Better Gutenberg
Free, beautifully formatted public-domain ebooks
‹Better GutenbergTen ReasonsDecima Ratio · 21 of 36Contents›

Ten Reasons

by Edmund Campion

21 of 36 · Contents · Download EPUB

Decima Ratio

Omne Genvs Testivm

“Haec erit vobis directa via, ita ut stulti non errent per eam.”[113] Quis enim, quamvis hebes in plebecula, dummodo salutis cupidus parumper attenderit, semitam Ecclesiae tam egregie complanatam, non videat, non teneat; vepres, et cautes, et avia detestatus? Erunt haec etiam rudibus explorata, sicut Isaias vaticinatus est; vobis igitur, si voletis, exploratissima.

COELITES.—Theatrum universitatis rerum ponamus ob oculos; quidquid est uspiam peragremus; omnia nobis argumenta suppeditant. Eamus in coelum: “Rosas[114] et lilia contemplemur,” purpuratos nempe martyrio, candidatos innocentia. Romanos, inquam, Pontifices[115] tres et triginta continenter occisos; Pastores terris omnibus, qui suum pro Christi nomine sanguinem oppignerarunt; greges fidelium, qui Pastorum vestigiis institere; Divos omnes coelites, qui turbae hominum puritate et sanctimonia praeluxere. Nostros hic vixisse, nostros hinc emigrasse reperias. Noster fuit, ut paucula delibemus, ille martyrii sitientissimus Ignatius[116] “qui in rebus Ecclesiae neminem, ne regen[117] quidem, aequavit Episcopo: qui traditiones[118] quasdam Apostolicas, quarum testis ipse fuerat, ne dilaberentur, scripto mandavit.” Noster anachoreta Telesphorus,[119] “qui ieiunium quadragesimale, sancitum ab Apostolis, observari severius iussit.” Noster Irenaeus,[120] “qui a successione Cathedraque Romana fidem Apostolicam declaravit.” Noster etiam Victor Pontifex, “qui[121] Asiam edicto coercuit universam:” quod quum aliquibus, atque etiam huic Irenaeo, viro sacratissimo, videretur asperius, nemo tamen attenuavit, ut exoticam potestatem. Noster Polycarpus,[122] qui super quaestione Paschatis Romam adiit, cuius ambustas reliquias Smyrna collegit, anniversario die rituque legitimo suum Episcopum venerata. Nostri Cornelius et Cyprianus,[123] aureum par Martyrum, ambo magni praesules; sed maior ille, qui Romanus Africanum errorem resciderat; hic nobilitatus observantia, qua maiorem est prosequutus, amicissimum sui. Noster Sixtus,[124] “cui ad aram solemnibus sacris operanti ministrarunt e clero septemviri.” Noster Laurentius, huius Archidiaconus,[125] quem adversarii de suis fastis eiiciunt, quem ante mille ducentos annos vir consularis Prudentius[126] sic ornavit:

Quae sit potestas credita
   Et muneris quantum datum,
   Probant Quiritum gaudia,
   Quibus rogatus annuis.
   Hos inter, o Christi decus,
   Audi et poetam rusticum,
   Cordis fatentem crimina,
   Et facta prodentem sua.
   Audi benignus supplicem
   Christi reum, Prudentium.

Nostrae virgines illae[127] perbeatae, Caecilia, Agatha, Anastasia, Barbara, Agnes, Lucia, Dorothea, Catharina; quae decretam pudicitiam adversus et hominum et daemonum tyrannidem firmaverunt. Nostra Helena, quam dominicae Crucis inventio celebravit. Nostra Monica, quae moriens[129] orari et sacrificari pro se mortua ad altare Christi, religiosissime flagitavit. Nostra Paula,[129] quae ex urbano palatio et opimis praediis in speluncam Bethleemiticam tantis itineribus peregrina cucurrit, ut ad Christi vagientis cunabula delitesceret. Nostri Paulus, Hilarion, Antonius, seniculi solitarii. Noster Satyrus,[130] Ambrosii germanus frater, qui tremendam illam hostiam circum se gestans in orario, naufragus insiliit in Oceanum, et fide plenissimus enatavit. Nostri Nicolaus et Martinus, episcopi, exerciti vigiliis, paludati ciliciis, ieiunio pasti, Noster Benedictus, tot monachorum pater. Chiliadas istas decennio non exsequerer.

Sed nec illos repeto, quos in Ecclesiae Doctoribus ante posueram. Memor sum brevitatis meae, Petat ista, qui volet, non solum ex abundanti veterum historia, sed multo etiam magis ex gravissimis auctoribus, qui paene singuli Divos singulos memoriae[131] reliquerunt. Renuntiet mihi, de christianis illis antiquissimis et beatissimis quid autumet? Vtrius doctrinae fuerint, catholicae, an lutheranae? Testor Dei solium et illud tribunal, ad quod stabo rationem rationum harum et dicti et facti redditurus, aut nullum coelum esse, aut nostrorum esse; illud exsecramur, hoc ergo defigimus.

DAMNATI.-Nunc e contrario, si libet, inspiciamus in Tartara. Cremantur incendio sempiterno. Qui? Iudaei. Quam Ecclesiam adversati? Nostram.—Qui? Ethnici. Quam Ecclesiam crudelissime persequuti? Nostram.—Qui? Turcae. Quae templa demoliti? Nostra.—Qui? Haeretici. Cuius Ecclesiae perduelles? Nostrae.—Quae enim Ecclesia praeter nostram omnibus inferorum portis[132] se opposuit?

IVDAEI.—Quum, pulsis Hebraeis, Christiani[133] succrescerent Hierosolymis, Deum immortalem! qui concursus hominum ad loca sacra fuit,[134] quae urbis religio, quae sepulcri, quae praesepii, quae crucis, quae monumentorum omnium, quibus velut exuviis mariti, Ecclesia sponsa delectatur? Hinc manavit in nos Iudaeorum odium ferum et implacabile. Queruntur etiam nunc, maiores nostros maioribus suis exitio fuisse. A Simone Mago et lutheranis nullum ictum acceperunt.

ETHNICI.—In Ethnicis violentissimi fuere, qui toto Imperio, trecentis annis, per intervalla temporum, aerumnosissima Christianis supplicia machinati sunt. Quibus? Patribus et filiis nostrae fidei. Cognoscite vocem tyranni, qui Divum Laurentium torruit in craticula:[135]

Hunc esse vestris Orgiis
   Moremque et artem, proditum est;
   Hanc disciplinam foederis,
   Libent ut auro antistites.
   Argenteis scyphis ferunt
   Fumare sacrum sanguinem,
   Auroque nocturnis sacris
   Adstare fixos cereos.
   Tunc cura summa est fratribus,
   (Vt sermo testatur loquax),
   Offerre, fundis venditis,
   Sestertiorum millia.
   Addicta avorum praedia
   Foedis sub auctionibus
   Successor exhaeres gemit,
   Sanctis egens parentibus.
   Haec occulantur abditis
   Ecclesiarum in angulis;
   Et summa pietas creditur
   Nudare dulces liberos.
   Deprome thesauros, malis
   Suadendo quos praestigiis
   Exaggeratos obtines,
   Nigrantes quos claudis specu.
   Hoc poscit usus publicus;
   Hoc fiscus, hoc aerarium,
   Vt dedita stipendiis
   Ducem iuvet petunia.
   Sic dogma vestrum est, audio;
   “Suum quibusque reddito.”
   En Caesar agnoscit suum
   Numisma, nummis inditum.
   Quod Caesaris scis, Caesari
   Da: nempe iustum postulo,
   Ni fallor; haud ullam tuus
   Signat Deus pecuniam.
   Nec quum veniret, aureos
   Secum Philippos detulit;
   Praecepta
   sed verbis dedit
   Inanis a marsupio.
   Implete dictorum fidem,
   Quae vos per orbem venditis,
   Nummos libenter reddite;
   Estote verbis divites.

Quis videtur? In quos furit? Cuius Ecclesiae sacra, lychnos, ritus, ornamenta convellit? Cui patellas aureas, et argenteos calices, et sumptuosa donaria, et opulentam gazam invidet? Profecto lutherizat. Quod enim aliud velum suo latrocinio nostri Nemrodes[136] obtenderunt, quum depecularentur ecclesias, et Christi patrimonium dissiparent? Contra vero magnus ille Constantinus Christomastigon terror, quam Eeclesiam tranquillavit? Illam, cui Pontifex Sylvester praefuit,[137] quem in Soracte latitantem accersiit, ut eius opera nostro baptismate tingeretur.—Quibus auspiciis victor? Signo crucis.[138]—Qua matre gloriosus? Helena.—Quibus se patribus adiunxit? Nicaenis.—Cuiusmodi? Vt Sylvestro, ut Marco, ut Iulio, ut Athanasio, ut Nicolao.—Cuius se precibus[139] commendavit? Antonii.—Quam sellam postulavit[140] in Synodo? Vltimam.—O quanto regalior hac sede, quam qui regis titulum, non debitum, ambierunt! Singula narrare longum est. Sed ex his duobus altero nobis infestissimo, altero nobis amicissimo, licebit singula coniicere, quae sunt horum simillima. Etenim, ut nostrorum illa fuit Epistasis turbulenta, sic nostrorum haec evasit divina Catastrophe.

TVRCAE.-Turcica videamus. Mahometes et Sergius monachus apostata in profundo barathro iacent ululantes, et suis et posterorum sceleribus onusti. Haec portentosa et efferata bellua, Sarraceni, Turcae, nisi a nostris ordinibus militiae sacrae,[141] nisi a nostris principibus et populis accisa fuisset ac repressa, per Lutherum quidem, (cui gratias hoc nomine Solymanus Turcus litteris egisse dicitur), et per lutheranos regulos (quibus Turcorum progressio laetabilis existimatur); haec, inquam, Erinnys furiosa et exitiosa mortalibus, totam iam depopularetur et vastaret Europam; neque indiligentius altaria et signa crucis, quam ipse Calvinus everteret. Ergo nostri hostes illi sunt proprii, utpote nostrorum industria a christianorum iugulis repulsi.

HAERETICI.—Despectemus in haereticos, faeces, et folles, et alimenta gehennae. Primus occurrit Simon Magus. Quid ille? “Eripiebat homini liberam[142] voluntatem; solam fidem[143] percrepabat.” Mox Novatianus: Quis? Antipapa Cornelio,[144] Pontifici Romano, “hostis sacramentorum poenitentiae et chrismatis.”[145] Deinde Manes Persa: hic docebat “baptismum salutem[146] non conferre.” Post Aerius Arianus “preces damnabat pro mortuis,[147] confundebat episcopis sacerdotes.” Hinc Aerius “solam[148] et ipse fidem personabat,” cognominatus atheos[149] non minus quam Lucianus. Sequitur Vigilantius,[150] qui “Divos orari non ferebat:” ac Iovinianus, qui “virginitatem et nuptias aequiparabat.” Denique colluvies universa Macedonius, Pelagius, Nestorius, Entyches, Monothelitae, Iconomachi, caeteri, quibus Lutherum et Calvinum posteritas aggregabit. Quid isti? Omnes mali corvi, eodem ovo geniti, ab Ecclesiae nostrae Praesulibus desciverunt, ab illis evicti et exinaniti sunt.

Deseramus avernum, reddamur terris. Quocumque me oculis et cogitatione convertero, sive Patriarchas intueor et sedes Apostolicas, sive Antistites caeterarum gentium, sive laudatos principes, reges, caesares, sive christianorum cuiusque nationis initia, sive ullum iudicium vetustatis, aut lumen rationis, aut honestatis decus; nostrae fidei serviunt et suffragantur omnia.

SEDES APOSTOLICA.—Testis Romana successio, “In qua semper Ecclesia, (ut cum Augustino ep. 162 loquar), Apostolicae Cathedrae viguit principatus.” Testes illae reliquae sedes apostolicae, in quas hoc nomen insignite convenit, quod ab ipsis Apostolis horumve auditoribus exaedificatae[151] fuerint.

DISIVNCTTISSIMAE TERRAE.—Testes ubivis gentium pastores, loco dissiti, religione nostra concordes, Ignatius et Chrysostomus, Antiochiae; Petrus, Alexander, Athanasius, Theophilus, Alexandriae; Macharius et Cyrillus, Hierosolymis; Proclus, Constantinopoli; Gregorius et Basilius, in Cappadocia; Thaumaturgus, in Ponto; Smyrnae, Polycarpus; Iustinus, Athenis; Dionysius, Corinthi; Gregorius, Nissae; Methodius, Tyri; Ephremus, in Cyria; Cyprianus, Optatus, Augustinus, in Africa; Epiphanius, in Cypro; Andreas, Cretae; Ambrosius, Paulinus, Gaudentius, Prosper, Faustus, Vigilius in Italia; Irenaeus, Martinus, Hilarilius, Eucherius, Gregorius, Salvianus, in Gallia; Vincentius, Orosius, Ildefonsus, Leander, Isidorus, in Hispania; in Britannia, Fugatius, Damianus, Iustus, Mellitus, Beda. Denique, ne ambitiosus videar in nominibus, quaecumque vel opera, vel fragmenta supersunt eorum, qui disiunctissimis terris Evangelium severunt, omnia nobis unam fidem exhibent, quam hodie catholici profitemur. Christe, quid causae tibi afferam, quo minus me de tuis extermines, si tot luminibus Ecclesiae tenebricosos homulos, paucos, indoctos, dissectos, improbos, antetulero?

PRINCIPES.—Testes item principes, reges, caesares, horumque respublicae, quorum et ipsorum pietas, et ditionum populi, et pacis bellique disciplina, se penitus in hac nostra doctrina catholica fundaverunt. Hic ergo quos ab oriente Theodosios, quos ab occidente Carolos, quos Eduardos ex Anglia, Ludovicos e Gallia, Hermenegildos ex Hispania, Henricos a Saxonia, Wenceslaos e Bohemia, Leopoldos ex Austria, Stephanos ex Hungaria, Iosaphatos ex India, quos orbe toto dynastas atque toparchas possim arcessere; qui exemplo, qui armis qui legibus, qui sollicitudine, qui sumptu, nostram Ecclesiam nutrierunt? Sic enim praecinuit Isaias (xlix. 23): “Erunt reges nutricii tui, et reginae iutrices tuae.” Audi, Elisabetha, Regina potentissima, tibi canit, te tuas partes edocet. Narro tibi: Calvinum et hos principes unum coelum capere non potest. His ergo te principibus adiunge, dignam maioribus, dignam ingenio, dignam litteris, dignam laudibus, dignam fortuna tua. Solum hoc de te molior ego et moliar, quidquid me fiet, cui, tamquam hosti capitis tui, toties iam isti patibulum ominantur. Salve bona crux. Veniet, Elisabetha, dies ille, ille dies, qui tibi liquido commonstrabit, utri te dilexerint, Societas Iesu, an Lutheri progeies Pergo.

NATIONES AD CHRISTAM TRADVCTAE.—Testes iam omne sorae plagaeque mundi, quibus evangelica tuba post Christum natum insonuit. Parumne hoc fuit, idolis ora claudere, Dei regnum gentibus importare? Christum Lutherus, catholici Christum loquimur. “Num divisus est Christus?”[152] Minime. Aut nos, aut ille, falsum Christum loquimur. Quid ergo? Dicam. Christus ille sit, et illorum sit, quo Dagon[153] invecto cervices fregerit. Noster Christus opera nostrorum uti voluit, quum Ioves, Mercurios, Dianas, Phaebadas, et illam noctem saeculorum atram, Erebumque tristem, e tot populorum cordibus relegaret. Non est otium longinqua perquirere; finitima tantum atque domestica speculemur. Hiberni ex Patritio, Scoti ex Palladio, Angli ex Augustino, Romae sacratis, Roma missis, Romam venerantibus, fidem aut nullam aut certe nostram, id est, catholicam insuxerunt. Res aperta. Curro.

CVMVLVS TESTIVM.—Testes academiae, testes legum tabulae, testes vernaculi mores hominum, testes selectio caesarum et inauguratio, testes regum ritus et inunctio, testes equitum ordines, ipsaeque chlamydes, testes fenestrae, testes nummi, testes urbanae portae domusque civicae, testes avorum fructus et vita, testes res omnes et reculae, nullam in orbe religionem, nisi nostram, imis umquam radicibus insedisse.

Quae mihi quum suppeterent, et certe sic efficerent meditantem, ut his omnibus nuntium remittere christianis, et consociari cum perditissimis quibusque, videretur insolentis insaniae; non diffiteor, animatus sum et incensus ad conflictum, in quo nisi Divi de coelo deturbentur, et superbus Lucifer coelum recuperet, cadere numquam potero. Quo mihi sit aequior Charcus, qui me tam immaniter concerpit, si hanc animulam peccatricem, quam tanti Christus emit, viae tutae, viae certae, viae regiae malui credere, quam Calvinis scopulis dumetisve suspendere.

← Back to Ten Reasons

Scroll to Top