-domain ebooks
‹Better GutenbergPhilosophiae Naturalis Principia MathematicaPhilosophiæ — Naturalis Mathematica Definitiones · 4 of 293Contents›

Philosophiae Naturalis Principia Mathematica

by Isaac Newton

4 of 293 · Contents · Download EPUB

Philosophiæ

Naturalis

Mathematica

Definitiones

Def. I.

Quantitas Materiæ est mensura ejusdem orta ex illius Densitate & Magnitudine conjunctim.

Aer duplo densior in duplo spatio quadruplus est. Idem intellige de Nive et Pulveribus per compressionem vel liquefactionem condensatis. Et par est ratio corporum omnium, quæ per causas quascunq; diversimode condensantur. Medii interea, si quod fuerit, interstitia partium libere pervadentis, hic nullam rationem habeo. Hanc autem quantitatem sub nomine corporis vel Massæ in sequentibus passim intelligo. Innotescit ea per corporis cujusq; pondus. Nam ponderi proportionalem esse reperi per experimenta pendulorum accuratissime instituta, uti posthac docebitur.

← Back to Philosophiae Naturalis Principia Mathematica

Scroll to Top