Better Gutenberg
Free, beautifully formatted public-domain ebooks
‹Better GutenbergTen ReasonsOctava Ratio — Paradoxa · 19 of 36Contents›

Ten Reasons

by Edmund Campion

19 of 36 · Contents · Download EPUB

Octava Ratio

Paradoxa

Ego vero, praestantissimi viri, quum de multis haeresibus quaedam apud me opiniosissimorum portenta reputo, quae mihi venient expugnanda; meipsum inertiae nequitiaeque condemnem, si cuiusquam in experiundo facultatem aut vires extimescerem. Sit ingeniosus, sit eloquens, sit exercitatus, sit omnium librorum helluo; tamen aridus et balbus appareat necesse est, quum haec tam “adunata” sustentabit. Disputabitur enim, si forte nobis annuent, de Deo, de homine, de peccato, de iustitia, de sacrimentis, de moribus. Videro an ausint asseverare, quae sentiunt, quaeque, rebus addicti necessariis, divulgant in scriptiunculis. Faxo norint ista suorum axiomata.

DE DEO.—“Deus est auctor et causa[75] peccati, volens, suggerens, efficiens, iubens, operans, et in hoc impiorum scelerata consilia gubernans. Proprium Dei opus fuit,[76] ut vocatio Pauli, sic adulterium Davidis, Iudaeque proditoris impietas.” Monstrum hoc, cuius Philippum aliquando puduit, Lutherus[77] tamen, a quo Philippus hauserat, quasi oraculum coeleste miris extollit laudibus, et alumnum suum eo nomine tantum non exaequat[78] Apostolo Paulo. Percontabor etiam, quid animi Luthero fuerit, quem Angli[79] calviniani “virum divinitus datum ad orbem illuminandum” pronuntiant, quum hunc versum demeret supplicationibus Ecclesiae.[80] “Sancta Trinitas, unus Deus, miserere nobis.”

DE CHRISTO.—Mox ad personam Christi progrediar. Quaeram ista sibi quid velint; Christus De Filius, Deus de Deo? Calvino:[81] “Deus ex sese,” Bezae:[82] “Non est genitus de Patris essentia.” Item: “Duae constituantur in Christo uniones hypostaticae,[83] altera animae cum carne, Divinitatis cum humanitate altera.” “Locus apud Ioannem:” ‘Ego et Pater unum sumus,’ non ostendit Christum Deum ‘homoousion’[84] Deo Patri.” Sed et ‘anima mea, inquit Lutherus,[85] odit hoc verbum ‘homoousion.’” Pergite: “Christus ab infantia non fuit gratia consummatus,[86] sed animi dotibus velut caeteri homines adolevit: usu factus quotidie sapientior, ita ut puerulus ignorantia laborarit.” Quod perinde est, ac si dicerent originis labe et vitio sordidatum. Sed cognoscite diriora: “Christus, quum orans in horto, sudoribus aquae manaret et sanguinis, sensu damnationis aeternae cohorruit:[87] vocem edidit sine ratione, sine spiritu, vocem doloris impetu repentinam; quam, ut non satis meditatam, cleriter castigavit.” Estne aliquid amplius? Attendite: “Christus, quum actus in crucem exclamaret:” ‘Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?’ accensus est flammis inferni,[88] desperationis voceni emisit, non aliter affectus, quam si pereundum ei foret internecione sempiterna.”

His etiam, si quid possunt, addant: “Christus, inquiunt,[89] descendit ad inferos, id est, mortuus gehennam gustavit, nihilo minus quam animae damnatorum, nisi quod sibi restituendus erat.—Quandoquidem enim morte corporea nobis nihil profuisset;[90] anima quoque luctari cum morte debuit aeterna, atque hoc modo nostrum scelus suppliciumque dependere.” Ac ne quis forte suspicetur, istud Calvino per incuriam obrepsisse, idem Calvinus:[91] “Omnes vos, si qui doctrinam istam solatii plenam exagitastis, perditos” appellat “nebulones.” Tempora, tempora, cuiusmodi monstrum aluistis? Cruor ille delicatus et regius, qui de innocentis Agni corpore lacerato fissoque scaturiit, cuius cruoris una guttula propter dignitatem Hostiae mille mundos redimere potuisset, nihil humano genet profecit, nisi “mediator Dei et hominum (1 Tim ii. 5), homo Christus Iesus mortem quoque secundam (Apoc. ii. 11),” mortem animae, mortem gratiae, peccati solius et exsecrabilis blasphemiae sociam, pertulisset? Prae hac insania modestus videbitur Bucerus, quamquam est impudens, qui[92] infernum in symbolo sepulcrum accipit, per epexegesim valde praeposteram, ac potius tautologiam ineptam atque stolidam.

Anglicani sectarii, pars Calvino, idolo suo, pars Bucero, magno magistro, solent accedere; pars etiam submurmurant in hunc articulum, ne quid facessat ultra molestiae, quemadmodum sine tumultu penitus eximatur de Symbolo. Id veno etiant fuisse tentatum in conventiculo quodam Londinensi, memini narrasse mihi, qui interfuit, Richardum Chenaeum, miserrimum senem, male mulctatum a latronibus foris, neque tamen ingressum in paternam domum. Hactenus de Christo.

DE HOMINE.—De homine[93] quid? “Imago Dei penitus in homine deleta est, nulla boni scintilla superstite: tota natura quoad omnes animae partes ita funditus eversa, ut ne renatus quidem et sanctus quidquam sit aliud intrinsecus, nisi mera corruptio atque contagio.” Quorsum ista? Vt qui sola fide gloriam rapturi sunt, in omnium turpitudinum coeno volutati, naturam accusent, virtutem desperent, praecepta deonerent.

DE PECCATO.—Huc Illyricus, Magdeburgensium primipilus, illud suum adiecit immane placitum[94] de originis peccato, quod esse vult: “Intimam substantiam animarum, quippe quas, post Adami lapsum, diabolus ipse procreet, et in sese transformet.” Hoc quoque tritum est in hac faece: “Omnia peccata esse paria:”[95] sed ita (ne Stoici reviviscant), “si Deo iudice ponderentur.” Ac si Deus, aequissimus iudex, oneri nostro cumulum potius, quam levamentum faceret, et id, quod non est in re, quum sit ipse iustissimus, exaggeraret. Hac trutina non levius in Deum severissime iudicantem deliquerit ille caupo, qui gallum gallinaceum, quando non est opus, occiderit, quam infamis ille sicarius, qui plenus Beza, Gallum heroa Guisium, admiribili virtute principem, displosa fistula interemit; quo facinore nihil vidit orbis noster aetate nostra funestius, nihil luctuosius.

DE GRATIA.—Sed fortasse, qui tam sunt in peccati conditione tetrici, magnifice philosophantur de divina gratia, quae huic malo succurrere ac mederi possit. Praeclaras vero isti partes assignant gratiae, “quam neque infusam cordibus nostris, neque ad resistendum sceleribus validam esse latrant, sedextra nos in solo Dei favore[96] collocant: “qui favor non emendet impios, nec purget, nec illuminet, nec ditet; sed veterem illam sentinam adhuc manantem atque foetentem, ne deformis et odiosa putetur, Deo connivente, dissimulet. Quo suo plasmate tantopere delectantur, ut ne “Christus quidem aliter apud illos[97] gratia plenus et veritate dicatur, quam quod ei Deus Pater mirandum in modum faverit.”

DE IVISTITIA.—Quae res ergo iustitia est? Relatio.[98] Non enim ex theologics concinnata virtutibus, fide, spe, charitate, quae animam suo nitore convestiant; sed tantum “occultatio delicti, quam qui sola fide prehenderit, ille tam de salute certus est, ac si iampridem interminato coeli gaudio[99] frueretur.” Age, somniet hoc; sed unde constare poterit de futura perseverantia, qua qui caruit, exivit infelicissimus, licet ad tempus pure pieque iustitiam coluisset? Imo vero, “haec tua fides, Calvinus ait[100], nisi tuam tibi perseverantiam firme pronuntiet, ut hallucinari nequeas, tamquam inanis et languida sperneretur.” Agnosco discipulum Lutheri. “Christianus, inquit ille[101] etiam volens, non potest salutem perdere, nisi nolit credere.”

DE SACRAMENTIS.—Ad Sacramenta festino. Nullum, nullum, non duo, non unum, O Sancte Christe, reliquerant. Ipsorum quippe panis venenum est; Baptismus etsi adhuc verus, tamen ipsorum iudicio “nihil est, non est unda salutis, non est canalis gratiae, non derivat in nos Christi merita; sed significatio dumtaxat salutis est. Itaque nihilo pluris Baptismum Christi, quoad naturam rei, quam Ioannis facere caeremoniam. Si habeas, recte; si careas, nihil damni: crede, salvus es, antequam abluere.”[102] Quid ergo parvuli, qui nisi iuventur virtute Sacramenti, sua fide miselli nihil assequuntur? “Potius quam Sacramento Baptismatis quidquam tribuamus, inquiunt Magdeburgici,[103] demus inesse fidem ipsis infantulis, qua serventur, cuius fidei pulsus quosdam abditos intelligant” ipsi, qui vivant necne, nondum intelligunt. Durum. Si hoc adeo durum est, Lutheri pharmacum auditote: “Praestat, inquit,[104] omittere, quandoquidem nisi credat infans, nequidquam lavatur.” Haec illi quidem ancipites animo, quidnam enuntient categorice. Ergo Balthassar Pacimontanus diribitor interveniat; qui parens Anabaptistarum, quum parvulis motum fidei non posset affingere, Lutheri cantiunculam adprobavit, et paedobaptismum eiiciens e templis, “neminen nisi adultum fonte sacro decrevit abluere.” Ad reliqua Sacramenta quod attinet, quamvis illa bestia multiceps horrendas eiectet contumelias, tamen quia quotidianae iam sunt et callum auribus obduxerunt, hic praetereo.

DE MORIBVS.—Restant haereticorum de vita et moribus frusta nocentissima, quae Lutherus evomi in chartas, ut ex unius pectoris impuro gurgustio pestem lectoribus inhalaret. Audite patienter, et erubescite, et mihi date veniam recitanti: “Si nolit uxor[105], aut non possit, veniat ancilla. Siquidem res uxoria tam est cuique necessaria, quam esca, potus, somnus. Matrimonium est virginitate multo praestantius; eam Christus, eam Paulus dissuaserunt hominibus christianis.” Sed haec fortasse propria Lutheri sunt? Non sunt. Etiam nuper a meo Charco,[106] sed misere timideque defenduntur. Vultis ne plura? Quidni? “Quanto sceleratior es, inquit,[107] tanto vicinior gratiae. Omnes actiones bonae peccata sunt; Deo iudice, mortifera; Deo propitio, leviuscula[108]—Nemo malum suapte voluntate cogitat[109]—Decalogus nihil ad christianos[110]—Opera nostra Deus nequaquam curat—Soli recte participant coena Dominica, qui tristes, afflictas, perturbatas, confusas, erraticas apportant conscientias.—Confitenda crimina sunt, sed cuilibet, qui si te vel ioco absolverit, modo credideris, absolutus es.—Legere preces horarias non est sacerdotum, sed laicorum—Christiani liberi sunt a statutis hominum.” Satis superque lacunam istam commosse videor. lam finio. Nec vero putetis iniquiorem esse me, qui lutheranos et zuinglianos promiscue coarguerim; nam isti memores a quo proseminati sint, inter se fratres et amici volunt esse,[111] adeoque gravem interpretantur iniuriam, quum in ulla re praeter unam, discriminantur.

Equidem non sum tanti, ut vel mediocrem locum mihi sumam in selectis theologis, qui hodie bellum haeresibus indixere; sed hoc scio, quantuluscumque sum, periclitari me non posse, dum Christi gratia fultus adversum talia commenta, tam invisa, tam insulsa, tam bruta, coelo terraque iuvantibus, praeliabor.

← Back to Ten Reasons

Scroll to Top