Better Gutenberg
Free, beautifully formatted public-domain ebooks

The Freedom of the Seas

by Hugo Grotius

13 of 33 · Contents · Download EPUB

Capvt IV

Lusitanos in Indos non habere ius dominii titulo belli

His igitur sublatis cum manifestum sit, quod et Victoria scribit,37a Hispanos ad terras remotiores illas navigantes nullum ius secum attulisse occupandi eas provincias, unus dumtaxat titulus belli restat, qui et ipse si iustus esset, tamen ad dominium proficere non posset, nisi iure praedae, hoc est post occupationem. Atqui tantum abest ut Lusitani eas res occupaverint, ut cum plerisque gentibus quas Batavi accesserunt, bellum eo tempore nullum haberent. Et sic igitur nullum ius illis quaeri potuit, cum etiam si quas ab Indis pertulissent iniurias, eas longa pace et amicis commerciis remisisse merito censeantur.

Quamquam ne fuit quidem quod bello obtenderent. Nam qui Barbaros bello persequuntur ut Americanos Hispani, duo solent praetexere, quod ab illis commercio arceantur, aut quod doctrinam verae religionis illi nolent agnoscere. Et commercia quidem Lusitani ab Indis impetrarunt,38a ut hac in parte nihil habeant quod querantur.

← Back to The Freedom of the Seas

Scroll to Top