Better Gutenberg
Free, beautifully formatted public-domain ebooks
‹Better GutenbergTen ReasonsSeptima Ratio — Historia · 18 of 36Contents›

Ten Reasons

by Edmund Campion

18 of 36 · Contents · Download EPUB

Septima Ratio

Historia

Pristinam Ecclesiae faciem historia prisca retegit. Huc provoco. Certe antiquiores historici, quos etiam usurpant adversarii, fere numerantur Eusebius, Damasus, Hieronymus, Ruffinus, Orosius, Socrates, Sozomenus, Theodoretus, Cassiodorus, Gregorius Turonensis, Vsuardus, Regino, Marianus Sigebertus, Zonaras, Cedrenus, Nicephorus. Quid narrant? Nostrorum laudes, progressus, vicissitudinem, hostes. Imo vero, quod observes diligenter, illi qui dissident a nobis odio capitali, Philippus, Pantaleon, Funecius, Magdeburgici, quum se ad scribendam vel chronologiam Ecclesiae vel historiam appulissent, nisi nostrorum gesta colligerent, ac inimicorum Ecclesiae nostrae fraudes et scelera coacervarent, mille quingentos annos argumento vacui praetermitterent.

Cum his considera peculiares certarum historiographos regionum, qui unius acta cuiusque populi curiosius operosiusque scrutati sunt. Ii quasi Spartam adepti, quam locupletare modis omnibus et perpolire cuperent, qui ne convivia quidem lautiora, aut manicatas tunicas, aut pugionum capulos, aut inaurata calcaria, talesque minutias, si novitatem saperent, tacuere; profecto, si quid in religione mutatum, aut a primis degeneratum saeculis inaudissent, frequentes memorassent; si non frequentes, saltem aliqui: si non aliqui, unus aliquis absque dubio. Nullus omnino, neque benevolus nobis, neque malevolus, non modo quidquam tale prodidit, sed nec significavit.

Verbi gratia. Dant nobis adversarii, nec aliter possunt, fuisse Romanam Ecclesiam aliquando Sanctam, Catholicam, Apostolicam: tum quum haec a Divo Paulo promeruisset elogia:[68] “Vestra fides annuntiatur in universo mundo: sine intermissione memoriam vestri facio: Scio quia venien ad vos, in abundantia benedictionis Christi veniam: Salutant vos omnes Ecclesiae Christi: Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est.” Tum quum ibi Paulus in libera custodia[69] disseminaret Evangelium; tum quum in ea quondam “Babylone coelectam Ecclesiam”[70] Petrus regeret; tum quum ille Clemens,[71] apprime laudatus ab Apostolo,[72] sederet ad ipsa gubernacula; tum quum profani Caesares,[73] ut Nero, Domitianus, Traianus, Antoninus, Romanos Pontifices laniarent; tum etiam, vel Calvino[74] teste, quum Damasus, Siricius, Anastasius, Innocentius, clavum tenerent Apostolicum. Hoc enim saeculo nihil adhuc, praesertim Romae, digressos ab Evangelica doctrina, liberaliter ille concedit.

Quando igitur hanc fidem tantopere celebratatam Roma perdidit? Quando esse desiit, quod ante fuit? Quo tempore, quo Pontifice, qua via, qua vi, quibus incrementis urbem et orbem religio pervasit aliena? Quas voces, quas turbas, quae lamenta progenuit? Omnes orbe reliquo sopiti sunt, dum Roma, Roma, inquam, nova sacramenta, novum sacrificium, novum religionis dogma procuderet? Nullus exstitit historicus neque latinus, neque graecus, neque remotus, neque citimus, qui rem tantam vel obscure iaceret in commentarios?

Ergo perspicuum hoc quidem est, si, quae nos credimus, historia multa et varia, nuntia vetustatis, vita memoriae, loquitur ac repetit affluenter; quae vero isti obtrudunt, nulla naratio post homines natos in Ecclesia valuisse commeminit: et Historicos esse meos, et incursiones adversarias esse frigidissimas, quae nihil movere possint, nisi prius receptum sit, omnes omnium temporum christianos in spissam perfidiam atque in gehennae voraginem corruisse, donec Lutherus Boram constuprasset.

← Back to Ten Reasons

Scroll to Top