Conclvsio
Habetis a me, florentes Academici, hoc munusculum, contextum operis in itinere subcisivis. Animus fuit et purgare me vobis de arrogantia, et satisfacere de fiducia, et interim dum ab adversariis una mecum in scholas invitemini, quaedam apponere degustanda. Si aequam, si tutum, si honestum ducitis, haberi Lutherum, aut Calvinum, canonem Scripturae, mentem sancti Spiritus, normam Ecclesiae, Conciliorum Patrumque paedagogum, omnium denique testium et saeculorum Deum, nihil est quod sperem, vobis lectoribus vel auditoribus. Sin estis ii, quos apud animum formavi meum, philosophi occulati, amatores veri, simplicitatis, modestiae; hostes temeritatis, nugarum, sophismatum; facile diem in aprico videbitis, qui dieculam angusta rima dispicitis. Dicam libere, quod meus in vos amor, et vestrum periculum et rei magnitudo postulat. Non hoc nescit diabolus, vos istam lucem, si quando coeperitis oculos attolere, conspecturos. Cuius enim stuporis fuerit, antiquitati christianae Hammeros et Charcos anteponere? Sed sunt quaedam illecebrae lutheranae, quibus suum ille regnum amplificat, quibus ille tendiculis hamatus multos iani vestri ordinis inescavit. Quaenam? Aurum, gloria, deliciae, veneres. Contemnite. Quid enim aliud ista sunt, nisi terrarum ilia, canorus aer, propina vermium, bella sterquilinia? Spernite. Christus dives est, qui vos alet; Rex est, qui ornabit; lautus est, qui satiabit, speciosus est, qui felicitatum omnium cumulos largietur. Huic vos adscribite militanti, ut cum eo triumphos, vere doctissimi vereque clarissimi, reportetis. Valete. Cosmopoli 1581.
[Foonote 6: Ii sunt Baruch, Tobias, Iudith, Sapientia,
Ecclesiast., duo Machab.]
[Footonote 103: Cent. 2 et 5, c. 4.]
Notes
1 A Beato Edmundo anglice scripta, ab alio latine reddita.
2 Est hic locus supplicii anglice Tyburn.
3 Aug. l. 28 contra Faust. c. 2 et de utilit. cred. c. 3.
5 Lut. in novo test. german.; Praef. in ep. Iac.; vide etiam l. de capt. Babyl. cap. de extr. unct. et cent, Magd. 2 p. 58.
7 Ep. ad Hebr., Ep. Iudae, Ep. 2 Petri, Epist. 2 et 3 Ioan.
8 De doctr. christ. l. 2 c. 3.
9 Conc. Trid. sess. 4; vid. Melch. Can. l. 2 de loc, theol.
11 Instit. I. lib. I, c. 7, num. 4 et 5.
12 Xistus Sen. l. 8, haer. 10.
13 Praef. in Cant. Vide Bezam in sua praef. ante comm.
Calv. in Iosue.
15 Lut. praef. in Apoc.—Kemn. in exam. Conc.
Trid. sess. 4.
17 Lut. serm. de Pharis. et Publ.
18 Matth. xxvi. 26; Marc. xiv. 22; Luc. xxii. 19.
20 Matth. viii. 29; Marc. i. 24.
21 Luc. xxii. 19; Matth. xxvi. 28; Marc. xiv. 24.
22 Ioan. vi.; Matth. xvi.; Marc. xiv.; Luc. xxii.;. 1
Cor. x. et xi.
23 Calv. Instit. l. iv., c. 1 n. 2 et 3.
27 Nic. can. vi.; Chalc. act. iv.; Const. c. 5.
28 Ephes. conc. in epist. ad Nestor; Nic. c. xiv.
30 Nic. conc. apud Soc. I. i. c. 8.
31 Vide Chalc. can. iv., vii., xvi., xxiv.
32 Matth. xviii. 20; Ioan. xiv. 26.
35 Vide Conc. Trid. sess. 11, 15 et 18.
36 Act. xiii. 1; 1 Cor. xii. 28; Ephes. iv. 11; 1 Cor. xiv., 1 et seq.
38 S. Dion. Areop. de quo vide. 6 Syn. act. 4, Adon.,
Tren. in martyr. Turon., Syng., Suid., Metap.
39 Comm. in 1, 13, 17 Deut. Item in capt. Babyl.
44 Cent. 1, l. 2, c. 10 et seq.
45 Tert. l. de praescr. contr. haer.
54 Test. Stanch. l. de Trinit.
56 Lib. 22 de Civit. Dei c. 8 et serm. de divers. 34 et seq.
57 Contr. ep. Man. quam vocant funda c. 4.
59 Aug. l. 1. contr. Parmen.; De unit. c 16; et De doctr. christ. c. 40.
61 Vide S. Hieron. de Script. Eccles.
62 Vide Epist. Syn. Alexandr. ad Felic. 2.
63 Epist. ad Ital. Item serm. 91.
64 Aug. l. 22 de Civ. Dei; Greg. Tur. l. de glor,
Mart. e. 46 et Metaph.
68 Rom. 1, 8, 9; xv. 29; xvi, 16, 19.
71 Hieron. in cap. script. Eccles.; Euseb. 2 hist.c, 14.
74 Inst. l. 4, c. 2, n. 3 et in epist. ad Sadol.
75 Calv. Inst. l. 1, c. 18; l. 2, c. 4; l. 3, cc. 23 et 24; Petr. Mart. in 1, Sam. 2.
77 Sic docet Luth. in asser. 36 et in resol. asser. 36 et in libr. de servo arbitrio.
78 Praef. in Phillip. in ep. ad Rom.
80 Vide enchir. prec. an. 1541.
81 Calv. Inst. l. 1, c. 13, n. 23, 24.
83 Beza cont. Schmidel. l. de unitat. hypost. duas in Christ. nat.
86 Bucer. in Luc. 2; Calv. in har. ev.; Luc. Los.;
Melanct. in ev. Dom. 1 p. Epiph.
87 Marlorat. in Matth. 26; Calv. in harm. eveng.
88 Brent. in Luc. part. 2, hom. 65 et in Ioan. hom. 54; Calv. in harm. evang.
89 Schmidel. Conc. de pass. et coena Dom.; Aepinus comm. in Ps. 16.
90 Calv. Inst. l. 2, c. 16, n. 10, 11; Brent. in catech, an. 1551.
93 Illyr. in var. l. de orig. pecc.; Sarcer. de cons. vet Eccles.; Aepinus de imb. et pecc. Sanct.; Kemn. contra cens. col.; Calv. Inst. l. 4, c. 15, n. 10, 11.
94 Illyr. in var. l. de pecc. orig.—Vide Hesbusium in ep. ad Illyr.
95 Calv. in antidot. Conc. Trid.—Idem docuerat
Wiclef. apud. Wald. l. 2, de Sacr. c. 154.
96 Luth. in resp. contra Lovan.
97 Bucer. in Ioan. 1; Wald. in nat. Christi; Brent. hom 16 in Ioan.; Cent. l. 1, c. 4.
98 Hesb. de iustif. in resp. asv. 115 obiect.
Illyric. in Apol. confes. Antuerp. c. 6 de iustif.
99 Calv. Inst. l. 3, c. 2, n. 28 etc.
100 Calv. Inst. l. 3, c. 2, n. 40.
102 Calv. Inst. l. 4, c. 15, n. 2 et 10; Cent. l. 1, c. 19; Luth. l. de capt. Babyl.
104 Luth. adv. Cochlae, Item epist. ad Melanct. t. 2; et in ep. ad Wald.
105 Luth. serm. de matrim. et lib. de vit. coniug.; in asser. art. 16; lib. de vot. monast.
107 Luth. serm. de Pet.; in asser. art. 32.
110 Id. l. de capt. Bab. c. de Euch.
112 In 1, p. q. 13, a. 2 ad 2.
119 Dam. in vita Telesph. to. 1 con. c. stat. d. 5.
123 Euseb. 7 hist. 2 interp. Ruff.
125 Vid. Aug. Ser. 1 de S. Laur.; Ambr. l. 1 offi, c. 41; Leo serm. in die S. Laur.
128 Aug. l. 6 confess. c. 7 ad 13.
130 Ambr. in orat. fun. de Satyro.
131 Vide sex tomos Surii de vitis Sanct.
134 Hieron, in epit. Paul. et passim in epist.
135 Prudent. in Pin. de S, Laur.
137 Dam. in Sylv.; Niceph. l. 7, c. 33; Zonaras, Cedremus.
138 Euseb. l. 2 de vit. Const. c. 7, 8, 9; Sozom. l. 1, c. 8, 9.
141 Vid. Volate, lovium Aemilium l. 8, Blond. l. 9 de 2.
144 Cypr. ep. ad Iubatam et l. 4 ep. 2.
150 Hier. in Iovin. et Vigilant.; Aug. haer. 82.
151 Vid. Tert. de praescr.; Aug. l. 2 de doctr. christ. c. 8.