Better Gutenberg
Free, beautifully formatted public-domain ebooks
‹Better GutenbergTen ReasonsNona Ratio — Sophismata · 20 of 36Contents›

Ten Reasons

by Edmund Campion

20 of 36 · Contents · Download EPUB

Nona Ratio

Sophismata

Scitum est, inter caecos luscum regnare posse. Apud rudes valet saepe fucata disputatio, quam schola Philosophorum exsibilat. Multa peccat adversarius in hoc genere; sed quatuor fallacies plerumque consuitur, quas in Academia malim, quam in trevio, retexere.

Primum vitium [Greek: skiamachia] est, quae auras et umbras magno contau diverberat. Hoc pacto: contra coelibes iuratos et votos in castimoniam, quod nuptiae bonae sint, virginitas melior, offeruntur Scripturae loquentes honorifice de coniugio. Quem feriunt? Contra meritum hominis christiani, tinctum Christi sanguine, alioquin nullum, promuntur testimonia, quibus iubemur, nec naturae, nec legi, sed sanguini Christi fidere. Quem refellunt? In eos, qui colunt Coelites, ut famulos Christi maxime gratiosos, citantur integrae pagellae, quae vetant colere multos Deos. Vbinam sunt? Huiusmodi argumentis, quae apud haereticos infinita reperio, nobis esse detrimento non poterunt; vobis esse fastidio poterunt.

Aliud vitium [Greek: logomachia] est, quae sensa deserens, loquaciter cum verbo litigat, “Invenias mihi Missam, inquiunt, aut Purgatorium in Scripturis.” Quid ergo? Trinitas, Homoousion, Persona, nusquam sunt in Bibliis, quia voces istae non sunt? Affine est huic peccato litterarum aucupium; quum neglecta consuetudine et mente loquentium, quae vita vocabuli est, adversus elementa contenditur. Nempe sic aiunt: “Presbyter nihil est Graecis, nisi senior; Sacramentum, quodvis mysterium.” Caeterum acute D. Thomas,[112] ut omnia: “In vocibus, inquit, videndum, non tam ex quo, quam ad quid sumantur.”

Tertium, [Greek: homonumia] est, longe lateque patens. Vt: “Quorsum ordo sacerdotum; quum Ioannes (Apoc. v. 10) omnes nos vocaverit sacerdotes?” Etiam hoc addidit: “Regnabimus super terram.” Quorsum ergo reges? Item: “Propheta (Isai. LVIII. 6) celebrat ieiunium spiritale, hoc est, ab inveteratis criminibus abstinentiam. Valeat ergo ciborum delectus, et dierum praescriptio.” Siccine? Igitur insanierunt Moyses, David, Elias, Baptistes, Apostoli, qui biduo, triduo, vel hebdomadis inediam terminarunt; quae quidem, ut a crimine, debebat esse perpetua. Hoc quale sit, iam vidistis: propero.

Quartum his adiicitur “Circulatio,” in hunc modum: Da mihi notas, inquam, Ecclesiae. “Verbum Dei et purissima Sacramenta.” Haeccine sunt apud vos? “Quis dubitet?”—Ego vero pernego. “Consule verbum Dei.”—Iam consului, minusque vobis, quam antea, faveo. “Attamen planum est.”—Proba mihi. “Quia nos ne latum quidem unguem discedimus a verbo Dei.”—Vbi est acumen tuum? Semperne capies pro argumento illud ipsum, quod ponitur in quaestione? Quoties hoc iam inculco? Num tu evigilas? Num faces admovendae sunt? Dico a te perperam exponi verbum Dei: testes habeo quindecim aetates, sta sententiae, non meae, non tuae, sed harum omnium.—“Stabo sententiae verbi Dei: Spiritus ubi vult, spirat.” Eccum, quos gyros, quas rotas fabricat. Hic nugator, tot verborum atque sophismatum architectus, nescio cui formidolosus esse queat, molestus erit fortasse. Molestiam vestra prudentia sublevabit, formidinem res eripuit.

← Back to Ten Reasons

Scroll to Top