Better Gutenberg
Free, beautifully formatted public-domain ebooks

The Freedom of the Seas

by Hugo Grotius

31 of 33 · Contents · Download EPUB

Capvt XIII

Batavis ius commercii Indicani qua pace, qua indutiis, qua bello retinendum

Quare cum et ius et aequum postulet, libera nobis ita ut cuiquam esse Indiae commercia, superest, ut sive cum Hispanis pax, sive indutiae fiunt, sive bellum manet, omnino eam, quam a natura habemus libertatem tueamur. Nam ad pacem quod attinet, notum est eam esse duorum generum: aut enim pari foedere, aut impari coitur. Graeci178a istam vocant συνθήκην ἐξ ἴσου hanc σπονδὰς ἐξ ἐπιταγμάτων illa virorum est, haec ingeniorum servilium. Demosthenes in oratione de libertate Rhodiorum:179a καί τοι χρὴ τοὺς βουλομένους ἐλευθέρους εἶναι τὰς ἐκ τῶν ἐπιταγμάτων συνθήκας φεύγειν, ὡς ἐγγὺς δουλείας οὔσας, ‘eos qui volunt esse liberi oportet omnes condiciones quibus leges imponuntur ita fugere tamquam quae proximae sunt servituti’. Tales autem sunt omnes quibus pars altera in iure suo imminuitur, iuxta Isocratis definitionem180a vocantis τὰ τοὺς ἑτέρους ἐλαττοῦντα παρὰ τὸ δίκαιον. Si enim, ut inquit Cicero,181a ‘suscipienda bella sunt ob eam causam, ut sine iniuria in pace vivatur’, sequitur eodem auctore*, pacem esse vocandam, non pactionem servitutis, sed tranquillam libertatem; quippe cum et Philosophorum et Theologorum

← Back to The Freedom of the Seas

Scroll to Top