Better Gutenberg
Free, beautifully formatted public-domain ebooks
‹Better GutenbergPhilosophiae Naturalis Principia MathematicaProp. LXXVIII. Theor. XXXVIII · 143 of 293Contents›

Philosophiae Naturalis Principia Mathematica

by Isaac Newton

143 of 293 · Contents · Download EPUB

Prop. LXXVIII. Theor. XXXVIII

Si Sphæræ in progressu a centro ad circumferentiam sint utcunq; dissimilares & inæquabiles, in progressu vero per circuitum ad datam omnem a centro distantiam sint undiq; similares; & vis attractiva puncti cujusq; sit ut distantia corporis attracti: dico quod vis tota qua hujusmodi Sphæræ duæ se mutuo trahunt sit proportionalis distantiæ inter centra Sphærarum.

Demonstratur ex Propositione præcedente, eodem modo quo Propositio LXXVII. ex Propositione LXXV. demonstrata fuit.

Corol. Quæ superius in Propositionibus X. & LXIV. de motu corporum circa centra Conicarum Sectionum demonstrata sunt, valent ubi attractiones omnes fiunt vi Corporum Sphæricorum, conditionis jam descriptæ, suntq; corpora attracta Sphæræ conditionis ejusdem.

← Back to Philosophiae Naturalis Principia Mathematica

Scroll to Top