Better Gutenberg
Free, beautifully formatted public-domain ebooks

The Freedom of the Seas

by Hugo Grotius

15 of 33 · Contents · Download EPUB

Caput V

Mare ad Indos aut ius eo navigandi non esse proprium Lusitanorum titulo occupationis

Si ergo in populos terrasque et diciones Lusitani ius nullum quaesiverunt, videamus an mare et navigationem, aut mercaturam sui iuris facere potuerint. De mari autem prima sit consideratio, quod cum passim in iure aut nullius, aut commune, aut publicum iuris gentium dicatur, hae voces quid significent ita commodissime explicabitur, si Poetas ab Hesiodo omnes, et Philosophos; et Iurisconsultos veteres imitati in tempora distinguamus, ea, quae tempore forte haud longo, certa tamen ratione, et sui natura discreta sunt. Neque nobis vitio verti debet si in iuris a natura procedentis explicatione auctoritate et verbis eorum utimur quos constat naturali iudicio plurimum valuisse.

Sciendum est igitur in primordiis vitae humanae aliud quam nunc est dominium, aliud communionem fuisse.44a Nam dominium nunc proprium quid significat, quod scilicet ita est alicuius ut alterius non sit eodem modo. Commune autem dicimus, cuius proprietas inter plures consortio

← Back to The Freedom of the Seas

Scroll to Top