Better Gutenberg
Free, beautifully formatted public-domain ebooks
‹Better GutenbergPhilosophiae Naturalis Principia MathematicaSect. XII — Prop. LXX. Theor. XXX · 134 of 293Contents›

Philosophiae Naturalis Principia Mathematica

by Isaac Newton

134 of 293 · Contents · Download EPUB

Sect. XII

De Corporum Sphæricorum Viribus attractivis.

Prop. LXX. Theor. XXX

Si ad Sphæricæ superficiei puncta singula tendant vires æquales centripetæ decrescentes in duplicata ratione distantiarum a punctis: dico quod corpusculum intra superficiem constitutum his viribus nullam in partem attrahitur.

Sit HIKL superficies illa Sphærica, & P corpusculum intus constitutum. Per P agantur ad hanc superficiem lineæ duæ HK, IL, arcus quam minimos HI, KL intercipientes; & ob triangula HPI, LPK (per Corol. 3. Lem. VII.) similia, arcus illi erunt distantiis HP, LP proportionales, & superficiei Sphæricæ particulæ quævis, ad HI & KL rectis per punctum P transeuntibus undiq; terminatæ, erunt in duplicata illa ratione. Ergo vires harum particularum in corpus P exercitæ sunt inter se aquales. Sunt enim ut particulæ directe & quadrata distantiarum inverse. Et hæ duæ rationes componunt rationem æqualitatis. Attractiones igitur in contrarias partes æqualiter factæ se mutuo destruunt. Et simili argumento attractiones omnes per totam Sphæricam superficiem a contrariis attractionibus destruuntur. Proinde corpus P nullam in partem his attractionibus impellitur. Q. E. D.

← Back to Philosophiae Naturalis Principia Mathematica

Scroll to Top