Better Gutenberg
Free, beautifully formatted public-domain ebooks

The Freedom of the Seas

by Hugo Grotius

21 of 33 · Contents · Download EPUB

Capvt VIII

Iure gentium inter quosvis liberam esse mercaturam

Quod si dicant Lusitani cum Indis commercia exercendi ius quoddam proprium ad se pertinere, eisdem fere omnibus argumentis refellentur. Repetemus breviter et aptabimus.

Iure Gentium hoc introductum est, ut cunctis hominibus inter se libera esset negotiandi facultas, quae a nemine posset adimi.147a Et hoc, sicut post dominiorum distinctionem continuo necessarium fuit, ita originem videri potest antiquiorem habuisse. Subtiliter enim Aristoteles μεταβλητικὴν dixit, ἀναπλήρωσιν τῆς κατὰ φύσιν αὐταρκείας,148a hoc est, negotiatione suppleri id quod naturae deest, quo commode omnibus sufficiat. Oportet igitur communem esse iure gentium non tantum privative, sed et positive, ut dicunt magistri, sive affirmative.149a Quae autem illo modo sunt iuris gentium, mutari possunt: quae hoc modo, non possunt. Id ita intelligi potest.

Dederat natura omnia omnibus. Sed cum a rerum multarum usu, quas vita desiderat humana, locorum intervallo homines arcerentur, quia ut supra diximus, non omnia ubique

← Back to The Freedom of the Seas

Scroll to Top