C. Silii Italici
PUNICORUM
Liber Quintus.
Argumentum.
Hannibal solis occasu loca insidiis nata, ubi maxime montes Cortonenses Trasymenus subit, militibus obsederat; 1-23.
Flaminius autem postero die, vix dum satis certa luce, agmine incomposito, et majore lixarum fere quam militum numero, angustias superat; 24-52.
Quo facto, confestim pugnæ signum proponit, et, neque variis prodigiis territus, neque Corvini aliorumque, qui salutaria magis, quam speciosa suadebant, monitis precibusque motus a proposito deflectit; 53-104.
Quin potius inanem hostis et periculi metum graviter increpat, omnibusque jam ad prælium rite præparatis animum suorum, magna ex parte fractum, verbis confirmat; 105-185.
Hannibal ubi, id quod petierat, hostem lacu montibusque clausum habet, suis quoque copiis tuba signum dat simul invadendi: quo audito, omnes ex pluribus vallibus pariter decurrunt, et Romanis, quorum sortem Dii quoque, excepta Junone, lugent, undique circumfunduntur; 186-207.
Tum Picentes pugnam capessunt, et Pœnis secunda fortuna, Romanis ira ac desperatione adcensis, diu dubia utrimque victoria dimicatur; 208-228.
Ex Romanis Lateranus et Lentulus in medios hostes ruunt; 229-257.
Nerius et Volunx pereunt; 258-267.
Inter reliquos vero eminet Appius juvenis, qui in fortissimum quemque impetum facit; sed postremo a Magone, qui ad mortem Isalcis, generi sui, vindicandam adproperat, hasta trajicitur; 268-332.
Nec minus tristem vitæ exitum habet Mamercus, qui, dum cæso signifero Lusitano vexilloque ei erepto fœdam suorum fugam sistit, permultis vulneribus confossus cadit; 333-343.
Magonem ab Appio vulneratum ex pugna subducit Hannibal, ut a Synhalo in castris sanetur; 344-375.
Quos ubi ex acie excedere videt consul, optatam sibi rei bene gerendæ occasionem oblatam ratus, animum recipit, et Bogum, Pagasum, Othryn, giganti similem, ingentemque aliorum Pœnorum numerum prosternit; 376-456.
Dum hæc in campo geruntur, multi Romanorum et Siculi, auxilio ipsis ab Hierone missi, in colles et silvas confugiunt, ubi Sychæus Tauranum aliosque trepidos cædit, et arbores, in quas conscenderant, vel bipenni succidit, vel igne circumdat, donec eum successu elatum consul, gladio per latus adacto, jugulat; 457-529.
Interim, Hannibal cum fratre sanato in prælium redit, et præter alios Fontanum, Butam, Lævinum, Viridasium, Fadum, Labicum et Herminium obtruncat; 530-583.
Qua hostium strage edita, ex mæsto vultu et clamore Pœnorum, qui exanimum Sychæi corpus in castra deferunt, jacturam tanti viri animo præsagit, cujus ulciscendi causa Flaminium ad singulare certamen provocat, quod et temerarius hic vir non detrectat; 584-610.
Sed repente ingens terræ motus oritur, qui duces, ad impetum faciendum jam paratos, dirimit, Romanosque metu perculsos in fugam convertit; 611-631.
Quos dum revocat consul, Ducarius, Insuber eques, facie eum noscitans, populares suos ad vindicandam cladem, olim ab eo acceptam, incitat: quo facto Flaminius magno telorum numero, et fortissimorum juvenum, qui omni spe abjecta voluntariam sibi mortem consciscunt, acervo obruitur; 632-666.
Prælio ita confecto, Hannibal cum fratre campum perlustrans, signa virtutis Romanæ, in mortuorum quoque vultu corporibusque conspicuæ, admiratione spectaculi obstupefactus suis commendat, et inminente jam nocte in castra redit; 667-678.
Ceperat Etruscos occulto milite colles
Sidonius ductor, perque alta silentia noctis
Silvarum anfractus cæcis insiderat armis.
At parte e læva, restagnans gurgite vasto,
5
Effigiem in pelagi lacus humectabat inertis,
Et late multo fœdabat proxima limo:
Quæ vada, Faunigenæ regnata antiquitus Arno,
Nunc volvente die Trasymeni nomina servant.
1 sq. Cf. Liv. XXII, 4, et Polyb. III, 83. —3. cæcis armis, insidiis. Cæca passive dici occultata, ἀόρατα, obscura, quæ non videntur, seu latent, et hinc quoque ignota, obscura, ignobilia, multis exemplis probarunt Heinsii et Drak. ad h.l. et ad VI, 7. Plura desideranti suppeditabunt Burm. ad Val. Fl. VI, 422; Heins. ad Ovid. Fast. II, 214, et Met. I, 307; III, 490; XI, 517, ad Val. Fl. VIII, 329, et Gifan. Ind. Lucret. Cf. inf. ad VI, 75, et Ind. —5. in Effigiem, in modum, instar. —8. volvente die, ut ap. Virg. Æn. I, 269, et Ge. II, 402, ad quæ loca vid. Heyne. Cf. sup. ad III, 579.
Lydius huic genitor, Tmoli decus, æquore longo
10
Mæoniam quondam in Latias advexerat oras
Tyrrhenus pubem, dederatque vocabula terris;
Isque insueta tubæ monstravit murmura primus
Gentibus, et bellis ignava silentia rupit.
9 seqq. Cf. ad IV, 719. —9. Tmolus, Lydiæ urbs (ap. Herodot. I, 84, et Tac. Ann. II, 47, ubi vid. Ern.) et mons, vino generoso, sed et croco abundans, de quo dubitat quidem Heynius ad Virg. Ge. I, 56. Sed vid. Columel. III, viii, 4, ibique Gesn. —12. Hanc inventionem Tyrrheno Pisæo tribuit Plin. VII, 56; Tyrrheno Herculis f. Hygin. fab. 274, ubi vid. Muncker. incolis Vetuloniæ Sil. VIII, 488; alii aliis populis, sed plerique omnino Tyrrhenis; vid. ad II, 19. —13. bellis ignava silentia rupit, sustulit, morem belli segnius gerendi sine tubarum cantu, qui milites ad pugnas adcendit, Drak. Cf. IV, 169 sq. —ignava silentia, ignavos milites reddentia: nam tubis alacres ad pugnam animi fiunt. Ern.
Nec modicus voti natum ad majora fovebat.
15
Verum ardens puero, castumque exuta pudorem,
(Nam forma certare Deis, Trasymene, valeres)
Litore conreptum stagnis demisit Agylle,
Flore capi juvenum primævo lubrica mentem
Nympha, nec Idalia lenta incaluisse sagitta.
15. puero, Trasymeno juvene, Tyrrheni f. —ardere aliquo, ut tepere, calere, perire et mox v. 19, incalescere. Veteres ardere in aliquo, aliquem (propter a.), in aliquem, sed plerumque aliquo dixisse, monet Drak. Conf. Broukh. ad Prop. I, iv, 12. —17. stagnis demisit, more Naiadum. —Agylle, Nympha Trasymeni lacus, unde dicta putatur Agylla, Tuscia urbs, quæ etiam Cære, et nunc Cervetere vocatur; vid. Plin. III, 5, et Heyne Exc. III, ad Virg. Æn. VIII, 478 sqq. —Formosos juvenes a Nymphis aliisque Diis rapi, satis nota res est. De origine et sensu hujus mythi vide Heyne in Antiq. Aufsätzen Fasc. I; et commentat. meam in S. V. Henkii Magazin für Religions philosophie, vol. VI, Fasc. I, p. 194... 210. —18. lubrica capi, quæ facile raptimque capiebatur. —19. sagitta Idalia, hoc est Veneris, cui sacrum erat Idalium, Cypri opp. et mons. vid. Intpp. ad Virg. Æn. I, 681. —sagitta incaluisse, ἀοριστως et venuste: nam amor, igni et flammæ similis, urit ac torret, (Anacr. X, 15; XXI, 7; Theocr. II, 40; III, 17, al.) unde etiam poetæ Cupidini ἰοὺς πυρφόρους tribuunt, ardentes sagittas Hor. Od. II, viii, 15 (ubi vid. Jani), ὀϊστοὺς πυριπνεύστους Musæus v. 88; πυρόεντα βέλη Anthol. IV, 470, et πυριβλήτους (forte, πυριφλέκτους) ἀκίδας auctor carm. Meleagri. Cf. inf. XI, 391 et 398, ubi Drak. laudat Mosch. I, 23.
20
Solatæ viridi penitus fovere sub antro
Naides, amplexus undosaque regna trementem.
Hinc dotale lacus nomen, lateque hymenæo
Conscia lascivo Trasymenus dicitur unda.
20 seq. Naiades consolabantur Trasymenum, qui undas extimescebat et amplexus Nymphæ, quæ mox ei lacus imperium in dotem dabat. —fovere, metum et dolorem levarunt, ut vulnus, cui fomenta adhibentur. —Respexit Silius ad hæc Theocriti, Ειδ. ΙΓ, 53 sq.
Νύμφαι μὲν σφετέροις ἐπὶ γούνασι κοῦρον ἔχοισαι
Δακρυόεντ᾽, ἀγανοῖσι παρεψύχοντ᾽ ἐπέεσσιν.
Quod apud nos carmine suaviori imitatus est egregius ille veterum æmulator, morte infelicissima Musis et Patriæ ereptus juvenis, Andreas Chénier:
Sur leur sein, dans leurs bras, assis au milieu d’elles,
Leur bouche en mots mielleux, où l’amour est vanté,
Le rassure, et le loue, et flatte sa beauté.
Leurs mains vont caressant sur sa joue enfantine
De la jeunesse en fleur la première étamine,
Ou sèchent en riant quelques pleurs gracieux,
Dont la frayeur subite avait rempli ses yeux.
Idyll. Hylas. Ed.
22. dotalis propr. ipse lacus, qui nomen inde adcepit. —23. Conscia, vid. ad III, 395. —lascivo hymenæo, ut lasciva licentia et lascivi amores, ap. Hor. Od. I, xix, 3, et II, xi, 7.
Et jam curriculo nigram nox roscida metam
25
Stringebat, nec se thalamis Tithonia conjux
Protulerat, stabatque nitens in limine primo,
Quum minus abnuerit noctem desîsse viator,
Quam cœpisse diem: consul carpebat iniquas,
Prægrediens signa ipsa, vias, omnisque ruebat
30
Mixtus eques; nec discretis levia arma maniplis,
Insertique globo pedites, et inutile Marti
Lixarum vulgus, præsago cuncta tumultu
Inplere, ac pugnam fugientum more petebant.
24. Vario ornatu expressa crepusculi matutini descriptio. Dausq. comparat Ovid. Her. XIV, 21, 22, et Met. IV, 399 sq. et Amor. I, v, 5; Apollon. II, et alios, quibus Drak. addit Ovid. Met. VII, 706, et Sen. Herc. Fur. 671. Flaminium vix dum certa luce et εὐθέως ὑπὸ τὴν ἑωθινὴν angustias superasse, memorant Liv. XXII, 4, et Polyb. III, 83, extr. —metam, ut ap. Virg. Æn. V, 835, ubi vid. Heyne et Exc. II, ad Æn. II, de noctis curru et equis. Forma loquendi stringere metam petita a circo, ubi currus proxime metam ita flectendus erat, ut tamen eam non tangeret; περὶ νύσσαν Ἀσφαλέως κάμπτοντα τροχῷ σύριγγα φυλάξαι Theocrit. XXIV, 118; conf. VIII, 48; XIII, 299, et inpr. XVI, 361, 362, ubi Drak. laudat Nonn. Dionys. XXXVII, 195, et Sophocl. Electr. 746. Eodem sensu meta teri, vel radi dicitur poetis et εὖ περὶ τέρμαθ᾽ ἑλίσσειν, στρέφειν ἐγγύθεν et μάλ᾽ ἐγχρίμψαι νύσσῃ Hom. Iliad. ψ, 306... 348. Cf. ad IV, 350; Heins. ad Ovid. Am. III, xv, 2, et Jani ad Hor. Od. I, i, 4. —26. nitens ore, nitida, pulchra, nisi malis pedem figens, ut ap. Virg. Æn. II, 380. —in limine primo, ut ibid. v. 269, et inf. XVI, 230. —30. levia arma, ut ap. Virg. Æn. XI, 512. —32. Τηλικοῦτον γὰρ προενεβεβλήκει κατελπισμὸν τοῖς ὄχλοις, ὥστε πλείους εἶναι τῶν τὰ ὅπλα φερόντων τοὺς ἐκτὸς παρεπομένους, τῆς ὠφελείας χάριν, κομίζοντας ἁλύσεις καὶ πέδας, καὶ πᾶσαν τὴν τοιαύτην παρασκευήν Polyb. III, 82. —33. fugientum more, sine ordine.
Tum super ipse lacus, densam caligine cæca
35 35
Exhalans nebulam, late conruperat omnem
Prospectum miseris, atque atræ noctis amictu
Squalebat pressum picea inter nubila cælum.
34 sq. Orta ex lacu nebula, campo quam montibus densior sederat, Liv. XXII, 4. Cf. Polyb. III, 84. —super, insuper. —37. cælum pressum, circumdatum, ut XII, 131, vel tectum, opertum, amictu, nigro quasi peplo noctis. —picea nubila, νέφος μελάντερον ἠΰτε πίσσα Il. δ, 277. Cf. V.L. —Squalebat, vid. ad I, 211.
Nec Pœnum liquere doli: sedet ense reposto
Abditus, et nullis properantem obcursibus arcet.
40
Ire datur; longeque patet, ceu pace quieta,
Incustoditum, mox inremeabile, litus.
Namque sub angustas artato limite fauces
In fraudem ducebat iter, geminumque receptis
Exitium, hinc rupes, hinc undæ claustra premebant.
45
At cura umbroso servabat vertice montis
Hostilem ingressum, refugos habitura sub ictu.
38. Cf. Liv. XXII, 4, et Polyb. III, 83. —Nec Pœnum liquere doli, Hannibal, fecundum in fraudes ingenium, sua arte fallendi usus est. Male Marsus exponit: doli Pœnorum non patuere. —sedet Abditus, ἐνεδρεύων, vel potius quietus in castris, quæ in aperto ac patentiori campo locaverat, nec prohibet Romanos, in angustias, inter lacum et montes, quos leviter armatis obsederat, ingredi, et propius ad castra sua, quæ spernebant, adcedere; ut ita vario discrimine, quod angustiæ, montes, lacus et insidiæ minabantur, undique urgerentur Cf. v. 93 sq., 198 sq.
44. undæ claustra, lacus obstans.
45. cura, Pœnus curiosus et ad omnia intentus; vel, notante N. Heinsio, excubitorum et speculatorum custodia ac statio. —46. sub ictu, vid. ad IV, 42.
Haud secus ac vitreas sollers piscator ad undas,
Ore levem patulo texens de vimine nassam,
Cautius interiora ligat, mediamque per alvum,
50
Sensim fastigans, compressa cacumina nectit,
Ac fraude artati remeare foraminis arcet
Introitu facilem, quem traxit ab æquore, piscem.
47 sq. Egregia comparatio, cui similem vid. inf. VII, 500 sq. «Non aliter, quam qui sparsa, etc.» —48. nassa, calathus vimineus angusti colli, ἐκ σχοίνων λαβύρινθοι Theocr. XXI, 11, κύρτος, de quo v. Oppian. Ἁλιευτ. III, 85 et 341 sq. Draken. adposuit verba Sapph. in Anthol. Gr. III, iv, 1, et Festi, «piscatorii vasis genus, quo quum intravit piscis, exire non potest.» Hæc nassa γραφικῶς h.l. definitur. —50. fastigans, acuens, in artum contrahens. Hoc verbum ubivis fere in optimis codicibus, quibus lex metri h.l. faveat, fastigare, non fastigiare, scribi, et vel a fastu, vel a fastigio formari, copiosius docuit Drakenb. —cacumina, τὰ ἄκρα, vimina summa. —52. Introitu facilem, active, qui facile intrat. Cf. ad I, 615.
Ocius interea propelli signa jubebat
Excussus consul fatorum turbine mentem,
55
Donec flammiferum tollentes æquore currum
Solis equi sparsere diem: jamque, orbe renato,
Diluerat nebulas Titan, sensimque fluebat
Caligo in terras nitido resoluta sereno.
Tunc ales, priscum populis de more Latinis
60
Auspicium, quum bella parant, mentesque Deorum
Explorant super eventu, ceu præscia luctus,
Damnavit vesci, planctuque alimenta refugit.
53. Consul signa, quæ convelli non possunt (v. 66 sq.), jam præcesserat v. 29 sq., adeoque nunc iterum, ut moverentur, edixisse videtur. Teste Liv. XXII, 3, signa effodi jusserat, antequam agmen incedere et in angustias intrare cœpisset. Ibid, tamen c. 4, quum pridie solis occasu ad lacum pervenisset, inexplorato, postero die, vix dum satis certa luce, angustiis superatis, in patentiorem campum agmen pandit. —54. Excussus mentem, vid. ad II, 592, in V.L. —fatorum turbine, cursu, vid. ad IV, 731. —55. Teste Liv. XXII, 4 et 6, non nisi inclinata re, adeoque prælio finito, nebula incalescente sole dispulsa diem aperuit. —56. orbe renato, ut luce renata, ap. Sen. Herc. Fur. 127. Cf. Virg. Æn. IV, 119. —58. sereno, αἰθρίᾳ, serenitate, ut XII, 4, ubi Virg. Ge. I, 393; Lucan. I, 530; VI, 55, Stat. Th. IX, 135, et alia loca conferunt Dausq. et Drak.
59. Hæc pugnæ præsagia et historici memorant. Cf. ad VIII, 624 sq. et de ostentis, prodigiis ac monstris omnino Heyn. Opuscul. Acad. Vol. III, p. 198... 215, pag. 255... 275, et ad Virg. Ge. I, 466 sq., ad Tibull. II, v, 71. —Hujus prodigii Cic. de Div. I, 35, mentionem facit; eodemque contemto, P. Claudium b. Punico I male pugnasse, notum ex Liv. Epit. XIX, et Flor. II, 2, quod jam alii notarunt. Loco ejus aliud memorat Liv. XXII, 3. —62. Damnavit, vid. ad II, 595, et III, 331.
Nec rauco taurus cessavit flebile ad aras
Inmugire sono, pressamque ad colla bipennem
65
Incerta cervice ferens, altaria liquit.
Signa etiam adfusa certant dum vellere mole,
Teter humo lacera nitentum erupit in ora
Exsultans cruor, et cædis documenta futuræ
Ipsa parens miseris gremio dedit atra cruento:
63 sq. Idem omen evenisse Syphaci inf. XVI, 264 sq., et Pompeio ap. Lucan. VII, 165; sed Flaminio ante hanc pugnam, quum magistratum iniret, teste Liv. XXI, 63, jam monuit Drak. Poeta autem ante oculos habuit Virg. Æn. II, 223 sq., ubi vid. Heyne. —65. Incerta cervice ferens, vulnere non certo et letali adcepto. —66. Notum est hoc prodigium ex Liv. XXII, 3; Fl. II, 6 (qui apum quoque examen signis insedisse tradit, de quo vid. ad VIII, 635), et Cic. de Div. I, 35. Sed poeta illud ornat augetque, respiciens forte fabulam Virg. Æn. III, 26 sq.; cf. ad v. 91. De causa portenti et de rivis sanguinis vid. Heyne Opusc. Acad. T. III, p. 265 sq., et p. 213, not. i. —vellere, ut VIII, 240; nam signa terræ infigebantur in castris, hisque movendis evellebantur. —67. humo lacera, convulsa, effossa. —nitentum, qui convellere conabantur. —69. parens, terra.
70
Ac super hæc Divum genitor, terrasque fretumque
Concutiens tonitru, Cyclopum rapta caminis
Fulmina Tyrrhenas Trasymeni torsit in undas,
Ictusque ætherea per stagna patentia flamma
Fumavit lacus, atque arserunt fluctibus ignes.
75
Heu vani monitus, frustraque morantia Parcas
Prodigia! heu fatis Superi certasse minores!
70. Hujus prodigii non alius meminit, nisi forte cum Dausq. et Drak. huc referre velis verba Plin. II, 107. «Trasymenum lacum arsisse totum Valerius Antias narrat.» Causa ejus ab ignibus subterraneis, sub aqua ardentibus, repetenda; vid. Heyne l.c. Forte lacus ejusdem fere naturæ est, vel fuit, cujus nunc est Lago di bagni, seu Solfatora. Hujus aqua sulphurea est, et perpetuo fervet. Cf. Cluver. Ital. ant. II, 3, p. 589, et sup. IV, 677. Eadem res vario ornatu exponitur. —71. Cyclopum caminis, fabricis. Cf. Virg. Ge. IV, 170 sq. et Æn. VI, 630.
75. Justo poeta dolori indulget ob ferociam consulis, hæc prodigia spernentis. —Parcas fatum. —morantia, de conatu. —76. fatis Superi certasse minores, ut tanto certare minorem dixit Hor. Serm. II, 3, 313, ubi vid. Bentl. Sic et ἥττων ὀργῆς et alia; vid. Burm. ad Val. Fl. VII, 349. Fatis autem Dii quoque inpares credebantur. Nota sunt Pittaci verba, ἀνάγκῃ δὲ οὐδὲ θεοὶ μάχονται ap. Plat. Leg. VII, pag. 818, et alios; Liv. IX, 4, «necessitas, quam ne dii quidem superant.» Δοῦλοι βασιλέων εἰσιν, ὁ δὲ βασιλεὺς θεῶν, ὁ Θεὸς Ἀνάγκης, dixit Philiscus ap. Stob. Serm. LX, p. 33; πρὸς τὴν Ἀνάγκην ουδ᾽ Ἄρης ἀντίσταται Sophocles, et similiter alii ap. eund. l.c. et Ecl. Phys. c. 8, p. 10, et in Excerptis p. 127. Conf. inf. v. 201; IX, 543; Menag. ad Laert. I, p. 48; Burm. ad Ovid. Her. I, 28; Spanh. ad Callim. H. in Del. 122, et de P. et U. N. XIII, p. 639 (IX, p. 839, ed. 2), ubi Fata Victricia ex numis illustrat.
Atque hic, egregius linguæ, nomenque superbum,
Corvinus, Phœbea sedet cui casside fulva
Ostentans ales proavitæ insignia pugnæ,
80
Plenus et ipse Deûm, et socium terrente pavore,
Inmiscet precibus monita, atque his vocibus infit:
77. Sic omnes frustra in concilio salutaria suadent ap. Liv. XXII, 3, et Polyb. III, 82, quorum verba Silius amplificavit. —egregius linguæ, ut Drances linguæ melior dicitur Virg. Æn. XI, 338, ex emendat. VV. DD. Poeta autem respexisse videtur M. Valerium Messalam Corvinum, summum oratorem, philosophum et historicum, nec minus rei civilis, quam militaris peritissimum, de quo vid. Jani ad Horat. Od. III, 21, in Argum., Ernesti Clav. Cic. et Heyne ad Tibull. I, iii, 1, et alibi passim. —nomen, vid. ad IV, 729, et cf. XI, 514. —78. Corvinus fingitur unus esse ex posteris M. Valerii M. F. Corvini, seu Corvi, cujus pugna cum Gallo et cognomen a corvo, in galea ejus considente, ipsi inditum vel tironibus notum est ex Liv. VII, 26; Flor. I, 13; Val. Max. VIII, 15, et Gell. IX, 11, qui et statuæ meminit, ab Augusto ei positæ, ad quam, nescio quare, poetam respexisse suspicatur Drak. —Phœbea ales, corvus, vid. Spanh. ad Callim. H. in Apoll. v. 66, et Ælian. V. H. I, 48. —79. Ostentans, etc., cf. ad I, 415. —80. Plenus Deûm, perturbatus prodigiis, vel ἔνθεος, vid. ad III, 698.
«Iliacas per te flammas, Tarpeiaque saxa,
Per patrios, consul, muros, suspensaque nostræ
Eventu pugnæ natorum pignora, cedas
85
Oramus Superis, tempusque ad prælia dextrum
Opperiare: dabunt idem camposque diemque
Pugnandi; tantum ne dedignare secundos
Exspectare Deos: quum fulserit hora, cruentam
Quæ stragem Libyæ portet, tum signa sequentur
90
Nulla vulsa manu, vescique interritus ales
Gaudebit, nullosque vomet pia terra cruores.
82. Conf. Virg. Æn. IX, 258 sqq. —Iliacas flammas, sacra Vestæ, vid. ad I, 543. —83. suspensa, sollicita; vel suspensa ex eventu, quorum salus ex eo pendet. —86. camposque diemque, h.e. locum et tempus ad prælia aptum. Cf. V.L. Utrumque v. 88... 96, illustratur. —91. Cf. sup. v. 67 sq., et VIII, 644, 645, ubi Drak. laudat Liv. XLV, 16; Curt. IV, 2; Appul. Met. IX, p. 201, ed. Pric.
An te præstantem belli fugit, inproba quantum
Hoc possit Fortuna loco? sedet obvius hostis
Adversa fronte; at circa nemorosa minantur
95
Insidias juga, nec læva stagnantibus undis
Effugium patet, et tenui stant tramite fauces.
Si certare dolis et bellum ducere cordi... est,
Interea rapidis aderit Servilius armis,
Cui par imperium, et vires legionibus æquæ.
100
Bellandum est astu: levior laus in duce dextræ.»
92. inproba fortuna, ut ap. Virg. Æn. II, 80. —93 sqq. Cf. v. 38 sq.
97. ducere, trahere, protrahere, differre. —98. Cn. Servilius, alter consul, qui placandis Romæ diis trahendoque delectui operam dabat; vid. Liv. XXII, 1 et 2, pr.
100. Lefeb. adscripsit verba Val. Fl. IV, 622: sæpe acri potior prudentia dextra, et Hor. Od. III, iv, 65; vis consilii expers mole ruit sua.
Talia Corvinus, primoresque addere passim
Orantum verba, et divisus quisque timori
Nunc Superos, ne Flaminio, nunc deinde precari
Flaminium, ne Cælicolis contendere perstet.
104. Cf. Liv. XXI, 63.
105
Acrius hoc adcensa ducis surrexerat ira,
Auditoque furens socias non defore vires:
«Siccine nos, inquit, Boiorum in bella ruentes
Spectastis, quum tanta lues vulgusque tremendum
Ingrueret, rupesque iterum Tarpeia paveret?
106. In hac oratione singularum sententiarum vim, verborum dilectum, ferocisque animi signa et adfectum quilibet facile percipiat. Primæ quasi lineæ reperiuntur in verbis Flaminii ap. Liv. XXII, 3 (unde expressi v. 121 sq.), et Polyb. III, 82. —Auditoque, quum audivisset, ablat. absol. vid. App. et Drak. ad XIV, 97. —107. Cf. ad IV, 706. —Siccine nos Spectastis, tales nos cognovistis, etc. Conf. Turni oratio ap. Virg. Æn. XI, 396 sq., in qua etiam a v. 392, non minus omnia in majus augentur. —108. lues, ut pestis, pernicies, ab hoste timenda, vid. Ind. —109. iterum, ut olim, quum Galli Senones Romam diriperent et incenderent.
110
Quas ego tunc animas dextra, quæ corpora fudi,
Irata tellure sata, et vix vulnere vitam
Reddentes uno! Jacuere ingentia membra
Per campos, magnisque premunt nunc ossibus arva.
110. corpora Irata tellure sata, monstra corporum: nam Γαῖα, omnia fere, quæ unquam exstitere, monstra genuisse fingitur. Cf. VI, 151, 254; Barth. ad Stat. Th. V, 506; Heins. ad Ovid. Met. III, 102; Intpp. ad Virg. Æn. IV, 178; Cl. Hermann Mythol. Lyric. p. 31... 35. Poetam tamen potissimum procreationem Gigantum respexisse, Draken. inde probat, quod Galli Ὀψίγονοι Τιτῆνες, Titanes serius nati, vel Gigantum posteri, dicuntur Callim. H. in Del. v. 174. His bene comparari possunt tam ob bellum, Brenno duce, Jovi quasi Capitolino et Delphico Apollini inlatum, quam ob corporum inprimis proceritatem, de qua præter h.l. vid. sup. IV, 149; Liv. XXXVIII, 17; Flor. I, 13; (ubi hæc gens corporum mole, armis ingentibus et omni genere adeo terribilis fuisse dicitur; ut plane nata ad hominum interitum videretur) App. de reb. Gall. T.I, p. 73, 74, 78, ed. Cl. Schweigh. quem vid. T. III, p. 171; Pausan. X, p. 647; Cæs. B. Gall. II, 30, et alios ap. Dausq. —111. vix vulnere, etc. Cf. I, 280 sq., et Virg. Æn. VIII, 566.
Scilicet has sera ad laudes Servilius arma
115
Adjungat, nisi diviso vicisse triumpho
Ut nequeam, et decoris contentus parte quiescam?
Quippe monent Superi: similes ne fingite vobis,
Classica qui tremitis, Divos: sat magnus in hostem
Augur adest ensis, pulchrumque et milite dignum
120
Auspicium Latio, quod in armis dextera præstat.
114. Scilicet per ironiam et amaritudinem negat cum et sine interrogatione, ut ap. Virg. Æn. IV, 379, et al. —laudes, ut κλεα, facta laude digna et quibus laus parari solet ac potest; vel decus et præmia victoriæ; cf. Heyne ad Virg. Ecl. IV, 26, et Æn. I, 461; V, 355; VIII, 273; IX, 197, 252; X, 825; XI, 708.
117. Quippe est indignantis et cum amara irrisione sibi quid opponentis, vel aliorum objectiones repetentis, ut VII, 397, et ap. Virg. Æn. I, 39. —monent, vid. ad IV, 120. —118... 120. Ex virtute pendet victoria, non ex diis et auspiciis. Cf. v. 126; Liv. XXII, 5, et quos comparant Virg. Æn. X, 773 (ubi vid. Cerda), Apollon. I, 466 sq., et Stat. Th. III, 615, 648... 668. Nec tamen hunc locum ex illo Maronis adumbratum crediderim cum Drak., sed potius cum Dausq. ex Homerico Iliad. μ, 243, ubi Hector his verbis, Εἷς οἰωνὸς ἄριστος, ἀμύνεσθαι περὶ πάτρης, Polydamantem auspicem objurgat, et v. 237 sq., auguria spernit ac ridet, ut Flaminius h.l. et v. 162 sq.
An, Corvine, sedet, clausum se consul inerti
Ut teneat vallo? Pœnus nunc occupet altos
Arreti muros, Corythi nunc diruat arcem?
Hinc Clusina petat? postremo ad mœnia Romæ
125
Inlæsus contendat iter? deforme sub armis
Vana superstitio est: Dea sola in pectore Virtus
Bellantum viget. Umbrarum me noctibus atris
Agmina circumstant, Trebiæ qui gurgite, quique
Eridani volvuntur aquis, inhumata juventus.»
121. Cf. Liv. XXII, 3. —sedet, vid. ad II, 385. —123. Arretium, Cortona et Clusium (hod. Arezzo, Cortona et Chiusi) in numero XII antiquorum Etruriæ oppidorum erant. —altos muros, quoniam pars Arretii in colle, pars vero in planitie sita. —Corythi arcem, vid. ad I, 7, et IV, 719. Cf. Liv. XXII, 2... 4.
124. Clusium, olim Camers dictum, Porsenæ regia. —129. Eridani, quia Ticinus et Trebia eo miscentur. —inhumata juventus, vid. ad IV, 669.
130
Nec mora: jam medio cœtu signisque sub ipsis
Postrema aptabat nulli exorabilis arma.
Ære atque æquorei tergo flavente juvenci
Cassis erat munita viro; cui vertice surgens
Triplex crista jubas effundit crine Suevo:
132. Conf. Virg. Æn. XI, 486 sq., ubi vid. Heyne. —Non minus galeam Ulyssis ornat Hom. Iliad. κ, 261 sq. —Cassis ærea erat tecta pelle vituli marini, seu phocæ. Morem ferinas pelles in galeas formandi, Dausq. et Draken. illustrarunt multis vett. scriptt. locis, v.c. Virg. Æn. VII, 688 (ubi vid. Cerda); X, 680; Strab. I, et VII, de Albanis, Amazonibus et Roxolanis, Ovid, Met. XII, 380, et al.; cf. ad II, 156. Κυνέη ταυρείη, κτιδέη, etc., ex Homero nota. —134. Triplex crista, τριλοφία, τρυφάλεια. Cf. Heyne ad Virg. Æn. VII, 785; Barth. ad Stat. Th. IV, 130; Val. Fl. III, 62, et inpr. Kœppen ad Hom. Iliad. γ, 371, ubi τριφάλεια scribendum putat. Ferrem, nisi toties libri ad lectionem τρυφάλεια conspirarent, unde probabilius videtur, galeam innui, cujus conus sit perforatus, seu politus, a τρύειν. —Dausq. docet, innui vel veras jubas, sed crine Suevo concolores, h.e. flavas (vid. Lucan. II, 51), vel cristas ex crine Suevo, præduro et prælongo, quod præferendum videbatur Drak. Conf. Tac. Germ. 38; Claud. Cons. Hon. IV, 655, et Diodor. V, de Gallis, παχύνονται γὰρ αἱ τρίχες ἀπὸ τῆς κατεργασίας, ὥστε μηδὲν τῆς τῶν ἵππων χαίτης διαφέρειν. Flaminium autem bello Gallico hanc cassidem reportasse, et in eo Boios ac fortasse Suevos fuisse suspicatur Dausq. Lipsius de Mil. Rom. III, 5, putat Flaminio Suevum, sc. Germanicum crinem adfingi, quia triumphaverit de Gallis, qui a poetis hujus ævi confundantur cum Germanis.
135
Scylla super, fracti contorquens pondera remi,
Instabat, sævosque canum pandebat hiatus:
Nobile Gargeni spolium, quod rege superbus
Boiorum cæso capiti inlacerabile victor
Aptarat, pugnasque decus portabat in omnes.
140
Loricam induitur; tortos huic nexilis hamos
Ferro squama rudi, permixtoque asperat auro.
Tum clipeum capit, adspersum quem cædibus olim
Celticus ornarat cruor, humentique sub antro,
Ceu fetum, lupa permulcens puerilia membra,
145
Ingentem Assaraci cælo nutribat alumnum.
Hinc ensem lateri, dextræque adcommodat hastam.
135. Scylla, ut Chimæra in Turni galea ap. Virg. Æn. VII, 785; conf. ad II, 306. —137. Gargeni spolium Drak. comparat inf. v. 323, et Virg. Æn. XII, 94; conf. Heyne ad Æn. V, 260 sq.
140. Cf. ad II, 401, et Virg. Æn. IX, 707; et XI, 487 sq. —nexilis, propter hamos tortos, h.e. annulos, catenulas. —141. squama, laminæ. —rudi permixtoque auro, intell. loricam auro bilicem, seu trilicem. —asperat, cf. ad II, 431.
142 sq. Clipeum ornabat Celticus, seu Boiorum cruor, et lupa (proprie cælata ejus imago), quæ nutriebat Romulum cælo, h.e. ut in cælum aliquando reciperetur. —cædibus, ut I, 525. —145. Assaraci alumnum, vid. ad III, 566 et 702.
Stat sonipes, vexatque ferox humentia frena,
Caucasiam instratus virgato corpore tigrim.
Inde exceptus equo, qua dant angusta viarum,
150
Nunc hos, nunc illos adit, atque hortatibus inplet:
146. Drak. comparat Virg. Æn. II, 393, et gladium, belli certe Punici temporibus, ad dextrum latus ab humeris pependisse, probat ex Polyb. VI, 21, cui alii auctores et numi quoque adversantur. Conf. quos laudat, Salmas. ad Spart. Sever. c. 6; Barth. ad Stat. Silv. I, i, 43; Fabrett. ad Column. Trajan. c. 2, et, qui Romanos mutasse et aliter atque aliter gladios gestasse putat, Lips. Milit. Rom. III, 3. —147. Verba Virg. Æn. IV, 135.
148. virgato corpore, pelle longis macularum ductibus lineata, Drak. coll. Sen. Hippol. 344. et Herc. Œt. 146; Claud. Laud. Stil. I, 66, et Salmas. Exerc. Plin. p. 148. —tigrim sub Augusto demum in Italia visam tradit Plinius VIII, 18. Sed poetæ in ornatu orationis ad talia non respiciunt, neque ad eam subtilitatem sunt exigendi. Conf. Heyne ad Virg. Æn. V, 37. Præterea pellem ignotæ feræ advehi potuisse monet Lips. Mil. Rom. III, 7. —149. exceptus equo, ut ap. Virg. Æn. X, 867. Drak. —dant, διδοῦσι, permittunt. —150. hortatibus inplet, cf. ad I, 105. —subfixa, adfixa hastis.
«Vestrum opus est vestrumque decus, subfixa per Urbem
Pœni ferre ducis spectanda parentibus ora.
Unum hoc pro cunctis sat erit caput: aspera quisque
Hortamenta sibi referat: meus, heu! meus atris
155
Ticini frater ripis jacet: at meus alta
Metitur stagna Eridani sine funere natus.
Hæc sibi quisque: sed est vestrum cui nulla doloris
Privati rabies, is vero ingentia sumat
E medio, fodiant quæ magnas pectus in iras;
160
Perfractas Alpes, passamque infanda Saguntum,
Quosque nefas vetiti transcendere nomen Iberi,
Tangere jam Thybrim: nam dum vos augur, et extis
Quæsitæ fibræ, vanusque moratur haruspex,
Solum jam superest, Tarpeio inponere castra.»
153 sq. Quisque graves iræ causas, quibus sponte ad pugnam et virtutem excitetur, a morte cognatorum repetat: 157, sed cui vestrum non privata doloris causa est, ingentia sc. hortamenta e medio certe, h.e., e publico et communi, e rebus, quæ ad totam remp. spectant, sumat, perfractas sc. Alpes, eversionem Sagunti etc. An e medio est, ex rebus vulgaribus, satis notis? Sic verba e medio tollere h.e. verbis vulgaribus uti, dixit Cic. Or. III, 45, et non quæsita ex occulto, sed sumta de medio: id. pro Domo 54, pr. —154. atris, vel funestis, vel sanguineis; Drak. —156. Metitur corpore, ut ap. Virg. Æn. XII, 360. —sine funere, exsequiis, quo rei acerbitas augetur. Conf. ad I, 154, et IV, 669. —159. Formam dicendi fodere pectus in iras Dausq. repetit a leone, qui, pugna adpetente, osseo stimulo, qui in cauda est, latera fodicat, μαστίεται, irasque suscitat, ut ap. Hom. Il. υ, 170, et Hesiod. Scut. H. 430. Sed vid. sup. ad I, 113. —161. Conf. ad I, 294. —nomen Iberi græce pro, Iberum. Cf. ad IV, 729; Drak. ad h.l. et ad XIV, 70; Burm. ad Petron. c. 80 et 123. Sed vid. V.L.
165
Turbidus hæc, visoque artis in millibus atras
Bellatore jubas aptante: «Est, Orphite, munus,
Est, ait, hoc certare tuum; quis opima volenti
Dona Jovi portet feretro suspensa cruento?
Nam cur hæc alia pariatur gloria dextra?»
165. Turbidus, vid. ad I, 477. —atras jubas, forte rubras, judice quoque Drak., ut rubra crista ap. Virg. Æn. IX, 50, 270; XII, 88, sanguineæ jubæ, ibid. IX, 731, et inf. XII, 171, puniceæ ap. Stat. Th. IV, 218. Sic et atrum vinum, ater, vel niger cruor, seu sanguis, (vid. Drak. ad IX, 365) αἷμα κελαινόν et μέλαν, ap. Hom. Iliad. γ, 828, 844; υ, 470. Forte ita quoque atrum fulmen sup. IV, 431, et ater ignis XVII, 181, et IX, 441, ubi Drak. comparat πυρὸς μέλαιναν αἴγλαν Eurip. Troad. v. 547, et atros ignes Virg. Æn. XI, 186. Sed vid. ibi Heyne, et Burm. ad Val. Fl. II, 236; cf. sup. ad IV, 431, et III, 211. —Hoc etiam probat Ernesti, apud quem «Flaminius facta ad milites adhortatione pugnam inchoaturus, tribus militibus, suis cuique meritis insignibus, mandata dictat, Orphito (aptanti jubas, cristas galeæ, atras sive ob colorem, sive terribiles, sævas, quia maxime serviebant terrori augendo), ut ducem Pœnorum maxime petat, Murrano, ut angustas vias patefaciat, Æquano, ut in copias hostiles inruat.» —166. jubas, cristas, λόφον ἵππειον, seu ἱππιοχαίτην, unde κόρυς ἱπποδάσεια et ἵππουρις. Male Cell. jubas proprie capit, quibus erectis equus bellator signum alacritatis dederit. Dausq. exponit: viso hoste, leni manu jubam equi componente. Sed judice Drak. poeta jubas aptare dixit, ut XII, 170; et Virg. Æn. XII, 88. —Orphitus nomen equi bellatoris, quem Flaminius adloquitur, judicio Modii, Buschii, Dausq. Cell. et Lefeb. Cf. ad IV, 265. Sed nomen viri bellatoris esse putant N. Heins. et Drak. qui spolia opima non a duce solum, sed a quovis etiam milite referri potuisse, modo duci hostium detracta essent, a Perizon. hist. anim. c. 7, probatum docet. Sed vid. Liv. IV, 20, etsi probabilis hæc sententia videri potest, quia consul mox Murranum Æquanumque similiter ad virtutem incitat. —167, 168. Cf. ad I, 133. —Jovi volenti, propitio, ut VII, 174, et serenato mox v. 181. Nota est solennis precum formula, volens propitius, vel ex Liv. I, 16; VII, 26; XXIV, 21, 38; Cf. Burm. ad Val. Fl. II, 324, et Heyne ad Virg. Ge. II, 41. Stolida autem Flaminii ferocia, qui, omnibus ad perniciem jam profligatis et perditis, ne spoliorum quidem opimorum spem abjicit.
169. alia dextra, sc. quam tua. Qui Orphitum de equi nomine adcipiunt, supplent, quam mea.
170
Hinc prævectus equo, postquam inter prælia notam
Adcepit vocem; «Procul hinc te Martius, inquit,
Murrane, ostendit clamor, videoque furentem
Jam Tyria te cæde: venit laus quanta! sed, oro,
Hæc angusta loci ferro patefacta relaxa.»
171. Martius clamor, quo milites ad virtutem incendis. —174. Angustias et fauces, cæsis hostibus, relaxa, aperias; cf. v. 269, et VI, 319.
175
Tum Soracte satum, præstantem corpore et armis,
Æquanum noscens, patrio cui ritus in arvo,
Quum pius Arcitenens adcensis gaudet acervis,
Exta ter innocuos lætum portare per ignes:
175 sq. Totum hunc locum poeta concinnavit ex Virg. Æ. XI, 785 sq. ubi vid. Heyne. Conf. ad II, 150. Hæc sacra non Apollini, sed Deæ Feroniæ fieri docet Strabo V, pag. 226 (al. 156). Sacerdotes autem sæpius pugnantibus interesse, monui ad II, 149. —Soracte, seu Sorax (Monte di S. Silvestro, seu Tresto), mons Etruriæ in Faliscis, Apollini sacer. Conf. Ind. et Hor. Od. I, ix, 2. —177. pius Arcitenens, τοξοφόρος, ut ap. Virg. Æn. III, 75, ubi tamen pius alio verborum contextu dicitur, quem Silius forte non respexit. Cellar. explicat pium in matrem Latonam, quod Pythonem, ad eam persequendam a Junone immissum, occiderit.
«Sic in Apollinea semper vestigia pruna
180
Inviolata teras, victorque vaporis ad aras
Dona serenato referas solennia Phœbo;
Concipe, ait, dignum factis, Æquane, furorem
Vulneribusque tuis: socio te cædis et iræ
Non ego Marmaridum mediam penetrare phalangem
185
Cinyphiæque globos dubitarim inrumpere turmæ.»
178. «Sacrificio annuo, quod fit ad montem Soractem Apollini, super ambustam ligni struem ambulantes non aduruntur,» Plin. VII, 2; qui locus class. est. Conf. Eckhard de ritu antiq. per ignes et carbones candentes incedendi, in Magazin für Philologen, T. II, p. 36... 48; Brem. 1797. —179. Sic, ut οὕτως, solennis obtestandi formula, de qua vid. ad II, 301, in V.L. et Jani ad Hor. Od. I, iii, pr. ubi æque ac h.l. preces votis postponuntur. Nam vulgaris ratio fuisset: Æquanum noscens—ait, Concipe furorem—sic h.e. ea conditione vicissim opto, ut teras, etc. —teras vestigia, ut premere vestigia, ap. Virg. Æn. XI, 788, de lento incessu, ubi ex Silio et MSS. victores pro cultores reponi jubet Lefeb. frustra. —180. victor vaporis, ne quidem prunarum adflatum sentias; Dausq. Sed vapor, ut apud Virgilii Æneid. lib. V, 683, 698. Mens autem Silii et Maronis, D. Heins. monente, est, sic sacer semper et inviolatus sacerdos maneas: experimentum enim, quo sacerdotes a profanis, pios ab impiis distinguebant, erat ignis, cui salvi si insistebant, puri erant et a noxa alieni. Ita Heins. coll. Sophocl. Antig. 269, et aliis. Sed vid. Intpp. ad Virg. l.l. —181. serenato, placato, benevolo, ut γαληνιόων, ap. Orph. D. Heins. —185. Cinyphiæ, vid. ad II, 60; III, 275. Dausq. conf. Hom. Iliad. κ, 246.
Nec jam ultra monitus et verba morantia Martem
Ferre valet, longo Æneadis quod flebitur ævo.
Increpuere simul feralia classica signum,
Ac tuba terrificis fregit stridoribus auras.
188 sq. Cf. Liv. XXII, 4, et Polyb. III, 84. —Increpuere, etc., ut ap. Virg. Æn. IX, 503.
190
Heu dolor, heu lacrimæ, nec tot post secula seræ!
Horresco ut pendente malo, ceu ductor ad arma
Exciret Tyrius: latebrosis collibus Astur,
Et Libys, et torta Baliaris sævus habena
Erumpunt, multusque Maces, Garamasque, Nomasque:
195
Tum, quo non alius venalem in prælia dextram
Ocior adtulerit conductaque bella probarit,
Cantaber, et galeæ contemto tegmine Vasco.
Hinc pariter rupes, lacus hinc, hinc arma, simulque
Consona vox urget, signum clamore vicissim
200
Per colles Tyria circumfundente corona.
191. Horresco referens, ut ap. Virg. Æn. II, 204, ac si nunc malum illud nobis inpenderet, et Hannibal suos contra nos duceret, Cellar. Poeta paucis quidem, quibus dolor uti solet, verbis, sed gravibus deplerat tristem sortem tot civium, qui consulis temeritate pereunt. —193. torta habena, ut verbere torto, ap. Virg. Ge. III, 106, et Tibull. I, vi, 46; ix, 22; cf. Ind. et ad I, 315. —195. De Cantabris, bellicosissima natione, cf. ad III, 326 seq. —venalem, etc. Drak. comparat XV, 502 sq. —196. conducta bella; propr. milites mercede conducuntur. —197. galeæ contemto tegmine Vasco, conf. ad III, 358.
198 sq. Cf. Liv. XXII, 4, et ad v. 38 seq. —arma, armati in castris, quæ Hannibal in patentiore campo inter montes et lacum posuerat. —simulque Consona vox, militum levis armaturæ, qui per colles, in monte, de quo jam undique decurrunt, signum, scilicet signa, exercitum Romanorum (unde signis forte legendum est) circumfundebant, h.e. circumdabant: nisi forte sensus est, Tyriam coronam, nimirum ipsos Pœnos, in monte circumcirca locatos, signum invadendi, ab Hannibale datum, percolles cum clamore circumfudisse, h.e. circum cecinisse, ut fere fundere vocem, preces, sonos, etc. —199. urget, vid. Heyne ad Tibull. II, i, 79. —Arma et consona vox explicantur adjectis verbis: Tyria corona, Pœnis, circumfund. spargentibus signum; arma sua, una cum clamore; Lenz.
Avertere Dei vultus, fatoque dederunt
Majori non sponte locum: stupet ipse tyranni
Fortunam Libyci Mavors; disjectaque crinem
Inlacrimat Venus; et Delum pervectus Apollo
205
Tristem mærenti solatur pectine luctum.
Sola, Apennini residens in vertice, diras
Exspectat cædes inmiti pectore Juno.
201. Ipsi dii, crudeli Junone excepta, sortem Romanorum, necessitate fatorum, quam solvere quidem et rescindere cupiunt, nec tamen possunt, constitutam lugent, et a spectaculo tam lugubri oculos avertunt. Non poterat fortius exprimi adfectus doloris, cui poeta ipse jam v. 75 et 189, indulserat. —fato Majori cesserunt, vid. v. 75. —204. Inlacrimat Venus, ut apud Virg. Æneid. lib. I, 228, et Apollo, doloris leniendi causa, procul a tristi pugnæ loco, lyram plectro pulsat. Utraque pictura dulcissima et miserationis plena! Conf. ad II, 476.
206. Conf. Virg. Æn. XII, 134 sq., et Heyne Exc. ad Æn. IX, 638. —207. Exspectat cædes tanquam rem desiderabilem et exoptatam, Drak. recte, ut VIII, 5; Liv. XXVIII, 27 (ubi vid. Gronov.); Terent. Adelph. V, 4, 20, et al. Pro adspectat (ut ap. Stat. Silv. V, ii, 23, et Petron. 17, ubi vid. Burm.), vel potius pro espectat, h.e. spectando e vertice præstolatur, positum existimat Lefeb. qui præterea Junoni comparat Ἐριν Hom. Iliad. λ, 73 sq.
Primæ Picentum, rupto ceu turbine fusa
Agmina et Hannibalem ruere ut videre, cohortes
210
Invadunt ultro, et pœnas pro morte futura,
Turbato victore, petunt adcensa juventus;
Et, velut erepto metuendi libera cælo,
Manibus ipsa suis præsumta piacula mittit.
Funditur unanimo nisu et concordibus ausis
215
Pilorum in Pœnos nimbus, fixosque repulsi
Submittunt clipeos curvato pondere teli.
Acrius hoc rursum Libys, ut præsentia sævi
Exstimulat ducis, hortantes se quisque vicissim
Incumbunt, pressoque inpellunt pectore pectus.
208. Picentum, cf. VIII, 424 sq. —rupto turbine, ut ap. Virg. Æn. II, 416. —fusa, effusa e montibus, ruere. —211. turbato victore, turbando victorem, impetu in hostes facto; Lenz. —212. metuendi libera, h.e. a metu libera, vid. ad II, 441, in V.L. et Burm. ad Ovid. Her. I, 80. —erepto cælo, cæli lumine, luce, vita et ejus spe. —213. ipsa mittit piacula, inferias, præsumta, ante mortem suam (cf. VI, 300, et ad IV, 802, in V.L.) Manibus suis; et pœnas petunt pro morte futura, quam cæsis hostibus in antecessum ulcisci conantur. —215. Pilorum nimbus, vid. ad I, 311, et IV, 552. —repulsi, Pœni. —clipeos fixos, transfixos telis curvatis et magni ponderis vix sustinere possunt. Cf. V.L.
217... 219. Libys incumbunt, nituntur, vel inruunt; vid. Ind. et ad III, 288, in V.L. —219. pressoque, etc. Cf. ad IV, 352.
220
Ipsa facem quatiens, ac flavam sanguine multo
Sparsa comam, medias acies Bellona pererrat.
Stridit Tartarea nigro sub pectore Divæ
Letiferum murmur, feralique horrida cantu
Buccina lymphatas agit in certamina mentes.
225
His iras adversa fovent, crudusque ruente
Fortuna stimulus spem projecisse salutis:
Hos dexter Deus, et læto Victoria vultu
Adridens acuit, Martisque favore fruuntur.
220. Locus class. de figura Bellonæ. Cf. ad IV, 440; Hom. Iliad. ε, 592, inpr. Quint. Smyrn. lib. VIII, (ap. Barth. ad Stat. Th. VII, 73) et Stat. Th. IV, 5 sq., ubi et facem hastamque in signum belli quatit. —221. acies pererrat, ut ap. Virg. Æn. X, 761, «Tisiphone media inter millia sævit.»
222. Tartareæ Divæ, quæ in Tartaro sedem habet. Drak. coll. Claud. in Eutrop. II, 144, (quid dudum inflare moraris Tartaream, Bellona, tubam) et Petron. c. 124, ubi vid. Burm. De tuba Bellonæ, vid. Intpp. ad Val. Fl. III, 61.
225. His, Romanis. —iras fovent, adcendunt, vid. ad III, 505. —crudus, acer, seu acerbus iis stimulus erat desperatio. Cf. ad I, 405, et IV, 35. —226. projicere spem, vitam, animam, etc., tanquam rem nullius pretii, pro nihilo habere, spernere, ut abjicere vitam, ap. Cic. Att. III, 19, pr. et Gr. ἀπορῥίπτειν κίνδυνον, παραβάλλειν ἑαυτὸν, et ap. Plut. προΐεσθαι τὸν ἑαυτοῦ βίον. Cf. ad I, 225; Drak. ad X, 42, et Intpp. ad Virg. Æn. VI, 436. —227. Hos, Pœnos. —Deus dexter, propitius, vid. Ind.
Abreptus pulchro cædum Lateranus amore,
230
Dum sequitur dextram, in medios penetraverat hostes.
Quem postquam florens æquali Lentulus ævo
Conspexit, nimium pugnæ, nimiumque cruoris,
Infestas inter non æquo Marte catervas
Fata inritantem, nisu se concitat acri;
235
Inmitemque Bagam, qui jam vicina serebat
Vulnera pugnantis tergo, velocior hasta
Occupat, et socium duris se casibus addit.
Tunc alacres arma adglomerant, geminaque corusci
Fronte micant; paribus fulgent capita ardua cristis.
229. Abreptus, ut oblitus suî dulcedine cædum IV, 422, et auferri alias dicitur. Conf. Drak. et quos laudat Gronov. ad Liv. XXXV, 11; Heins. ad Ovid. Her. XV, 140, et ad Claud. Cons. Olybr. et Prob. v. 153. —230. sequitur dextram, faustis cædibus instat, Barth. Adv. V, 15.
232. nimium, nimis cupidum. —233. non æquo Marte, non parem hostibus, quia solus inruerat. —234. Fata inritantem, temere in discrimen se inferentem, vid. ad I, 268 et IV, 731. —237. Occupat, φθάνει πλήξας, ut ap. Virg. Æneid. lib. IX, 770; X, 699.
240
Actus in adversos casu (namque obvia ferre
Arma quis auderet, nisi quem Deus ima colentum
Damnasset Stygiæ nocti?) præfracta gerebat
Syrticus excelso decurrens robora monte;
Et quatiens acer nodosi pondera rami,
245
Flagrabat geminæ nequidquam cædis amore.
«Non hic Ægates, infidaque litora nautis,
O juvenes, motumque novis sine Marte procellis
Fortunam bello pelagus dabit: æquoris olim
Victores, media sit qualis discite terra
250
Bellator Libys, et meliori cedite regno.»
240. adversos, Lateranum et Lentulum. —242. Stygiæ nocti, conf. ad II, 574, et Heins. ad Ovidii Metamorph. III, 695. — 245. geminæ, Laterani et Lentuli.
246 sq. Non ut olim in mari, nunc in campo victores eritis. —250. meliori regno, nobiliori victoriæ Pœnorum, quam Romanorum apud Ægates; Cl. Ernesti. Cf. V.L.
Ac simul infesto Lateranum pondere truncæ
Arboris urgebat, jungens convicia pugnæ.
Lentulus huic frendens ira: «Trasymenus in altos
Adscendet citius colles, quam sanguine roret
255
Iste pio ramus.» Subsidensque ilia nisu
Conantis suspensa fodit: tum fervidus atro
Pulmone exundat per hiantia viscera sanguis.
253. Sic passim ἀδύνατον exprimitur in omnibus fere linguis; Drak. laudat Ovid. Her. V, 29, et Trist. I, vii, 1 sq.; Prop. II, xii, 33 sq.; III, xvii, 5 sq.; Sen. Phœniss. 85 sq., et Claud. in Eutrop. I, 350 sq.; Cf. Cerda ad Virg. Ecl. I, 60; VIII, 27; Burm. ad Lotich. II, xv, 45; IV, i, 23; Jani ad Hor. Od. I, xxix, 10; xxxiii, 7, et Intpp. ad Theocr. I, 132 sq. Shakesp. in Romeo, then shall water be turned in fire. —254. sanguine pio, gravius quam nostro, ut innuantur Romani, pium bellum gerentes, et fide ac religione superiores Pœnis inpiis, perfidis, fœdifragis. —255. Subsidens, ὑφιζάνων, fodit ilia, corpus Syrtici, conantis arborem in Lateranum conjicere, unde suspensa ilia, h.e. prominentia, vel tenta, ut ap. Virg. Georgic. III, 507, «imaque longo Ilia singultu tendunt.»
Nec minus adcensis in mutua funera dextris
Parte alia campi sævit furor. Altus Iertes
260
Obtruncat Nerium; Rullo ditissimus arvi
Obcumbis, generose Volunx; nec clausa repostis
Pondera thesauris, patrio nec regia quondam
Præfulgens ebore, et possessa mapalia soli
Profuerunt. Quid rapta juvant? quid gentibus auri
265
Numquam exstincta sitis? modo quem Fortuna fovendo
Congestis opibus donisque refersit opimis,
Nudum Tartarea portabit navita cymba.
259. Parte alia campi, apud Romanos. —260, 261. Rullo Obcumbis, ab eo interficeris; vid. Burm. ad Val. Fl. VI, 286. —Ad opes Volusii ap. Tac. Ann. XIV, 56, adludi putabat Lips. ad l.c. Drak. autem, quia Volunx h.l. Afer est, ad Bocchi Maurorum regis filium, qui Volux vocatur Sallust. b. Jug. c. 105 sq., unde, vel ibi Volunx, vel h.l. Volux dicendus sit. —262. patrio, Africano. —264 seq. Ita sæpius philosophatur Horatius, v.c. Od. I, iv, 7, 9; II, iii, 11, 14; Cf. XIII, 777, ubi Drak. comparat Prop. III, iii, 35; Claud. R. Pros. II, 300 sq.; Auson. Epigr. 54, ubi vid. Vinct. —266. Congerere opes de avaris proprie dici notum est, vid. Drak. —267. Nudum opibus. Conf. simil. loc. Tibull. III, iii, 10 sq.
Juxta bellator juvenilibus Appius ausis
Pandebat campum cæde; atque, ubi plurima virtus,
270
Nullique adspirare vigor, decus inde petebat.
Obvius huic Atlas, Atlas a litore Ibero,
Nequidquam extremæ longinquus cultor arenæ
Inpetit os hasta; leviterque e corpore summo
Degustat cuspis generosum extrema cruorem.
269. Pandebat campum, viam patefaciebat, ut laxare campum ferro VI, 319; laxare cuneos IX, 364; angusta relaxare V, 174. Sic et limitem agere IX, 379. Cf. ad IV, 462. —ubi plurima virtus, ubi maximus fortissimorum virorum numerus erat. —270. nullique adspirare vigor, h.e. nec cuiquam propius adcedere virtus, ut utar verbis Virg. Æn. X, 712. Sic adspirare passim occurrit, v.c. inf. v. 442, et ap. Cic. Sull. 18; Pis. 5, et Tusc. Qu. V, 5. —273. leviterque e corpore summo (capite, ob v. 277.) —274. Degustat, ἀκρότατον δ᾽ ἄρ᾽ ὀϊστὸς ἐπέγραψε χρόα φωτὸς Hom. Iliad. δ, 139; η, 187; λ, 388; ν, 553: umbonem detersit ictu inf. v. 297; parce perstrinxit corpus XV, 760; parco summum violasset vulnere corpus XVI, 111; cf. IV, 119; 350 (ubi vid. not.); IX, 523; Virg. Æneid. X, 344, 478, et inprimis XII, 376, ubi videndus omnino Heyne. Similiter γεύεσθαι, apud Homerum, Iliad. υ, 258; bibere inf. VI, 293; (ubi Drak. laudat XV, 632; Virg. Æn. XI, 804, et Anthol. I, 22; Epigr. I, et 4: ἀσπὶς et βέλος αἷμ᾽ ἔπιεν) libare et delibare h.e. leviter perstringere inf. IX, 523, ubi Drak. citat Stat. Th. V, 587; VIII, 527; Iscan. b. Troj. V, 322; VI, 311, 337, et al. Hinc exsatiare enses cruore VII, 535; satiata sanguinis hasta IV, 435; sitit hasta cruorem XII, 264; βέλη λιλαιόμενα χροὸς ἆσαι Homer. Iliad. ο, 317; ἐγχείη ἱεμένη χροὸς ἄμμεναι ἀνδρομέοιο Iliad. φ, 70.
275
Intonuere minæ, violentaque lumina flammis
Exarsere novis: furit et diffulminat omnem
Obstantum turbam; at clausum sub casside vulnus
Martia commendat mananti sanguine membra.
Tum vero adspiceres pavitantem, et condere semet
280
Nitentem sociis juvenem; ceu tigride cerva
Hyrcana quum pressa tremit; vel territa pennas
Conligit accipitrem cernens in nube columba;
Aut dumis subit, albenti si sensit in æthra
Librantem nisus aquilam, lepus ore citato.
285
Ense ferit tum colla viri, dextramque micantem
Demetit, ac mutat successu sævior hostem.
275. lumina flammis exarsere, conf. ad I, 126, et Heyne ad Virg. Æn. VI, 300 (in V.L.), et XII, 101, 102. —276. diffulminat, dissipat et contundit, instar fulminis; vocab. a poeta effictum. —278. commendat, ornat sanguis membra, pulchriora facit, Mars. —279 sq. Similis locus Hom. Iliad. γ, 30... 37, ubi Paris, conspecto Menelao, in sociis se condit, ἀψ ἑτάρων εἰς ἔθνος ἐχάζετο, et αὖθις καθ᾽ ὅμιλον ἔδυ Τρώων. Cf. et. Iliad. π, 813, et ε, 596 sq., ubi Diomedes Hectorem ἰδών ῥίγησε καὶ ἀνεχάζετο. Comparationes, quibus poeta utitur, passim reperias.
281, 282. Hyrcana ornat, ut ap. Virg. Æn. IV, 367. —Conf. Hom. Iliad. φ, 493 sq. —pressa, vid. varias lectiones. —pennas colligit, forte alas, ad volatum jam expansas, contrahit, in columbarium recedit et volatum cohibet, ut fere colligere gradum VI, 399; VII, 695, nisi potius poeta expressit Maroniana, Radit iter liquidum, celeres neque commovet alas, Æn. lib. V, 217, ubi videndi sunt interpretes. —territa pennas Colligit, ut πτώσσειν, vel πτήσσειν et ὑποπτήσσειν de avibus animalibusque, quæ frigoris, vel metus causa pennas et membra contrahunt. Conf. Kœppen ad Hom. Iliad. β, 312; δ, 476; ε, 634, et Ephemerid. Goetting. a. 1795, p. 84.
285. micantem, jactantem, quatientem, Schmid. Sed vid. ad IV, 211. —286. mutat hostem, uno dimisso alium adoritur, ut VI, 238; Conf. Burm. ad Val. Fl. VI, 614; Heins. ad eund. VII, 587, et ad Ovid. Met. XIII, 937.
Stabat fulgentem portans in bella bipennem
Cinyphius; socerique miser Magonis inire
Optabat pugnam ante oculos, spe laudis, Isalces,
290
Sidonia tumidus sponsa, vanoque superbus
Fœdere promissæ post Dardana prælia tædæ.
Huic inmittit atrox violentas Appius iras,
Conantique gravem fronti librare securim,
Altior insurgens, galeam super exigit ictum:
295
At fragilis valido conamine solvitur ensis
Ære in Cinyphio; nec dispar sortis Isalces
Umbonem incerto detersit futilis ictu.
288. Cinyphius, vid. ad II, 60, nisi h.l. et v. 296, simpl. est Libycus. —290. vano, ob inminentem sponsi mortem.
294. insurgens, vid. ad I, 400.
295. solvitur, confringitur, dissultat, in ære galeæ. —296. dispar sortis, vid. Heins. ad Sabini Epist. I, 35.
Tum quod humo haud umquam valuisset tollere saxum,
Ni vires trux ira daret, contorquet anhelans
300
Appius, et lapsu resupino in terga cadentem
Mole premit scopuli, perfractisque ossibus urguet.
Vidit conjuncto miscens certamina campo
Labentem socer; et lacrimæ sub casside fusæ
Cum gemitu; rapidusque ruit: data fœdera nuper
305
Adcendunt animos exspectatique nepotes.
298 sq. Comparant Virg. Æn. XII, 896 sq., ubi vid. Cerda ct Heyne.
302. conjuncto, propinquo, vicino; vid. Gronov. ad Liv. XXII, 20, in gustu ad Stat. Th. VI, 250, et Diatr. ad Stat. c. 43. —303. Femina ita generi jacturam excusatius queritur; Ernesti V.C. Sed non graviores ob causas heroes passim ap. Hom. lacrimant, et ipse Hercules apud Virgilium, Æn. X, 465, «... magnumque sub imo Corde premit gemitum, lacrymasque effudit inanes.» —socer, Mago. —304. data fœdera, sponsalia facta.
Jamque aderat, clipeumque viri atque inmania membra
Lustrabat visu; propiorque a fronte coruscæ
Lux galeæ sævas paulum tardaverat iras.
Haud secus, e specula præceps delatus opaca,
310
Subsidens campo submissos contrahit artus,
Quum vicina trucis conspexit cornua tauri,
Quamvis longa fames stimulet, leo; nunc ferus alta
Surgentes cervice toros, nunc torva sub hirta
Lumina miratur fronte; ac jam signa moventem,
315
Et sparsa pugnas meditantem spectat arena.
306... 308. Non male: si coll. v. 268 sq. et 329 sq., reputaveris, quantus vir Appius fuisse fingatur.
309... 313. Cf. Virg. Æn. X, 454 sq., ubi vid. Heyne. —314, 315. signa moventem. Et sparsa, etc. Maroniana Ge. III, 234, 236, et Æn. XII, 106, ubi vid. Heyne.
Hic prior intorquens telum sic Appius infit:
«Si qua tibi pietas, ictum ne desere fœdus;
Et generum comitare, socer.» Per tegmina velox
Tunc ærisque moras lævo stetit hasta lacerto.
320
At contra non dicta Libys, sed fervidus hastam
Perlibrat, magni donum memorabile fratris,
Cæso quam victor sub mœnibus ille Sagunti
Abstulerat Durio, ac spectatæ nobile pugnæ
Germano dederat portare in prælia pignus.
316. infit, paucis et amaris verbis, ut irati solent et heroes. —318. generum in spe, cum irrisione. —tegmina, ut al. terga boum, corium taurinum, clipeo inductum, quod multiplex esse solebat, unde βοείας θαμειὰς dixit Hom. Iliad. μ, 296; σάκος ἑπταβόειον Ajacis, Iliad. η, 220; σάκος τετραθέλυμνον Teucri Iliad. ο, 479; πέντε σάκεος πτύχες Achillis Iliad. ς, 481. Cf. Heyne ad Virg. Æn. X, 783 sq.; Drak. ad h.l. Ernesti ad Callim. H. in Dian. 53, et inpr. Obss. Miscell. T. I, p. 32. —319. æris moras, æs clipei, quod hastam morari poterat, ut IX, 218; Virg. Æn. XII, 541, —«nec clypei mora profuit ærei.» Val. Fl. VI, 97 (ubi vid. Burm.), al. Drak. qui et recte monet, a Marso perperam æris moras ad loricam et galeam referri, quum hasta in lævo lacerto stet; vid. ad IV, 387, et I, 479.
321 sq. Hastam donum Hannibalis (is enim frater est et victor) facit, more poetarum, qui ita heroum arma ornant et commendant. Cf. XII, 224 sq.; XV, 260, XVI, 459 sq. inpr. Virg. Æn. V, 260 sq.; IX, 359; X, 700, ad quæ loca vid. Heyne. —323. Durio, vid. I, 438. —324. dederat portare, ut donat habere, δῶκε φέρειν, seu φορῆναι, δωκεν ἄγειν, seu ἔχειν et ἀρέσθαι, ὄπασσε κομίζειν et ὀπάσαιμι φερέσθαι, ap. Hom. Iliad. ο, 532; φ, 297; ψ, 151, 612; ω, 581, et al. Virg. Æn. V, 262; IX, 362; X, 701.
325
Telum ingens, perque arma viri, perque ora, doloris
Adjutum nisu, letalem pertulit ictum;
Exsanguesque viri conantis vellere ferrum
In vulnus cecidere manus: jacet æquore nomen
Clarum Mæonio, atque Italæ pars magna ruinæ
330
Appius: intremuere lacus, corpusque refugit
Contractis Trasymenus aquis; telum ore cruento
Exspirans premit, atque admorsæ inmurmurat hastæ.
325, 326. doloris Adjutum nisu, conf. ad II, 123. —328, 329. æquore Mæonio, campo Etrusco. cf. ad IV, 721. —Clarum nomen, etc. cujusmodi nominibus clarissimorum suæ superiorisque ætatis virorum carmen suum poeta exornare solet, inpr. lib. VIII. —Italæ pars magna ruinæ, ut ap. Virg. Æn. X, 737, et inf. VIII, 426; X, 223; Dausq. conf. Virg. Æn. II, 6; VII, 707; X, 427. —330. Appius autem prænomen fuit antiquissimæ et nobilissimæ gentis Claudiæ, quæ et patricia fuit et plebeia, acerrimaque majestatis Patrum propugnatrix, quod vel tironibus ex Livio et Sueton. Tib. 1, 2, notum est. Cf. VIII, 412 sq. —Cf. ad I, 49, et III, 463. Ipsa oratio nimis fere turgida; sed v. 332, præclare summa adumbratur indignatio et rabies. Similiter Meges ψυχρὸν ἕλε χαλκὸν οδοῦσιν, ap. Hom. Iliad. ε, 75. —332. inmurmurat hastæ, ut terræ, ap. Stat. Th. XI, 63; iræ inf. VII, 156; insibilat ori et membris IX, 517; XII, 616.
Nec fati melior Mamercus corpore toto
Exsolvit pœnas, nulli non saucius hosti.
335
Namque per adversos, qua Lusitana ciebat
Pugnas dira manus, raptum cum sanguine cæsi
Signiferi magna vexillum mole ferebat,
Et trepida infelix revocabat signa suorum.
Sed furiata cohors, ausisque adcensa superbis,
340
Quodcumque ipsa manu gestabat missile, quidquid
Præbebat tellus, sparsis vix pervia telis,
Injecit pariter; pluresque in corpore nullo
Invenere locum perfossis ossibus hastæ.
333. corpore toto, nullo non corporis membro saucius; Drak. coll. X, 513. —334. pœnas, quarum causa v. 336 sqq. adfertur.
341. sparsis vix pervia telis, tantum telorum in terra sparsum erat, ut vix iri posset; Barth. Adv. V, 15.
Advolat interea fraterni vulneris ira
345
Turbatus Libyæ ductor, visoque cruore,
Num lateri cuspis, num toto pondere telum
Sedisset, fratremque amens sociosque rogabat.
Utque metum leti procul, et leviora pavore
Cognovit, proprio tectum gestamine præceps
350
Ex acie rapit, et tutis a turbine pugnæ
Constituit castris. Medicas hinc ocius artes,
Et senioris opem Synhali vocat: unguere vulnus
Herbarum hic succis, ferrumque e corpore cantu
Exigere, et somnum tacto misisse chelydro,
355
Anteibat cunctos: nomenque erat inde per urbes
Perque Parætoniæ celebratum litora Syrtis.
344. Manifesta imitatio Virgilii, Æneid. lib. X, v. 383... 424, ubi videndus est Heyne et Excursus IV. Sed non minus Silio ante oculos fuisse videtur Homer. Iliad. δ, 148... 219, ubi Agamemnon similiter ad fratris vulnus expavescit, et Menelaus, data fide, illud non letale esse, metum ejus levat.
348. leviora pavore, vulnus levius esse, quam metuebat. — 349. gestamine, clipeo. —353. Veteres ἰατροὶ, quod notum, sola fere vulnera sanabant, et quidem herbarum succis, φαρμάκοις (Hom. Iliad. δ, 191, 218; ε, 900; λ, 829), et cantu, h.e. incantatione (ut sup. III, 301), ἐπαοιδῇ Hom. Odyss. τ, 457; Pind. Pyth. III, 91. —354. Exigere, extrahere et innoxium facere carmine magico; Schmid. —somnum tacto misisse chelydro, cf. ad I, 412. —355. Anteibat ungere, ut Martem regere haud cederet Hannibali VI, 307 sq., διαφέρει τὸ φρονεῖν, et alia. —356. Parætoniæ Syrtis, vid. ad III, 225.
Ipse olim antiquo primum Garamanticus Hammon
Scire pater dederat Synhalo, morsusque ferarum,
Telorumque graves ictus sedare medendo.
360
Atque is deinde suo moriens cælestia dona
Monstravit nato, natusque heredis honori
Tramisit patrias artes; quem deinde secutus
Haud levior fama Synhalus, Garamantica sollers
Monstrata augebat studio, multaque vetustum
365
Hammonis comitem numerabat imagine patrem.
Tum proavita ferens leni medicamina dextra
Ocius, intortos de more adstrictus amictus,
Mulcebat lympha purgatum sanguine vulnus.
357. Garamanticus Hammon, confer ad lib. I, vers. 414. Is Synhalum, hujus Synhali proavum, quoniam in arte medica excelluerat, ipse eam docuisse fingitur, ut Chiron Machaonem Iliad. δ, vers. 219, et Apollo lapidem Virgilii, Æneid. lib. XII, 391. —358. Scire dederat, vid. ad v. 324.
361. heredis honori; claro heredi, ut virtus Catonis, sapientia Lælii, etc. (vid. ad IV, 599), vel heredi, in ejus honorem, seu tanquam munus. —363, 364. Garamantica Monstrata, ut supra, cælestia dona et mox proavita medicamina, quorum usum monstraverant, vel docuerant Hammon et proavus.
366. ἤπια, vel ὀδυνήφατα φάρμακα πάσσων Iliad. δ, 218; η, 900; λ, 829. —367. de more medicorum, quo expeditiores essent vulneribus sanandis; Draken. qui laudat Gevart. Lection. Papin. c. 34, et Gonsal. ad Petron. c. 19. Cf. inpr. Virg. Æn. XII, 400 sq., et ibi Heyne Exc. IV. —368. Cf. Hom. Iliad. λ, 828, 844, et inf. ad VI, 91.
At Mago, exuvias secum, cæsique volutans
370
Hostis mente necem, fraternas pectore curas
Pellebat dictis, et casum laude levabat:
«Parce metu, germane; meis medicamina nulla
Adversis majora feres: jacet Appius hasta
Ad manes pulsus nostra: si vita relinquat,
375 375
Sat nobis actum est; sequar hostem lætus ad umbras.»
371. laude, vid. ad v. 114. —372. Parce metu, ut ap. Virg. Æn. I, 257. —373. Adversis meis, mihi in calamitate mea non melius remedium et solatium adferes morte Appii. Cf. X, 44, 45.
Quæ dum turbatos avertunt æquore campi
Ductores, valloque tenent; ex agmine Pœnum
Cedentem consul tumulo speculatus ab alto,
Atque atram belli castris se condere nubem,
380
Turbidus extemplo trepidantes milite mæsto
Invadit cuneos, subitoque pavore relaxat
Jam rarescentes acies: tum voce feroci
Poscit equum, ac mediæ ruit in certamina vallis.
376 sqq. Similiter Turnus, Ænea saucio ex pugna subducto, plenus spei in hostes inruit, Æn. XII, 324 sq. —æquore campi, ut Æn. VII, 781. —379. Atra belli nubes, Hannibal cum fratre et comitibus, qui nubem telorum sparserant, vel potius Hannibal solus, ut Μάντιν Οἰκλείδαν πολέμοιο νέφος dixit Pind. Nem. X, 16, et fulmina belli Virg. Æn. VI, 843; cf. sup. ad I, 311. —380. milite mæsto, vel ad Pœnos (quæ ratio præstat), ob discessum Hannibalis vulnusque Magonis tristes, vel ad Romanos, propter Appii mortem mæstos, referri posse, monet Drak. De ira adcipit Lefeb. coll. Val. Fl. V, 568. —381 sq. relaxat Jam rarescentes acies, dissolvit jam minus densos militum ordines, ut XVII, 427; Cf. Heyne ad Virg. Æn. III, 411.
Sic ubi torrentem crepitanti grandine nimbum
385
Inlidit terris, molitur Juppiter altas
Fulmine nunc Alpes, nunc mixta Ceraunia cælo,
Intremuere simul tellus, et pontus, et æther,
Ipsaque commoto quatiuntur Tartara mundo.
384. Poeta egregie in rem suam convertit, et magis exornavit locum Virg. Ge. I, 328 sq., ubi vid. Heyne. —crepitanti in tectis, ut ap. Virg. Ge. I, 449. —385. moliri h.l. est vel simpl. movere, quo sensu centies obvium est, (vid. ad I, 645) vel jacere, (v.c. monente Drak. molitus sagittas et robora dixere Ovid. Met. V, 367, et Stat. Th. VI, 539) et hoc exquisite pro ferire, percutere, nach etwas werfen, ut passim βάλλειν, ἀκοντίζειν, et jaculari, ut rubente dextera sacras jaculatus arces, ap. Hor. Od. I, ii, 3, quæ verba nostris ita prorsus responderent. —386. Ceraunia, τὰ Κεραύνια (vid. ad IV, 363), vel Ceraunii montes (hod. il monte della Chimera) a κεραυνῷ, fulmine, quo propter altitudinem sæpius percutiuntur, sic dicti, qui in Epiri litore in mare procurrunt, et prominente jugo, seu promont. Ionium mare ab Hadriatico dirimunt. Cf. ad VIII, 630, et Jani ad Horat. Od. I, iii, 20, ubi alta Ceraunia, ut h.l. —mixta cælo, et ὄρη ἠλίβατα, ap. Dionys. Per. 389. Alii montes Ceraunii sunt in Asia inter Euxinum et Caspium mare.
Incidit adtonitis inopino turbine Pœnis
390
Haud secus inprovisa lues, gelidusque sub ossa
Pervasit miseris conspecti consulis horror.
It medius, ferroque ruens densissima, latum
Pandit iter: clamor vario discrimine vocum
Fert belli rabiem ad Superos, et sidera pulsat.
389. turbine gravius quam impetu. —390. lues, ut pestis et λοιμὸς, calamitas, pernicies, vel ipse consul, vir pestifer.
392. ruere transitive est facere ut aliquid ruat, agere, movere, eruere, prosternere, inpellere, perrumpere. Conf. Lucr. I, 173; Virg. Æn. I, 35; XI, 211; Ge. I, 105; II, 308, et Intpp. ad Val. Fl. III, 102. —densissima, hostium globos ordinesque densissimos. —393. Clamor et Pœnorum, et victorum, qui παιαν᾽ ἐφύμνουν, ut ap. Æschyl. Pers. 393. —394. sidera pulsat clamor, ut lacessit XVII, 387, et ferit sidera, Virg. Æn. II, 488; V, 140.
395
Ceu pater Oceanus quum sæva Tethye Calpen
Herculeam ferit, atque exesa in viscera montis
Contortum pelagus latrantibus ingerit undis.
Dant gemitum scopuli; fractasque in rupibus undas
Audit Tartessos latis distermina terris,
400
Audit non parvo divisus gurgite Lixus.
395 seq. Clamorem pugnantium fragori ventorum et undarum, scopulis litorique inlisarum, comparat Silius, exemplo Homer. Iliad. ξ, 394 sq. —pater Oceanus, cf. ad I, 606, et Virg. Ge. IV, 382. —Tethys, Oceani soror et conjux. —sæva, maris epith. ut alibi alta, cana, vaga Tethys. —Calpen ferit, cf. Lucan. I, 554. —396. Herculeam, quia una ex columnis Herculis. Cf. I, 141. —397. pelagus, fretum Gaditanum, ut v. 400 gurges. —latrantibus undis, vid. ad III, 471.
398. Dant gemitum scopuli, στόνῳ βρέμουσι δ᾽ ἀμφιπλῆγες ἀκταὶ Sophocl. Antig. v. 603; Ὄχθαι δ᾽ ἀμφὶ περὶ μεγάλ᾽ ἴαχον, Hom. Il. φ, 10. —399. Hyperbole, qualis IX, 468, 469, et XVII, 596; vid. Burm. ad Val. Fl. II, 620. —Tartessos, cf. ad III, 399. —400. non parvo gurgite, Herculeo freto. —divisus a Colpe. —Lixus, fl. et urbs; vid. ad III, 258.
Ante omnes jaculo tacitas fallente per auras
Obcumbit Bogus, infaustum qui primus ad amnem
Ticini rapidam in Rutulos contorserat hastam.
Ille sibi longam Clotho; turbamque nepotum
405
Crediderat, vanis deceptus in alite signis.
Sed non augurio Parcarum inpellere metas
Concessum cuiquam: ruit inter tela cruentis
Suspiciens oculis cælum, Superosque reposcit
Tempora promissæ media jam morte senectæ.
410
Nec Pagaso exsultare datur, ne inpune relictum
Consulis ante oculos vita spoliasse Libonem.
401 sqq. Cf. IV, 131 seq. —jaculo fallente, ut ap. Virg. Æn. X, 754, ubi vid. Heyne. Sic tacita penna v. 446.
404. Imitat. Virg. Æn. X, 548 sq. —Clotho, vitæ filum, quod Clotho κλώθειν, nere credebatur. —405. vanis in alite signis, vano augurio. Cf. XIII, 820.
406. Orationis color qualis ap. Hom. Iliad. β, 858 sq.; Virg. Æn. VII, 756; IX, 327, 328; ad quæ loca vid. Heyne et Cerda. —metas Parcarum, terminum vitæ fatalem, ut metas mortis, ævi, etc.; cf. V.L. —inpellere, propellere, procul amovere, prorogare. —augurio et ejus interpretatione. —407. cruentis, iratis, vel pro cruentus, cruoris cupidus.
410. Cf. Virg. Æn. X, 550. —ne possit esse pro ne quidem, vid. Davis. ad Cic. Fin. I, 16, et Burm. ad Sueton. Aug. 35. Sed præstat adcipere pro nedum, μήτι, μὴ γὰρ, μὴ δῆτα, μὴ οἷον, μὴ ὅτι, et jungere cum verbis. —411. Consulis ante oculos, quæ summa Pagasi audacia erat, et digna quæ puniretur. Sic τὸ ne occurrit ap. Cic. ad Div. IX, extr. et Verr. IV, 23; conf. Gron. ad Liv. III, 52, extr. et Cort. ad Sallust. b. Cat. 11, fin. —Libo cognomen Scriboniæ gentis, de qua vid. Ern. clav. Cic., Indices Tac. et Livii, et, quos Dausq. laudat Prop. IV, ii, 31; Sen. Ep. 70; Plin. XXXVI, 15; Eutrop. II, 9, extr. Dion. et Cassiod.
Laurigeris decus illud avis navaque juventa
Florebat: sed Massylus subciderat ensis
Pubescente caput mala, properoque virentes
415
Delerat leto bellator barbarus annos.
Flaminium inplorasse tamen jam morte suprema
Haud frustra fuit: avulsa est nam protinus hosti
Ore simul cervix; juvit punire feroci
Victorem exemplo, et monstratum reddere letum.
412. Laurigeris avis, majoribus triumphalibus. —decus Italiæ, ut ap. Virg. Æn. XI, 508. Juventutis notio variis modis declaratur.
418 sq. Ore simul, vid. ad III, 268. —juvit punire Victorem audaci, quod ille præbuerat, exemplo, et eodem leti genere, quod ipse monstraverat, quo Libonem adfecerat. —feroci exemplo, crudeli morte, avulsa nimirum cervice: nisi mavis jungi victorem feroci exemplo h.e. simpl. ferocem, sævum, quasi dicas exemplar victoris ferocis; Ern. Sed hæc ratio durior est, et h.l. monstratum letum respondet feroci exemplo.
420
Quis Deus, o Musæ, paribus tot funera verbis
Evolvat, tantisque umbris in carmine digna
Quis lamenta ferat? certantes laude cadendi
Primævos juvenes, mortisque in limine cruda
Facta virum, et fixis rabiem sub pectore telis?
425
Sternitur alternus vastis concursibus hostis:
Nec spoliare vacat, prædæque advertere mentem.
420. Imitat. Virg. Æn. II, 6...8, et 361 seq. —Cf. sup. II, 650 seq. —421. tantis umbris, tantorum virorum morti, cf. ad VIII, 146. —423, 424. cruda facta, vid. ad I, 405, et observa h.l. copiam verborum.
Urget amor cædum, clausis dum detinet hostem
Fraternum castris vulnus, funditque ruitque
Nunc jaculis, nunc ense, modo inter millia consul
430
Bellantum conspectus equo, modo Marte feroci
Ante aquilas et signa pedes. Fluit inpia rivis
Sanguineis vallis, tumulique et concava saxa
Armorum sonitus, flatusque imitantur equorum.
427. hostem, Hannibalem. —431, 432. inpia vallis, Lefeb. dicta videtur, ut lib. VII, v. 48; porta scelerata (propter cædem Fabiorum, qui ea exierant) et ap. Stat. Th. VIII, 141, currus humus inpia sorbet. Drak. quoniam gentilem Romanorum sanguinem tam avide bibit, quod Africa non nisi invita fecisse dicitur XVII, 417. Omnino tenendum est, inpia poetis etiam dici tristia, noxia, abominanda, v.c. Ovid. Am. I, viii, 104; Plaut. Most. II, ii, 73; Horat. Od. II, xvii, 22, ubi vid. Jani et Lambin. Similiter inprobus, ap. Virg. Ge. I, 119, 388, 431; Æn. II, 80; IV, 412, al. —433. imitantur, ut ap. Virg. Ge. IV, 72, unde Echo ibid. v. 50, et Horat. Od. I, xii, 4; xx, 8; vocis imago dicitur. —flatus, ut ap. Virg. Æn. XI, 911, «flatusque audivit equorum.»
Miscebat campum, membrorum in prælia portans
435
Celsius humano robur, visaque paventes
Mole gigantei vertebat corporis alas
Othrys Marmarides: lati super agmen utrumque
Ingens tollebant humeri caput: hirtaque torvæ
Frontis cæsaries, et crinibus æmula barba
440
Umbrabat rictus; squalore huic hispida diro,
Et villosa feris horrebant pectora sætis.
434 sq. Miscebat campum, h.e. prælia, vel agmina in campo, vid. ad I, 69, et Heyne ad Virg. Æn. X, 721. —437. Othrys, mons, et h.l. magnæ molis homo, cujus species, luxurioso ornatu depicta, non minus terribilis, quam Cryxi sup. IV, 250 sq., 277 sq. —440. hispida et villosa pectora sætis, ut Caci, ap. Virg. Æn. VIII, 266; λάσιον κῆρ, στήθεα λασία et λαχνήεντα, ap. Hom. Iliad. α, 189; β, 743 et 851, ad quæ loca vid. Kœppen.
Adspirare viro propioremque addere Martem
Haud ausum cuiquam: laxo ceu bellua campo,
Incessebatur tutis ex agmine telis.
445
Tandem, vesanos palantum in terga ferenti
Cum fremitu vultus, tacita per nubila penna
Intravit torvum Gortynia lumen arundo,
Avertitque virum. Fugientis ad agmina consul
Intorquet tergo jaculum, quod tegmine nudas
450
Inrupit costas, hirtoque a pectore primum
Mucronem ostendit: rapidus convellere tentat
Qua nasci ferrum fulgenti cuspide cernit,
Donec, abundanter defuso sanguine, late
Procubuit moriens, et telum vulnere pressit:
455
Spiritus exundans vicinum pulvere moto
Perflavit campum, et nubem dispersit in auras.
442... 444. Comparant IX, 611, et, quem Silius utroque loco expressit, Virg. Æ. X, 712 sq.; cf. sup. ad v. 269. —propiorem addere Martem, cominus pugnare. —tutis, ex tuto remotoque loco emissis.
445. palantum, fugientium Romanorum. Cf. ad II, 162. —446. tacita penna, vid. sup. ad v. 401. —447. Intravit, penetravit. —Gortynia arundo, vid. ad II, 90, 101. —450. a pectore, e pectore prominentem, exstantem, ut contra a tergo II, 120. —452. nasci, se ostendere, adparere, exstare, prominere. —453. late Procubuit moriens, κεῖτο μέγας μεγαλωστὶ, Hom. Iliad. π, 776; ς, 26; Odyss. ω, 40. —454. telum vulnere pressit, ut ore sup. v. 332, vel ore tenet presso VII, 719, corpori vulnerato inpressit, vel denique vulnere condidit, texit, ut ap. Virg. Æn. IV, 147; IX, 612, al.
Nec minor interea tumulis silvisque fremebat
Diversis Mavors, variaque per ardua pugna,
Et saxa et dumi rorantes cæde nitebant.
460
Exitium trepidis, letique et stragis acerbæ
Causa Sychæus erat: Murranum ille eminus hasta
Perculerat; quo non alius, quum bella silerent,
Dulcius Œagrios pulsabat pectine nervos.
Obcubuit silva in magna, patriosque sub ipso
465
Quæsivit montes leto, ac felicia Baccho
Æquana, et Zephyro Surrentum molle salubri.
461. Sychæus, cf. III, 245 seqq. —463. nervos Œagrios, lyram, qualis erat Orpheo Thraci: nam Œagrus Orphei pater, (vid. Hyg. f. 14; Ovid. in Ibid. 482; Apol. I, 25, et alios ap. Dausq.) vel certe Thraciæ rex.
465. quæsivit montes patrios, quia oculus morientis vix adhuc res externas cognoscere potest. —felicia Baccho, feracia uvis, vid. ad IV, 357. Surrentini colles vitiferi, et vinum Surrent. in generosis Italiæ; vid. Stat. l.c. v. 4 sq.; Plin. XIV, 8; XXIII, 1; Hor. Sat. II, iv, 55; Ovid. Met. XV, 710, et Martial. XIII, 110. —466. Surrentum, Murrani patria, urbs Campaniæ maritima (hod. Sorrento), prope quam est vicus Æquensis, unde h.l. Æquana, scilicet juga; vid. Cluver. Ital. ant. IV, 3, pag. 1161, et Holsten. in Ortel. pag. 6; Locus class. est Stat. Silv. II, 2, tot. —molle Zephyro, cf. Stat. l.l. v. 26 sq.
Addiderat misero comitem, pugnæque ferocis
Gaudebat tristi victor novitate Sychæus.
Palantes nam dum sequitur, pervaserat altam
470
In silvam, et priscæ reclinis ab ictibus ulmi
Terga tuebatur trunco, frustraque relictos
Tauranus comites suprema voce ciebat.
Transegit juvenem, ac perfossis incita membris
Hæsit in obposito cuspis Sidonia ligno.
467. Addiderat misero Murrano comitem mortis Tauranum, ut apud Virgil. Æneid. XII, 362. —468. novitate, insolentia pugnæ ac cædis, quæ v. 473, 474, describitur.
471. Tauranus, reclinis trunco priscæ ulmi... frustraque ciebat comites relictos, quos sequutus, sed nondum adsequutus erat; Lenz.
475
Quid vobis? quænam ira Deûm, vel mente sinistra
Quæ sedit formido, viri? qui, Marte relicto,
Ramorum quæsistis opem: non æquus in artis
Nimirum rebus suasor metus: arguit asper
Exitus eventu pravi consulta timoris.
480
Annosa excelsos tendebat in æthera ramos
Æsculus, umbrosum magnas super ardua silvas
Nubibus insertans altis caput, instar, aperto
Si staret campo, nemoris, lateque tenebat
Frondosi nigra tellurem roboris umbra.
475. Commentum poetæ, ad quod lectores prologo quodam præparavit, ad animos eorum rerum varietate excitandos, et ad magnitudinem formidinis adumbrandam aptissimum. Conf. VII, 667 sq. et, ne totam hanc scenam ab ipsa rerum natura narrationisque probabilitate alienam, vel adeo absurdam censeas, Tac. Ann. II, 17, extr. ubi timor idem intutum subfugium suasisse dicitur Cheruscis, quorum «quidam turpi fuga in summa arborum nisi, ramisque se occultantes, admotis sagittariis, per ludibrium figebantur; alios prorutæ arbores adflixere.» Ibid. Gronov. locum simil. Dionis laudavit. —476. Marte pro campo. —477. Non æquus, iniquus, malus, vel noxius (vid. ad III, 260). —478. suasor metus, ut, monente Drak. Pessimus in dubiis augur timor, ap. Stat. Th. III, 6, ubi vid. Barth.
485
Par juxta quercus, longum molita per ævum
Vertice canenti proferre sub astra cacumen,
Diffusas patulo laxabat stipite frondes,
Umbrabatque coma summi fastigia montis.
Huc Hennæa cohors, Triquetris quam miserat oris
490
Rex, Arethusa, tuus, defendere nescia morti
Dedecus, et mentem nimio mutata pavore,
Certatim sese tulit, adscendensque vicissim
Pressit nutantes incerto pondere ramos.
485. molita, vid. ad I, 645. —486. Vertice canenti, ob senectutem. —488. coma, conf. ad IV, 682. Ceterum in toto h.l. a v. 480... 488, expende varios altitudinis designandæ modos.
489. Poeta, ne Romanorum virtuti labem adspergeret, Siculos, auxilio ipsis ab Hierone rege, sed, Livio teste, post hanc demum pugnam (vid. ad VIII, 613 sq.) missos, præ metu in arbores adscendisse comminiscitur. —Hennæa, vid. ad I, 93. —Triquetra, nomen Siciliæ, a tribus promont. ut Trinacria, vel a figura potius triquetra, teste Plin. III, 8, pr. Triquedram a tribus quadris dicendam putabat Schol. ad Hor. Sat. II, vi, 55; conf. Quintil. I, vi, 30. —490. Arethusa, notus Siciliæ fons ad Syracusas; vid. ad XIV, 53 sqq. —defendere, arcere, prohibere, propulsare, ut passim, vid. Drak. ad VII, 170, et XIII, 99. Defendere dedecus morti, a morte avertere, ut dedecus leto arcere IX, 370, vel pro, defendere mortem a dedecore h.e. fortiter in pugna cadere. Sic ἀρῆξαι φόνον τέκνοις, dixit Eurip. in Med. et ἀμύνειν νηυσὶ πῦρ, Hom. Iliad. ι, 435; ἀρὴν ἑτάροισιν ἀμύναι, Iliad. μ, 334; ἀνδράσι λοιγὸν ἀμύναι, Iliad. ο, 736; conf. et Odyss. θ, 525; Heyne ad Virg. Ecl. VII, 47; Jani et Lamb. ad Hor. Od. I, xvii, 3; Intpp. ad Plaut. Mostell. IV, ii, 20, et inpr. Heins. ad Ovid. Her. V, 16, et ad Claud. Cons. Stilic. III, 171. —491. mentem mutata, ἀλλοιόφρων, ἔκφρων, Schmid.
Mox alius super, atque alius consistere tuto
495
Dum certant, pars excussi; nam fragmine putri
Ramorum, et senio male fida fefellerat arbor:
Pars trepidi celso inter tela cacumine pendent.
495. pars excussi, collective et respectu generis nobilioris, ut mixti cohors VIII, 489; pars inplevere divisi IX, 301; animæ, qui XV, 503; τέκεα ἐπαναβοῶντες pro ὑιοὶ ἐπ. ap. Aristoph. Plut. v. 292 (ubi Küster hanc constructionem πρὸς τὸ σημαινόμενον, non πρὸς τὸ ῥητὸν, aliis exemplis illustrat) dextera, quem inf. X, 307, ubi vid. Drak. Conf. Gronov. ad Liv. I, 59; XXIX, 12, ad Sen. Herc. fur. 1157, et Obss. I, 16; Intpp. ad Valerium Flaccum I, 15.
Turbatos una properans consumere peste
Conripit æratam jam dudum in bella bipennem,
500
Deposito clipeo mutatus tela, Sychæus.
Incumbunt sociæ dextræ, magnoque fragore
Pulsa gemit, crebris subcumbens ictibus, arbos.
Fluctuat infelix concusso stipite turba;
Ceu Zephyrus quatit antiquos ubi flamine lucos,
505
Fronde super tremuli vix tota cacuminis hærens
Jactatur, nido pariter nutante, volucris.
Procubuit tandem multa devicta securi
Subfugium infelix miseris, et inhospita quercus,
Elisitque virum spatiosa membra ruina.
499. æratam, ære præfixam, in bella, ad belli usum, ut ærata securis, ap. Virg. Æn. XI, 656. Ita et interpretatur V. D. in Allgem. Lit. Zeit. a. 1796, N. 139.
501 sqq. Silio ante oculos fuisse videtur locus Virg. Æn. II, 626 sq., cujus tamen pulchritudinem non adsecutus est. Verba vix tota hærens et nido pariter nutante argute ac frigide dicta notat Ill. Ernesti.
504 sqq. Conf. Virg. Ge. II, 209. —508. inhospita quercus, quæ parum tutum præbuit refugium.
510
Inde aliæ cladum facies: contermina cædis
Conlucet, rapidoque involvitur æsculus igni.
Jamque inter frondes, arenti robore gliscens
Verticibus sævis, torquet Vulcanus anhelos
Cum fervore globos flammarum, et culmina torret.
515
Nec tela interea cessant: semiusta gementum,
Atque amplexa cadunt ardentes corpora ramos.
510. Imitat. Virg. Georg. II, 303 sq. —cladum vid. ad I, 41. —facies vid. ad IV, 591.
513. Verticibus, ut II, 631.
Hæc inter miseranda virum certamina consul
Ecce aderat, volvens iram exitiumque Sychæo.
At juvenis dubio tantæ discrimine pugnæ
520
Occupat eventum telo tentare priorem;
Cui medio leviter clipeo stetit æris in ora
Cuspis, et obpositas vetita est tramittere crates.
518. volvens, moliens, machinans; (vid. Heyne ad Virg. Æn. I, 9, et 23.) vel volvens animo, pectore, volutans; vid. Ind. et conf. sup. v. 369. Bellum adversus nos volverat dixit Tac. Ann. III, 38.
520. Occupat, etc. φθάνει πλήξας monente Heyn. ad Virg. Æn. XII, 300. —521. æris ora, ἄντυξ, ἴτυς χάλκειος. Conf. Hom. Iliad. υ, 275, et sup. IV, 290 seq. —522. vetita est, non potuit. —crates ut ap. Virg. Æn. VII, 633. Conf. Intpp. ad Val. Fl. III, 199. —Cito tentat prius mortem Flaminio inferre telo; Cui Sychæo, h.e. cujus cuspis stetit in Flaminii clipeo medio, in ora, in summa superficie æris, et non potuit tramittere crates, æris laminas; Lenz.
Sed non et consul misso concredere telo
Fortunam optatæ cædis parat, ac latus ense
525
Haurit; nec crudæ tardarunt tegmina parmæ.
Labitur infelix, atque adpetit ore cruento
Tellurem exspirans: tum, diffundente per artus
Frigore se Stygio, manantem in viscera mortem
Adcipit, et longo componit lumina somno.
525. Haurit latus ense; vid. ad I, 392. —crudæ, e crudo corio.
526. adpetit ore cruento Tellurem expirans, ut alias morsu adprendere, mordere, mandere humum, ὀδὰξ λάζεσθαι, seu ἑλεῖν οὖδας, vel γαῖαν Hom. Iliad. β, 418, (ubi vid. Kœppen) λ, 748, al. Conf. Heins. et Drak. ad h.l. et IX, 383; XVII, 264; Heyne in V.L. ad Virg. Æn. X, 489; Jani et Lamb. ad Hor. Od. II, vii, 12. —527. Cf. Virg. Æn. X, 745, 746. —528. manantem in viscera mortem, conf. Virg. Cir. vers. 182. —529. componit, claudit, ut ap. Val. Flacc. VII, 247, et inf. VII, 204; X, 343. —longo somno vid. ad II, 574.
530
Atque ea dum variis permixtus tristia Mavors
Casibus alternat, jam castris Mago relictis,
Jam Libyæ ductor properantia signa citato
Raptabant cursu, et cessata reponere avebant
Tempora cæde virum, ac multo pensare cruore.
535
It globus intorquens nigranti turbine nubem
Pulveris, et surgit sublatis campus arenis,
Quaque ferens gressum flectit vestigia ductor,
Undanti circum tempestas acta procella
Volvitur, atque altos operit caligine montes.
533. Raptabant, cf. ad IV, 218. —reponere, ut pensare, restituere tanto majore strage, ut X, 487, et al. vid. Drak. cessata, intermissa a cæde. —534. pensare, ut I, 534.
535. Omnia in majus auxit. Cf. Virg. Æn. IX, 33. —nubem pulveris cf. ad I, 311, et II, 174. —536. campus, propr. pulvis e campo. —538. Undanti procella, ut pulveris nube, qui undare dicitur, ut flamma sup. II, 631; στροφάλιγγι κονίης.
540
Obcubuere femur Fontanus, Buta canorum
Transfixi guttur, pressoque e vulnere cuspis
Prospexit terga: hunc tristes luxere Fregellæ
Multiplicem proavis, hunc mater Anagnia flevit.
541. Cuspis inpressæ sagittæ a tergo exstabat. Conf. I, 383, 397; II, 120. —542. Similia loca, ubi silvis, mari, terræ aliisque rebus inanimatis tristitia luctusque tribuitur, VI, 284; XIV, 513 sq. et alia laudant Drak. h.l. Cerda ad Virg. Æneid. VII, 759; Schwebel ad Bion. I, 32, et Ill. Harles. Anthol. Gr. poet. p. 111. Conf. ad I, 49, et III, 463. —Fregellæ, Volscorum urbs in Latio ad ripam Liris, quum a Romanis defecisset, diruta; vid. Strab. V, p. 164; Liv. VIII, 22; IX, 12. —543. Anagnia, hod. Anagni, princeps Hernicorum urbs; vid. Cluver. Ital. ant. p. 981, et Heyne ad Virg. Æn. VII, 684. —Multiplicem proavis comparant Vellei. II, 105.
Haud dispar fortuna tibi, Lævine; sed auso
545
Non eadem: neque enim Tyrio concurrere regi
Tentas; sed lectus par ad certamen Ithemon,
(Autololum moderator erat) quem poplite cæso
Dum spolias, gravis inmiti cum turbine costas
Fraxinus inrupit, conlapsaque membra sub ictu
550
Hoste superfuso subita cecidere ruina.
548. inmiticum turbine, sævo, magno cum impetu. —550. Hoste superfuso, super te cadente: nam, dum Ithemonem, poplitibus semet excipientem, nec tamen toto jam corpore prolapsum, spoliat, hasta Hannibalis ictus concidit, hoste superfuso. Ill. Ernesti explicat: tibi, Lævine, super hostem fuso, seu cadenti. Sed tum hosti superfuso, vel hostem super fuso dicendum erat.
Nec Sidicina cohors defit. Viridasius armat
Mille viros, nulli victus vel ponere castra,
Vel junxisse ratem, duroque resolvere muros
Ariete, et in turrim subitos inmittere pontes.
555
Quem postquam Libyæ ductor virtute feroci
Exsultare videt (namque illi vulnere præceps
Terga dabat levibus diffisus Arauricus armis);
Acrius hoc pulchro Mavorte adcensus in iram,
Et dignum sese ratus in certamina sævo
560
Comminus ire viro, referenti e corpore telum
Advolat, et fodiens pectus, «Laudande laborum,
Quisquis es, haud alia decuit te obcumbere dextra.
551. Sidicini incolehant Teanum Sidicinum, coloniam et opp. Campaniæ, (nunc Teano, seu Tiano) a Teano Apulo diversum. Cf. VIII, 511; XI, 176; XII, 524; Strab. V, p. 248, al. 237. —armat, ducit armatos. —552. nulli victus, secundus, a nullo superatus, ponere, in arte ponendi, etc. Conf. VI, 142; VII, 223. —553. ratem Dausq. adcipit de jungendis navibus, ut turres, sambucæ, similesque machinæ inponantur: melius N. Heins. et Drak. de ponte ex ratibus juncto ad flumina transeunda, de quo vid. Lips. Poliorc. II, 5. —554. De ejusmodi ponte, seu exostra vid. Veget. de re mil. IV, 17 et 21; Lips. l.c. II, 4, et Hard. ad Plin. VII, 45.
556. Exsultare, γαυριᾷν. —560. referenti, Viridasio evellenti e corpore Araurici fugientis telum, quo eum vulneraverat. —561. Cf. Virg. Æn. X, 825 sq. et sup. ad I, 398. —Laudande laborum χάριν, ἕνεκα, h.e. ob res præclare gestas, πόνον μάχης, ut VII, 28, al.
Ad manes leti perfer decus: Itala gentis
Ni tibi origo foret, vita donatus abires.»
565
Hinc Fadum petit, et veterem bellare Labicum,
Cui Siculis quondam terris congressus Hamilcar
Clarum spectato dederat certamine nomen.
Inmemor annorum, seniumque oblitus, in arma
Ille quidem cruda mente, et viridissimus iræ
570
Ibat; sed vani frigentem in Marte senectam
Prodebant ictus: stipula crepitabat inani
Ignis iners, cassamque dabat sine robore flammam.
563. leti decus, quia manu mea peris.
565. Labicum, nomen ductum ab urbe, de qua vid. ad VIII, 366. —veterem bellare, ut VI, 616. Cf. ad IV, 530. —567. spectato, singulari et insigni.
569 sq. Mente quidem juvenili, sed corpore et viribus senilibus; Drak. qui crudos dici fere juvenes et puellas, nuptiis nondum maturas, monet; vid. ad I, 187, 405, et conf. Virg. Æn. V, 394 seq. VI, 304; IX, 610 sq. —571. Prodebant, indicabant, ut X, 116, nisi malis destituebant, et ita periculo, ab hoste inminenti, objiciebant; vid. ad II, 247. —572. Imitat. Virg. Ge. III, 99. —iners, languidus. Cf. ad VII, 629. —cassam, vid. Heins. ad Ovid. Fast. VI, 406, et Rem. Am. v. 446. —robore, viribus; ut acer ejus animus sine corporis robore.
Quem postquam adcepit patrio monstrante superbus
Armigero Pœnum ductor, «Certamina primæ
575
Hic lue nunc, inquit, pugnæ: te notus Hamilcar
Hac trahit ad manes dextra.» Tum librat ab aure
Intorquens jaculum, et versantem in vulnere sese
Transigit: extracta fœdavit cuspide sanguis
Canitiem, ac longos finivit morte labores.
580
Nec minus Herminium primis obtruncat in armis,
Adsuetum, Trasymene, tuos prædantibus hamis
Exhaurire lacus, patriæque alimenta senectæ
Ducere suspenso per stagna jacentia lino.
573. adcepit forte pro excepit, scilicet occurrentem; an, ut κατέλαβε, invenit, seu invasit? Lef. interpretatur, animadvertit, quod vellem exemplis firmasset. —patrio Hamilcaris, quocum b. Punico I, pugnasse fingitur v. 566, 567, quæ prima ejus pugna fuit. —576. librat ab aure, etc. Maronianum Æneid. IX, 417, ubi vid. Cerda. —577. versantem in vulnere sese ex eodem Virg, Æn. XI, 669, ubi vid. Heyne in V.L. —versantem, quum jaculo jam transactus esset, quod video jam monuisse Ill. Ernesti.
580. primis in armis, vid. Heins. ad Ovid. Met. VIII, 313, et A. A. I, 181. Conf. ad IV, 167. —582. Plurimum hoc ad miserationem lectoris movendam valet. —alimenta ducere, victum quærere. —583. stagna bene et apte jacentia dicuntur: nam in tranquillo mari facilius libentiusque piscaberis, quam in turbido.
Interea exanimem mæsti super arma Sychæum
585
Portabant Pœni, corpusque in castra ferebant.
Quos ubi conspexit tristi clamore ruentes
Ductor, præsago percussus pectora luctu,
«Quinam, inquit, dolor, o socii, quemve ira Deorum
Eripuit nobis? num te, dulcedine laudis
590
Flagrantem et nimio primi Mavortis amore,
Atra, Sychæe, dies properato funere carpsit?»
584. Conf. Virg. Æn. X, 841 sq. (ubi vid. Cerda) et v. 506. Huc pertinere illud Laconicarum matrum, filiis clipeum tradentium, ἢ τὰν, ἢ ἐπὶ τὰν, notat Drak.
587. percussus, vid. ad II, 213, in V.L. —præsago luctu, ut ap. Virg. Æn. X, 843; ubi tamen de patre agitur, qui, conspectis militibus, cadaver cum gemitu portantibus, primum omnium filii mortem animo præsagit; sed quæ præcipue causa est, cur Hannibal confestim Sychæi necem suspicetur? Hinc ab Ill. Ernesti jam monitum video, Silium non tam rei naturam secutum, quam verba Maronis imitatum, et hinc ineptam illam H. interrogationem v. 589 sq. ortam esse. Non desunt tamen argumenta, quibus poeta defendi possit. Nam primum Sychæus inter reliquos duces eminebat. Deinde Hannibal ejus avunculus erat: (vid. III, 245 seq.) et in toto ejus exercitu nemo erat cujus jactura ac mors acerbiorem ei dolorem incutere poterat, si Magonem exceperis, qui tamen nunc demum in aciem cum fratre redierat. —591. carpsit, abstulit. Propr. vita carpitur, h.e. sensim consumitur. Cf. XIII, 627, et ad II, 458.
Utque, dato gemitu, lacrimæ adsensere ferentum,
Et dictus pariter cædis mærentibus auctor;
«Cerno, ait, adverso pulchrum sub pectore vulnus
595
Cuspidis Iliacæ: dignus Carthagine, dignus
Hasdrubale ad manes ibis; nec te optima mater
Dissimilem lugebit avis, Stygiave sub umbra
Degenerem cernens noster vitabit Hamilcar.
592. lacrimæ, non verba: vox enim deficit eos, qui dolori subcumbunt, et curæ leves loquuntur, ingentes stupent, ut utar verbis Sen. Hippol. 604. Cf. Clark. ad Hom. Od. κ, 246. —594. Viri fortis est, hostem semper adversum spectare, adeoque adverso, non averso ab hostibus corpore, hoc est, pectore, non in tergo, ut fugientes solent, vulnerari. Cf. IV, 194, et mox v. 639, 642, 669 sq. (ubi v. Dausq.) IX, 368 seq. X, 7; Ovid. Fastor. II, 211; Intpp. ad Curt. III, ii, 9; Klotz. ad Tyrt. II, xix, 20; Gell. II, 11; Virg. Æn. XI, 55; Plin. VII, 28, et inpr. Hom. Iliad. ν, 288 sq. ρ, 166 sqq. —595. Iliacæ, Romanæ. —596. Hasdrubale patre tuo, (vid. III, 246) avis, avo Hamilcare. —598. Degenerem conf. Virg. Æn. II, 549.
At mihi Flaminius, tam mæsti causa doloris,
600
Morte sua minuet luctus: hæc pompa sequetur
Exsequias, seroque emtum volet inpia Roma,
Non violasse mei corpus mucrone Sychæi.»
600. Elegantissime: ut enim pompa sequitur defunctum, ita Flaminius Sychæo submittetur, Schmid. qui tamen non omnem sententiæ vim adsecutus videtur: nam pompa eo spectat, quod Flaminius Romanorum Dux et Consul est, cujus morte Sychæum ulcisci parat. —601. Imitat. Virg. Æn. X, 503; Conf. X, 287. —emtum scilicet magni, seu magno pretio (vid. ad IV, 754); quod absolute ita dictum haud reperire memini. —sero, frustra; vid. Broukh. et Heyne ad Tibull. I, viii, 41 —volet, optabit, scilicet propter magnas, quas nunc ab illis expetam, pœnas. Cf. loca similia VII, 620; (ubi vid. Drak.) IX, 372; X, 287; Virg. Æ. V, 230; Claud. R. P. III, 194. —pompa, funus Flaminii in pompa ferendum; seroque volet emtum, velit Roma quovis pretio infectam facere posse Sychæi cædem; Lenz. —602. violasse, ut lædere, et hinc inviolabilis, et inlæsus; vid. Ind. et Draken. ad X, 261; XV, 764, et XVI, 111.
Sic memorans torquet fumantem ex ore vaporem,
Iraque anhelatum proturbat pectore murmur,
605
Ut multo adcensis fervore exuberat undis,
Clausus ubi exusto liquor indignatur aheno.
Tum præceps ruit in medios, solumque fatigat
Flaminium incessens. Nec dicto segnius ille
Bella capessebat, propiorque insurgere Mavors
610
Cœperat, et campo junctus jam stabat uterque;
Quum subitus per saxa fragor, motique repente
(Horrendum) colles, et summa cacumina totis
Intremuere jugis: nutant in vertice silvæ
Pinifero, fractæque ruunt super agmina rupes.
603. Silio præivit Virg. Æn. VII, 462 seq. ubi vid. Heyne. —605. adcensis, calefactis, ut adolere, Drak. qui laudat Gronov. ad Sen. Med. 666. Weitz. spicil. ad auctor. Moreti v. 39, et Noris. Cenot. Pis. III, 5, p. 393. —606. indignatur, ut ap. Virg. Ge. II, 162, et Æ. VIII, 728.
607. fatigat incessens, probris sæpius vexat, more heroum, et ad pugnam singularem provocat. Conf. ad I, 63. Lefeb. exponit fatigat se, incessens, invadens F. solum. —608. Nec dicto segnius, ut ἐμμαπέως ap. Hom. Iliad. ε, 836, et dicto citius ap. Virg. Æn. I, 142, ubi vid. Heyne. —609. propior insurgere Mavors, ut supra v. 442, ubi vid. not. —611 seqq. Jam duces utrimque in singulare certamen descendunt, quod animum lectoris magna exspectatione suspendit. Hunc nodum poeta solvit terræ motu, de quo vid. Liv. XXII, 5; Cic. de Div. I, 35, Flor. II, 6; Plin. II, 84; Plut. in Fabio, et Heyne Opuscul. Acad. Vol. III, p. 259.
615
Inmugit penitus convulsis ima cavernis
Dissiliens tellus, nec parvos rumpit hiatus;
Atque umbras late Stygias inmensa vorago
Faucibus ostendit patulis, Manesque profundi
Antiquum expavere diem. Lacus ater, in altos
620
Sublatus montes et sede excussus avita,
Lavit Tyrrhenas ignota adspergine silvas.
Jamque eadem populos magnorumque oppida regum
Tempestas et dira lues stravitque tulitque.
Ac super hæc reflui pugnarunt montibus amnes,
625
Et retro fluctus torsit mare. Monte relicto
Apenninicolæ fugere ad litora Fauni.
617 seq. Præivit Virg. Æ. VIII, 243 sq. ubi vid. Cerda et Heyne. Conf. Ovid. Met. II, 260 sq. V, 356 sq. quosque Drak. et Lefeb. comparant, Lucret. VI, 575, 599; Stat. Th. VIII, 31, 80; Petron. c. 122, et Claud. R. P. II, 193 seq. —619. Antiquum, quem olim viderant, quum in vivis essent. —Lacus ater, turbidus, vel sanguine infectus. —621. Tyrrhenas silvas montes Cortonenses in Etruria. Cf. ad IV, 719. —ignota, insolita.
623. stravitque tulitque, ut rapiunt feruntque dixit Virg. Æn. II, 374; ubi vid. Cerda et Heyne.
624. reflui montibus, ad montes, unde oriuntur, ut relabi montibus apud Hor. Od. I, xxix, 11.
Pugnabat tamen (heu belli vecordia!) miles,
Jactatus titubante solo, tremebundaque tela,
Subducta tellure ruens, torquebat in hostem,
630
Donec pulsa vagos cursus ad litora vertit
Mentis inops, stagnisque inlata est Daunia pubes.
627 sq. Livius, Plin. aliique memorant, tantum fuisse ardorem animorum, ut nemo pugnantium hunc terræ motum senserit. —629. Subducta, subsidente. —630. Hæc fuga propr. non ante Flaminii mortem exorta; vid. Liv. XXII, 6, et Polyb. III, 84. —631. Daunia pubes conf. ad IV, 502.
Quis consul terga increpitans (nam turbine motæ
Ablatis terræ inciderat) «Quid deinde, quid, oro,
Restat, io, profugis? vos en ad mœnia Romæ
635
Ducitis Hannibalem: vos in Tarpeia Tonantis
Tecta faces ferrumque datis. Sta, miles, et acres
Disce ex me pugnas: vel, si pugnare negatum,
Disce mori! dabit exemplum non vile futuris
Flaminius, ne terga Libys, ne Cantaber umquam
640
Consulis adspiciat: solus, si tanta libido
Est vobis rabiesque fugæ, tela omnia solus
Pectore consumo, et moriens, fugiente per auras
Hac anima, vestras revocabo ad prælia dextras.»
632 seq. Conf. Liv. XXII, 5. In ipsa oratione summa vis inest et gravitas. Nota Lefeb. hæc est: «Noluit Silius, ut ambo duces, præter historiæ fidem, viritim inter se certarent; atque in eo patet poetæ ars ingeniosa.» —terga, fugam, ut ap. Ovid. A. A. I, 209; ubi terga pectoribus, h.e. virtuti obponuntur. —633. inciderat, obviam venerat, turbine motæ terræ propter motum terræ; Ablatis fuga, raptim fugientibus, φερομένοις, ut VI, 57, 257; (ubi Heins. et Drakenborch laudant Ovid. Metam. lib. I, 306; Valer. Flacc. III, 636, et Gronov. ad Livium XXXV, 11); X, 72, 280. Conf. Burmann. ad Val Fl. l.c. et Barth. ad Stat. Thebaid. X, 149. —Ablatis, qui se abstulerant, aufugerant, inciderat turbine motæ terræ inlatus, jactatus est concussione terræ; Lenz. —634 sq. Cf. et verba Flaminii ap. Liv. liv. XXII, cap. 3. —638. futuris, ἀνθρώποισι ἐσσομένοισι Homer. Iliad. ζ, 358, et ἐπεσσομένοις γενοίμεθα πᾶσιν ἀοιδὴ Theocr. XII, 11; Dausq. —639, 641. Conf. ad v. 594. Repetitio voc. solus magnam vim habet. —642. consumo, excipio, sustineo, ut præter me nemo feriatur, ut X, 129. —tela omnia solus Pectore consumo, pectore excipiendo omnia hostium tela consumam, id est faciam, ut hostes in me uno omnem telorum adparatum consumant; Lenz.
Dumque ea commemorat, densosque obit obvius hostes,
645
Advolat ora ferus mentemque Ducarius: acri
Nomen erat gentile viro, fusisque catervis
Boiorum quondam patriis, antiqua gerebat
Vulnera barbaricæ mentis; noscensque superbi
Victoris vultus, «Tune, inquit, maximus ille
650
Boiorum terror? libet hoc cognoscere telo,
Corporis an tanti manet de vulnere sanguis.
Nec vos pœniteat, populares, fortibus umbris
Hoc mactare caput: nostros hic curribus egit
Insistens victos alta ad Capitolia patres.
645 seq. Conf. Liv. XXII, 6. —646. Nomen hoc, nimirum Ducarii, acri viro erat gentile, apud gentiles suos, Boios; et gerebat vulnera barbaricæ mentis, vulnus menti feroci per Flaminii victoriam inflictum; Lenz. —647. Boiorum conf. v. 107 sq. et ad IV, 704. —antiqua gerebat vulnera ut ap. Virg. Æ. I, 36, et Lucret. I, 35. —651. Lefeb. putat, adludi ad ἰχὼρ Hom. Iliad. ε, 340, 416.
652. Cf. Liv. l.c. —654. Vid. ad IV, 704.
655
Ultrix hora vocat.» Pariter tunc undique fusis
Obruitur telis, nimboque ruente per auras
Contectus, nulli dextra jactare reliquit
Flaminium cecidisse sua. Nec pugna peremto
Ulterior ductore fuit: namque agmine denso
660
Primores juvenum, læva ob discrimina Martis
Infensi Superis dextrisque, et cernere Pœnum
Victorem plus morte rati, super ocius omnes
Membra ducis stratosque artus certamine magno
Telaque, corporaque, et non fausto Marte cruentas
665
Injecere manus. Sic densi cædis acervo,
Ceu tumulo, texere virum. Tum, strage per undas,
Per silvas sparsa, perque altam sanguine vallem,
In medias fratre invectus comitante catervas
Cæsorum juvenum Pœnus, «Quæ vulnera cernis?
655 sq. Polyb. III, 84. Flaminium προσπεσόντες τινὲς τῶν Κελτῶν ἀπέκτειναν. Ducarius ipse Consulem occidit, teste Liv. XXII, 6, unde poetam vero decorum anteposuisse, putabat Cell. —Ultrix hora vocat ut fere ap. Virg. Æ. II, 668. —fusis et nimbo vid. ad I, 267 et 311. —657. Non passus est gloriari quemquam, h.e. nemo gloriari potuit, Flaminium sua manu periisse. Virg. Æn. XII, 322; cf. Mars. —659, 663. Hinc Flaminii corpus non invenit Hannibal; vid. Livius XXII, 7; Plut. in Flam. et Fab. —664. corpora sua. —cædis acervo, magna super et cum eo occisorum copia. —665. Egregia laus virtutis Romanorum, cujus signa, in mortuis quoque conspicua, Hannibal cum Magone admiratur, militibusque suis commendat. Bene comparant loca simil. Flor. I, xviii, 17, et Eutrop. II, 6, extr. —669. Quæ vulnera? scilicet adversa. Cf. ad v. 594.
670
Quas mortes? inquit: premit omnis dextera ferrum,
Armatusque jacet servans certamina miles.
Hos, en, hos obitus nostræ spectate cohortes!
Fronte minæ durant, et stant in vultibus iræ.
Et vereor, ne, quæ tanta creat indole tellus
675
Magnanimos fecunda viros, huic fata dicarint
Imperium, atque ipsis devincat cladibus orbem.»
671. servans certamina, vultum trucem pugnantiumque habitum in ipsa morte retinens.
673. Fronte minæ durant, ut XIII, 733, ubi Drak. comparat Sen. Œd. 618; Val. Fl. II, 21; Claud. de Rapt. Proserpinæ III, 340; et Flor. I, 18.
Sic fatus cessit nocti, finemque dedere
Cædibus infusæ subducto sole tenebræ.
Liber V: Variæ Lectiones
1. occulto limite malebat N. Heins. ut conveniat cum latebrosis collibus v. 192, et opacis IV, 825. Sed Draken. jam recte monuit, quosdam milites non occulta tantum via missos fuisse, sed occultatos quoque et in insidiis latentes consedisse. —3. insiderat, non insederat, Col. el Put. quod recepere Drak. et Lefeb. Omnino quidem diversa sunt verba insideo, h.e. sedeo, seu sum alicubi, locum teneo obsessum, et insido, sessum eo, demitto me ad sedendum, seu quiescendum, sedem capio, occupo. Sed præteritum utriusque verbi est insedi, si fides habenda lexicographis, nec potius vulgaris est error, a stupore librariorum profectus, qui ubivis hæc verba confundunt; vid. Burm. ad Petron. c. 96, p. 458, ad Ovid. Metam. I, 367, ad Lucan. III, 407; Heins. et Burm. ad Virg. Æn. I, 719; III, 565; et, quos Drak. laudat, Gronov. Obss. IV, 16, 17, et ad Liv. XXII, 30; XXVI, 45; Broukh. ad Prop. III, vii, 37; Heins. ad Ovid. Met. I, 307; XI, 517; ad Val. Fl. VIII, 329; conf. inf. ad VII, 132. —4. parte e dextra, quod Lefeb. edidit, legendum, vel poetam humani quid h.l. passum esse, ut IX, 268, bene suspic. Drak. Nam colles lævi dicuntur IV, 824; quare non litus quoque Trasymeni Pœnis ad lævam esse potuit; et præterea idem lacus Romanis quoque, qui Pœnis obversi erant, ad lævam est inf. v. 95; ubi propterea dextra corrig. Cluver. Ital. ant. II, 3, p. 585; qua tamen ratione difficultas ex lib. IV, 824, mota, non tollitur; vasti... pelagi Ox. Non male. —5. humectabat Col. (in quo propr. umectabat, de quo vid. ad II, 125) Parm. Benes. Junt. Ald. Gryph. Nut. ut ὑγραίνειν et ὑδραίνειν, quod multis locis, Virg. Ge. IV, 126; Æn. XI, 90; Claud. R. P. II, 121; et aliis illustrant N. Heins. et Drak. conf. Ind. invetabat, vel innetebat Ox. unde incedebat parum feliciter corrig. Barth. Adv. V, 15; ut tarditas sensim progredientis exprimeretur; invitabat Put. R. 3; Med. inundabat Veneta Marsi et Martini Herbip. claudicante metro, unde exundabat edit. Basil. Wolfii et quæ inde fluxerunt; pelagi inertis ex emendat. Barth. et N. Heins. recepi cum Drak. et Lefeb. Sic iners aqua ap. Ovid. Epist. XVIII, 121; iners Styx ap. eund. Met. IV, 434; iners humor et tarda palus unda ap. Virg. Ge. IV, 25, 479, et, quæ Drak. comparavit, lenta stagna, iners Bosporus, tarda palus, piger Avernus, ignavum flumen, lentum marmor, inf. VIII, 605; Lucan. V, 436; Varr. Atac. ap. Serv. ad Virg. Ge. I, 375; Stat. Th. XI, 588; Appul. Met. IV, p. 145; Virg. Æn. VII, 27. Sed vulgatum inerti etiam servari potest, si multum relingas, ut verba inerti limo jungantur. Iners, gravis, immobilis, vel inutilis, ut i. terra, gleba, etc. ap. Hor. Od. III, iv, 45; Virg. Ge. I, 94 et al. Conf. ad VI, 146. —7. Arno Col. et R. 2, h.l. et VI, 109; quod cum Lefeb. recipere non dubitavi, ut Arnus sit heros ἐγχώριος Etruriæ, quam secat Arnus fl. (hod. Arno) ex Apennino ortus, de quo ex instituto egit Ferd. Marozzi in Raggionamento istorico dello stato antico e moderno del fiume Arno, etc. Conf. Heyne ad Virg. Æn. XI, 700; in Varr. L. Auno Tell. et editi tantum non omnes, quod defendunt ex Virg. l.c. ubi tamen de Liguria agitur; auro Ox. et Put. in cujus marg. auno legitur; Anno corrig. Rupert. ad Sallust. p. 144; sed Merula ad Ennii Ann. I, p. 95, Amno, qui, teste Manethone, Aboriginum rex fuit, Fauni prisci filius, Martis Itali pater.
9. æquore longo, h.e. longinquo, ut I, 584, emend. N. Heins. quod recepere Drak. et Lef. Non male, vid. not. ad III, 422. Sed vulgata non minus ferri et eodem sensu accipi potest; longas Oxon. —12. tubæ, non tuba, Col. primis Oxon. quod doctius videri potest. —17. demersit malebat N. Heins. prob. Drak. Sed vulgata exquisitior; vid. not. ad I, 439. —18. juvenem mentem Col. et Tell. quod probavit Modius Epist. 59, et recepit Cell. —20. Solatæ, non Sollicitæ, scripti et Parm. —21. Naïdes, Ναΐδες, non Naiades, Ναϊάδες, quod quadrisyllabum est, Put. quod recte in textum recepit Drak. qui laudat Pier. ad Virg. Eclog. X, 10; Gronov. ad Senec. Hippol. v. 778, et Heins. ad Claud. R. P. II, 55; Add. Burm. ad Grat. Cyneg. v. 17. —23. Trasymenia, vel Trasymenis unda volebat N. Heins. quod magis poeticum est, ut Thybris unda et alia, quæ notavit ad Ovid. Epist. VII, 145; conf. sup. ad I, 14. Posterius probavit Drak. et recepit Lefeb. Thrasymentis c. Tell. diditur, coll. I, 186, conj. idem Heins. ne poeta bis idem dicat. —24. En tacite, ut passim, dedit Lefeb. etsi non male.
27. abnuerit, non adnuerit, vel annuerit, Col. et Ox. —37. spissum malebat N. Heins. Spissæ quidem et piceæ nubes, tenebræ, caligo, etc. passim occurrunt, nec opus erat tot exemplis quot congessit Drak. Sed spissum amictu legere haud memini.
40. Hic versus abest a R. 3, et aliis edd. —45. At cura Col. probb. Lef. et N. Heins. qui tamen Par cura malebat, quod placet Drak. At castra u. servabant vetus ed. Non male. At circa Ox., ut inf. v. 94, non improbb. Barth. et N. Heins. servabat, h.e. observabat, (vid. not. ad III, 380) scripti. Vulgo At contra u. servabant. Hunc versum sequenti postponendum putabat Dausq. ut minus durum esset, τὸ habitura ad claustra referre, quo non opus est, si cura legas; turma, h.e. equites, ingeniose pro cura conj. Schrader in Obss. libro (Franeq. 1761, 4.) coll. Liv. XXII, 4, 3; (Equites ad ipsas fauces saltus, tumulis apte tegentibus, locat. ut, ubi intrassent Romani, objecto equitatu, clausa omnia lacu ac montibus essent) et ipsius Silii loc. sim. VII, 273, 278, ubi etiam turma palus, seu undæ, et rupes junguntur. —46. refugos habet ira, virtus, sub ictu, acie gladii, quum hostem circumire posset Pœnus, corrig. Barth. Adv. V, 15; Male. —50. vestigans priscæ edd. castigans, h.e. angustiora reddens, premens, emend. Withof. coll. XII, 355; Stat. Silv. II, i, 43, et Theb. IX, 687; Brit. Philipp. VII, 80. —58. Semper hæsi in verbis: fluebat C. in terras, h.e. defluebat, decidebat, quoniam udæ sunt nebulæ, ut ap. Virg. Æn. XI, 828 et al. Nam caligo et nebulæ h.l. non demum in terram demissæ, sed solis radiis resolutæ dicuntur. Hinc legendum videtur, fluebat C. in terris, h.e. diffluebat, vel discedebat, fugiebat, ut ap. Virg. Æn. II, 169; Cic. Marc. 8; Or. 3 al. conf. Gronov. ad Liv. XXVII, 17; Burm. ad Virg. Ge. III, 67. —61. eventum Colon. eventus Dausq.
66. affusa mole militum, scripti, R. 3, Parm. Med. prob. N. Heins. vid. ad IV, 251; effusa mole Tell. et plurimæ edd. quod præferunt Drak. Lef. et Burm. qui effundere propr. de conante (sed plerumque frustra conante, qui omnibus viribus laborat, nec quidquam proficit) dici docuit ad Val. Fl. VII, 34. Hinc iidem viri docti, præeunte Marso, exponunt: omni vi et conatu, totis viribus effusis. Simplicius forte est, de mole militum effusa intelligere, ut sup. II, 151, vel ut labor effusus ap. Virg. Ge. IV, 492, h.e. frustra consumtus. —73. Ictusque scripti et R. 3; Littusque Parm. et Med. proxime verum. Vulgatum Litus et tuentur Barth. et Dausq. qui tamen suspic. Intus et, ut Latus et N. Heins. ætherea, non ætheria, Colon. quod rectius videtur Drak. qui laudat Pier. ad Virg. Æn. V, 517. —76. certare Col. et Tell. probb. N. Heins., Lefeb., qui id recepit, et Drak. qui cum Bentl. putat, hæc verba ex Horatio petita esse; vid. not. Sed certasse doctius est et ἀοριστῶς positum. —78. furva... ales volebat D. Heins. Sed verba casside fulva, h.e. aurata, seu ærea, jungenda esse, jam notarunt Dausq. et alii; cf. not. ad II, 399. —80. Deum, et s., non Deum s., scripti.
82. per te, non te per, Colon. et Oxon. vid. ad lib. I, v. 658. —86. camposque, non tempusque, Colon. probb. N. Heins. et Drakenborch. Ille monet, tempus proxime præcessisse; hic vero, non solum tempus Hannibalis adgrediendi infaustum memoratis ante prodigiis declaratum, sed etiam callido Pœnorum imperatori locum circa Trasimenum lacum ponendis insidiis nimis commodum fuisse; de quo utroque Flaminium monuerit Corvinus in sequentibus: præterea campos memorari a Silio, quod exercitus Romanus, circumjacentibus montibus cinctus, locum aciei explicandæ aptum non habuerit. Vulgatam lect. præter Dausq. et virum doctum, qui, teste Draken., ad marg. Silii locum Corn. Nep. (vid. Pelop. c. 2) adscripsit, et ad Bosium ibi consulendum provocavit; propugnat Schmidius, qui docet, easdem voces sæpius repeti, et nihil eo tempore magis timendum fuisse Romanis, quam campos patentes et apertos, quia equitatu potissmum valuerit Hannibal, cujus nullus usus in montanis. Sed h.l. agitur de temerario duce, qui ejusmodi periculum spernebat. Conf. etiam v. 92 sq. —89. portet, non poscet, Col. adportet conj. N. Heins. vulgare substituens poetico et exquisitiori. Nec adsentior Lefeb. qui τὸ portet interpretatur, portendat, coll. Virg. Æn. III, 539. —92. præstantem belli Col. prob. N. Heins. coll. Virg. Æn. XII, 19. Vulgo p. bellis, ut inf. v. 175. —94. at, non ac, Col. —95. dextra conj. Cluver. de quo vid. ad v. 4; lævam scilicet versus, edidit Lefeb. qui in tribus antiquis læva reperit. —96. instant conj. N. Heins. Sed stant poeta dixit pro, sunt; vid. ad III, 94. —97. Ita scripti cum edd. Marsi et Martini Herbip. Sic... cordi est R. 3, Parm. Med. Vulgata Sit certare dolis et bellum ducere cordi auctorem habet Nicandrum; alioquin non inepta est. —98. raptis armis in mentem veniebat N. Heins. Vulgatum ex XII, 482, firmat Drakenb. —100. in duce dextræ Col. et Put. quod et conjecerat Dausq. in duce dextra Ox. prob. Barth. Adv. V, 15; idque recepit Lefeb. Parum interest, utrum præferas. Vulgo indice dextræ, quod Dausq. exponit, cujus index est dextra, et Cellar. si actiones bellicæ, priusquam fiant, digito quasi indice, hostibus præmonstrentur; vindice dextra dedit Rapheleng. —102. Oranti, scilicet Corvino, malebat N. Heins. Sed ex vulgata idem fere sensus exoritur, et orantum verba sunt preces; diversus quisque timori, h.e. pro suo timore, ex R. 2, recepit Lefeb. quo judice vulgatum est glossema. Mihi potius contrarium probabilius videtur, et divisus ni fallor. est δαϊζόμενος κατὰ θυμὸν διχτάδι, ut ap. Hom. Iliad. ξ, 20, et ἀμφὶς φράζεσθαι Iliad. β, 67; conf. Heyne ad Virg. Æn. IV, 285; Heins. ad Ovid. Met. III, 381, et ad Claud. in Rufin. II, 25. Si quis tamen timore scribendum censuerit, non repugnem. —103. ne Fl. ex emendat. Dausq. et N. Heins. cum Drak. recepi, reclamante Lefeb., qui tamen vulgatum de F. adducto loco Cic. in Pis. c. 20, §. 46, mihi non persuasit. —104. ni c. Tell. prob. Lefeb. vid. ad I, 374. —105. se erexerat, ut IV, 278; malebat N. Heins. Vulgatam præferendam ducebat Drak. coll. Virg. Æn. XII, 494; et Val. Fl. II, 165. Præstiterit duci s. ira, ut ap. Virg. Æn. X, 814.
112. uno scripti, Parm. et Med. quod ad immensa Gallorum corpora spectat; vid. not. Vulgg. imo, quod placet Lef. ob locum Flori II, 7, vulnera ultra mortem patebant. Mallet forte critica prurigine laborans aliquis hic legere ullo, ut Silius ad Alcyoneum, Antæum similiaque Terræ monstra respexerit. —117. movent Parm.
126. Una superstitio Col. prob. N. Heins. ut mens poetæ sit: deforme armato est, soli se superstitioni dare. Sed non minus viro forti turpe est, vana et anili superstitione nimis imbutum esse et terreri, quo majorem potius prodigiorum contemtum innui monet Drak. Quis vero sibi persuadeat, Silium cogitasse Maronianum illud Æn. XII, 817? Ibi eadem quidem verba (ut nostra Æn. VIII, 187) sed longe alio sensu adhibentur; est ex scriptis addidit Drak.
134. crine severo Col. et Put. Sueno Ox. —137. Gargævi Col. quod in contextum recepit Lefeb., quia urbs Galliæ Gergeau, vel Jargeau ad Ligerim, ubi antiquæ Boiorum sedes; Gargæni R. 2; Gargheni Put. Gergani Ox. Gergeni R. 3, et Parm. Gargani Dausq. et al. quod fuit montis nomen sup. IV, 561; Gargeni plerique, Aldum et Marsum secuti. Non absurde forsan corrigas Gergovi a Gergovia, Boiorum urbe ap. Cæs. B. G. VII, 10. —138. impenetrabile, ut II, 402, et IV, 16, vel interebrabile conj. N. Heins. Vulgatam lect. Draken. bene firmat ex Virg. Æn. XII, 98, et Sophocl. Ajac. flagell. v. 578, ubi ἄῤῥηκτον σάκος. —139. portarat R. 2. —142. capit quatuor scripti et R. 2. Vulgatum quatit propugnat Lefeb. coll. II, 454, et arridere potest. —145. nutrivit Tell. et R. 2; nutriebat et Assarici in aliquot edd. —147. spumantia, vel undantia malebat N. Heins. prob. Drak. coll. X, 320; XII, 254; et Virg. Æn. IV, 135. Sed cur poetæ variare non liceat. —154. atris, non acris, scripti, Med. et Benes.
155. Iidem at meus, non ac m. Sed et, meus, etc. (ut duo hortamenta distinguantur) conj. Cel. Ern., qui etiam v. 161, limen Iberi tentat. —156. sine vulnere etiam legi posse notat N. Heins. ut undis eum occubuisse innuat. Sed vulgata haud dubie præstat; vid. not. —157. sed et emend. N. Heins. prob. Drak. Sed nulla mutatione opus, modo minor distinctio post est, et major post iras v. 159, deleatur; vid. not. —161. Pro nomen forte leg. flumen, seu flumina, h.e. aquas, vel limitem. Cf. ad v. 155, limen Iberi conj. Ern. —165. hirtas jubas volebat N. Heins. qui atris jubis militem Romanum fuisse usum non putabat, quod ater color esset ominosus. Possis et albas, altas, vel rubras tentare. Afro Bellatore, h.e. Hannibale, ex c. Tell. recepit Lefeb. cui lect. versus 167, 169, magnam probabilitatis speciem conciliant; vid. not. —166. tubas Basil., Nutii Antuerp. et al. operarum errore, ut VI, 8, et IX, 505; En pro Est tacite dedit Lefeb. —167. Est, ait, o certare tuum corrig. N. Heins. —170. prævectus, ante suos vectus, in scriptis, ut VII, 117; IX, 572; conf. Heins. ad Claud. R. P. II, 122, et ad Virg. Æn. VII, 166; profectus Med. Vulgo provectus. —171. vocem procul, Hic malebat N. Heins. ne τὸ hinc inconcinne repetatur.
178. lætum (quia inlæsus ab igne) ex Colon. restituere N. Heins. et Draken. quod sine sensu legi contendit Lefeb. qui ex duobus antt. libris (quos nominatim adpellare, more suo omisit) læto recepit, ut ad cui referatur et lætus sit, ut apud Stat. Thebaid. VIII, 99, Apollineis dilectissimus aris, vel qui sine damno per ignes incedit. Sed simplicior ratio est, lætum doctius pro læte positum accipere; latum Oxon. et Puteol. cum priscis edd. ante Juntinam, in qua Nicander primum late vulgavit. —181. Vulgo post Phœbo punctum ponitur, quod male retinuit Lefeb. cujus tamen parenthesin expressi, ut sententia loci magis in oculos incurrat. —182. fatis, A., f. Numinibusque tuis ingeniose conj. N. Heins. et fatis... Muneribusque Burm. quem secutus est Lefeb. ut ad vatum furorem adludatur, et fatis sit pro effatis, quod tamen exemplis adductis nemini facile persuadebit. Equidem vulgatam scripturam non omnino spreverim: nam, ut alia taceam, Æquanus vir fortis esse, et forte, in bellis adversus Boios, vel alios hostes gestis, specimina virtutis dare potuit, etsi Silius rerum ab eo gestarum haud meminit. Videtur autem omnino ficta esse persona, ut Murranus et tot alii, qui non minus fortes finguntur more poetæ, qui hominem, nominum rerumque varietate lectores delectare studet. Ceterum vulgatæ non obstat, quod sacerdos fuit; vid. not. —185. pugnæ R. 3. —189. Ac, non At, scripti et Parm. —190. post prælia R. 2; secula longæ Tell. —191. Ut pendente malo horresco R. 2; Horresco impendente m. conj. N. Heins. Lenior forte oratio procedit, si refinxeris: Horresco ut p. m. vel impendente malo. Quum ductor, etc. —192. Exciret Col. et Ox. quod multis exemplis, quibus non opus est, vindicant N. Heins. et Drak. Vulgo Excitet, media, ut in exitus, producta, judice Dausq. qui et Excieat, vel Excutiat substitui posse censebat; Excitet hic Tyrius Parm. et Med. ut metro consulatur; Excipiet Nut.
199. signum clangorque vicissim corrig. N. Heins. prob. Drakenb. ut non ad clamorem, quem poeta per consonam vocem jam designarit, sed ad tubas referatur, quae utrimque simul increpuerint. Conf. vers. —188. Sed quare verborum luxuries ac variatio in Silio nos offendat? et nonne, illa conj. admissa, inter verba signum et clangor nihil differret, adeoque hæc lectio non minus langueret? Lenior forte medicina foret clangore, vel potius signum Hannibalis clamorque Pœnorum vicissim tanquam vox consona urget, Tyria corona circumfundente Romanos. Nec tamen video, cur non feramus τὸ clamore, quum Silius verba signum clamore... corona ad consonam vocem explicandam adjecisse videri possit, modo comma post vicissim deleatur, ut circumfundente ad signum spectet: etsi forte præstiterit circumlatrante, vel circumvolvente, vel circumstridente: nisi malis signum... circumvellente. Pro vulgata etiam pugnat Lefeb. et τὸ clangorque ineptum putat. —202. stupet Col. probb. N. Heins. et Drak. idque recepi cum Lefeb. Præclare Mars ipse tam admiratione Hannibalis, quam metu et dolore, ob calamitatem Romanis, quorum pater est, inpendentem, defixus et adtonitus quasi torpere dicitur; Stupet fortunam ut ap. Virg. Æn. II, 31. et, quos Drak. laudat, Val. Flac. V, 96; Stat. Th. IV, 448; VIII, 150, et Petron. c, 29; ubi vid. Burm. Vulgo timet.
206. diras, non duras, Colon. —207. Adspectat conj. Casaub. ad marg. ed. Gryph. quæ in biblioth. Lugd. servatur. Sic Virgil. Æneid. lib. X, v. 4, et XII, 136; Despectat corrig. N. Heins. h.l. ut VI, 185, et VII, 421; Possis et Inspectat legere, ut εἰσορόων ap. Hom. Iliad. θ, 52, et λ, 82. Sed vid. not. immiti Col. Vulgg. inimico, non minus bene. —211. ductore Med. —212. Et, ut mox Manibus ipsa suis et mittit scripti cum priscis edd. Recte: nam manes h.l. intell., quod et vidit Dausq. Vulgo sic editum: At velut e. m. l.c. Ipsa suis manibus p. p. mittens, Inferias mactat bellis accensa juventus. Primæ Picentum... Turbato v. petunt, Martemtque reposcunt. Funditur unanimo, etc. Sed meliorem verborum ordinem ex c. Oxon. et Put. restituere N. Heins. et Gronov. Obss. IV, 17. Verba Inferias mactat b. a. i. sunt laciniæ, a Nicandro adsutæ. —215. fixoque Put. Mox curvato, non curvati, scripti et antt. edd. fixoque r. S. c. curvatos p. t. conj. N. Heins. Sed hastilia, cuspidibus clipeo infixis, non clipei curvantur. —217. ut h.e. postquam, pro et, ex emend. Dausq. et N. Heins. recepit Drak. Forte τὸ et ferri potest, si verba et præsentia... ducis παρενθετῶς sumseris. —Libyes (præsentia s. E. d.) hortantes, etc. edidit Lefeb., ne admonitis quidem lectoribus: sed ob similem locum Virg. Æn. IX, 73, arridere potest. —220. fluidamque e sanguine m. ut ap. Virg. Æn. IX, 651; emend. N. Heins. cf. Bentl. ad Horat. Epod. XVI, 33; ac fœdam, vel atramque a s. m. tentabat Burm. furvam satis confidenter, etsi non male, scripsit Lefeb. de quo voc. copiose ct docte egit Heins. ad Ovid. Met. III, 273; cf. ad I, 119. Possis et fulvam (ut fulva nubes et caligo ap. Lucret. VI, 460; Virg. Æn. XII, 792, et Stat. Th. IX, 727) et quot non alia? substituere. Sed omnibus forte his non opus est; vid. not. ad I, 438. —225. monent corrig. Burm. quod merito rejecit Schmid. quum iras jam gesserint, quæ itaque non erant movendæ, sed potius fovendæ, h.e. augendæ.
229. Abreptus Col. et quædam edd. antt. Abrectus Marsi ed. Arrectus Put. R. 3; Med. prob. Dausq. qui et mox dextra legendum, vel post sequitur distinguendum putabat. Vulgo Arreptus. —235. Bogam Put. Parm. Med. Alius Bagas sup. II, 111, et Bogus mox v. 403, memoratur; Draken. serebat scripti et R. 2; cf. ad I, 394; Vulnera de telis intelligit Lefeb. de quo vid. ad I, 397. Vulgatum ferebat non modo Dausq. et Cell., sed, nisi scripti libri repugnarent, etiam Drak. præferendum videbatur, qui bene monet, seri vulnera, vel tela, si passim et in diversos hostes mittantur, hic autem Bagan unius Laterani tergo vicina ferre vulnera; vid. ad III, 365. —236. velociter alii. —238. inglomerant ex R. 3; coll. Stat. Th. I, 350, recepit Lefeb. cui tamen lectio c. Put. glomerant verissima videtur, ut posterior syllaba voc. arma propter seq. gl. longa sit; coruscis Col. et Ox. geminique corusca mavult Lefeb. —239. fulget Col. —242. perfracta Put. et priscæ edd. ante Basil. Marsum in notis præfracta legere, sed male dura et inflexibilia exponere monet Drak., quum potius sint robora parte superiori fracta, ut ap. Ovid. Metam. XII, 360; regebat Put. Parm. Med. —250. cedite cunctis Col. regnis Ox. Male, etsi nec vulgata satis placet. Suspicor potius, τὸ regno ex interpolat. ortum et ex vestigiis veterrimi cod. reponendum esse: meliori (mihi uni, sed fortiori viribusque superiori) cedite juncti, vos ambo; quod melius cum anteced. cohæret. —251. pondere Col. Put. Tell. R. 2; Med. probb. Modio, Cell. et Lefeb. Vulgatum vulnere, quia pondera rami (sed interpositis demum sex versibus), præcessere, retinuerunt Dausq. N. Heins. et Drak. qui vulnus de telo accipiunt, ut I, 397, ubi vid. not. Hæc ratio merito dura videbatur Burm. qui verbere scribendum censebat. —255. subsidensque, non subsidens, Col. —259. Iërtes, non Hiertes, Col. Hiantem, Nut. —260. arvi Colon. unde recepi, etsi vulgatum agri eundem præbet sensum et exemplis citra necessitatem confirmatur a Draken. —261. Volux tacite et libris non addicentibus edidit Lefeb. vid. not. —264. Profuerunt Col. et Ox. quod jam conjecerat Dausq. nec obstat metrum. Conf. loca a Drak. adscripta, X, 61; XIII, 304; XIV, 46; XV, 280; XVI, 698; Virg. Ecl. IV, 61; et quæ addit Heins. ad Val. Fl. IV, 432; ad Claud. laud. Stil. I, 372; ad Ovid. Epist. II, 141; VII, 166, et Met. IV, 225; X, 55. Vulgo Profuerint. Mox parta juvant? quid habentibus, h.e. divitibus, vel mentibus suspic. N. Heins. Sed rapta majori cum vi dictum, et gentes poetis vocantur homines, ut Horat. Od. I, iii, 28; II, xiii, 20. —267. portabit Put. probb. N. Heins. Draken. et Lefeb. Vulgatum tamen portavit non prorsus ineptum videtur. —268. Poeta forte juvenalibus; scripsit; vid. ad II, 312. —271. Atlas a. l. I. quatuor scripti (nisi quod Athlans in Oxon. est), et R. 2; vid. quos Drak. laudat, Prop. IV, vi, 37; Val. Fl. I, 365; Liv. XXXI, 23; Intpp. ad Petron. c. 38; conf. sup. ad I, 431; Atlas a sanguine I. R. 3, Parm. Med. Vulgo a sanguine clarus I. —274. Vox extrema, h.e. extrema parte, aptissima quidem et genuina videtur, sed, quia modo præcessit, minus placet. An leg. externa, ut ap. Val. Fl. VII, 422? —277. turbam scripti et priscæ edd. ante Marsum, qui primus turmam habet, quod ne Dausq. quidem placuit; at Col. ac reliqui scripti et edd. antt. Vulgo et, quod prorsus omisit Cell. sed servavit Lefeb. —279. adspiceres Col. et R. 2; conf. loca, a Drak. citata, VI, 684; XVI, 501; Virg. Æn. VIII, 650; Ovid. Met. VI, 23; Stat. Th. V, 596; Claud. in Rufin. II, 176; Petron. c. 7; ubi vid. Intpp. Vulgg. adspiciens; Male! credere emend. N. Heins. vel mox in sociis, quod Drak. recepit. Sed τὸ in centies omittitur a poetis in formis loquendi condere se silvis, aquis, umbris, terra, etc.
281. prensa R. 3, Parm. Mediol. Sed notionem premendi, hoc est urgendi, instandi, persequendi, aptiorem hoc loco esse, quam prehendendi, vel capiendi, docet Drak. Mox pennis Remigat quondam in mentem mihi veniebat. —283. dumis scripti et (si Mediol. exceperis, in qua vitiose divini scriptum) omnes edd. antt. ante Basil. in qua primum dumos exstat. Utrumque recte dici exemplis evincunt Drak. ad h.l. et Heins. ad Ovid. Met. XIII, 611. Sed dumis per se doctius est; vid. Heyne ad Virg. Æn. VII, 161. —284. nisus scripti, prob. Draken. quum librare visus sit undique circumspicere, at librare nisus intentius et omni nisu volare. Nam librari propr. dicitur hasta, quæ impetus augendi causa libratur et vibratur: unde ad volatum avium traducitur; vid. not. ad I, 317. Sed vulgata lect. visus non prorsus contemnenda propter locum Homeri, qui Silio ante oculos fuisse videtur, Iliad. ρ, 674 seqq. Πάντοσε παπταίνων, ὥστ’ αἰετὸς, ὅν ῥά τε φασὶν Ὀξύτατον δέρκεσθαι ὑπουρανίων πετεηνῶν, etc. orbe citato corrig. Barth. Adv. V, 15; quod non displicet N. Heins. et Drak. ita tamen, ut non ad aquilam referatur, sed ad leporem, per multos gyros orbesque refugientem. Ego potius olim suspicabar, poetam scripsisse ore levato, quo sensu sublimi fugere anhelitu dixit Hor. Od. I, xv, 31. Nunc video, eundem sensum vulgatæ tribui a Lefeb. quod tamen ab usu loquendi abhorret.
292. Atrox Col. Parm. Benes. atras Put. Vulgo ovans. Non male! —295. At, non Et, Col. adsent. Dausq. —297. detersit scripti et antt. edd. probb. N. Heins. et Drak. qui coll. XIV, 383, interpretatur: perstrinxit vano ictu, quem Appius super scutum excepit. Recte: nam Isalces non dispar sortis fuit, h.e. eodem irrito conatu, quo Appius, ictum dedit. Conf. not. sup. ad v. 273; detorsit Med. Marsi Veneta et recentt. edd., h.e. repellere conatus, ut gladio nudum latus hauriret. —298. tollere, non vellere, Col. —299. contorquet et resupino Col. et R. 2. Vulgo torquebat, ut ap. Virg. Aen. XII, 901, et resupina. —304. rata conj. N. Heins. h.l. et ad Ovid. Met. II, 757. Sed recte vulgatam ex VI, 517, firmari posse arbitratur; conf. Heyne ad Tibull. I, ix, 2.
310. Subsidet Puteol. Subsidit Colon. et Oxon. quod recepit Lefeb. nec refragatur N. Heins. modo et post campo interponatur, quod probabilius est. —313. sub irca Oxon. unde hirqua suspic. Barth. Adv. V, 15; quam nugacem correctionem ei in mentem venire potuisse mirabatur N. Heins. —315. Et sparsa in pugnas m., ut inf. XVII, 439, et ap. Virg. Æn. X, 455, aliquando conjiciebam, et nunc idem N. Heinsio, qui præterea exspectat scribendum putat, in mentem venisse video. Exquisitior certe loquendi forma est, quam illustravit Heyne ad Virg. l.c. et non intellexit Lefeb. qui hunc versum sic male lacessi existimat. —316. Huic, ut v. 292, conj. N. Heins. —317. dictum fœdus, ut dicere legem et similia, emend. Burm. dubitans. num ici fœdus de sponsalibus recte dicatur. Sed vid. Heyne ad Tibull. I, v, 7; ut taceam, in filiabus olim consensu et pacto signato despondendis non minus, quam in nuptiis coemtione, ἕδνοις vel usu et confarreatione contrahendis, fœdus quoddam initum fuisse, vel conseq. pro anteced. poni posse, unde Isalces quoque jam gener vocatur. —319. Cunta ærisque vetus ed. teste N. Heins. unde Cuncta, in quod facile quis incidet, emend. Drakenb. quod recepit Lefeb. ut telum omnia tegmina, clipeo Magonis inducta, æreamque laminam tegminibus subtextam perforaverit. A vulgata lect. nimis abeunt conjecturæ N. Heins. Suta ærisque moras, (vid. eum ad Virg. Æn. X, 313) vel Per tunicæque moras, vel denique Thoracisque m. Præterea h.l. de clipeo agi, recte monet Drak. cui Per cratisque moras in mentem venit; ferrique pro ærisque c. Tell. a m. sec. quod et in textum R. 2, in qua Tunc æris ferrique moras exstat, inrepsit, etsi inepta merito glossa videtur Lefeb. qui copiose docet, quod vel tironibus notum est, veteribus æs pro ferro in usu fuisse, ut et hodie Siberiæ et Americæ populis. —326. Admissum Put. Adjunctum Med. pertulit, non protulit, scripti præter Tell. Cf. cum Drak. Virg. Æn. X, 786; XII, 907. —327. viro conanti malebat N. Heins. —330. tortusque ex c. Tell. recepit Lefeb. coll. v. 625. Non male! —334. hastæ etiam legi posse notat N. Heins. —336. cæsi Col. cum R. 2, et recentt. edd. teli Oxon. et Put. cum priscis edd. quod præferunt Dausq. et Scalig. si signiferi nomen sit, unde Teli dedit Cell. —341. pervid Ox. quare pervida, quæ per tela vix cerni potest, suspic. Barth. Adv. V, 15, merito propterea vapulans censura N. Heins. qui conj. quidquid... sparsi teli, et mox, Ingessit pariter. —342. nullum omnes libri scripti, teste et prob. Drak. ut non ea poetæ mens sit, neminem pluribus telis vulneratum esse, quam Mamercum; sed tot tela in corpore ejus stetisse, ut pluribus locus non fuerit. Non male! Sed τὸ nullo etiam ferri potest, quod in c. Col. et Tell. reperiri contendit Lefeb. —343. Modius ex Col. restituit hunc versum, qui reliquis MSS. priscisque edd. deest, et in cujus vicem in edd. Basil., Colin. et Dausq. successit alius: Unius hæserunt Romani militis hastæ, qui acumen interpolatoris, lacunam utcumque explere conantis, redolet. —347. fratremque scripti et R. 2. Pro vulgata fremuitque perperam stat Dausq. —352. Synhali, non Synali, Col. ubique. —354. tacto scripti; vid. ad I, 412, et III, 302. Vulgatum toto contradicendi studio tuetur Dausq. torto, scilicet in gyros, vel orbes, corrig. Marsus et D. Heins. tacito Parm. immisisse conj. N. Heins. Sed. vulgata doctior. —361. Monstravit scripti, quod testatur N. Heins. sed negat Lefeb. qui propterea vulgatam Monstrarat revocavit. —363. Haud melior Put. R. 3, Med. lenior famæ suspic. N. Heins. qui ejusmodi elegantias ubivis sectatur; vid. ad IV, 542; forma Ox. et Put. cum R. 3; et Med.
365. patrum emend. N. Heins vel v. 358, patri. Sed auctor etiam generis, et proprie forsan, pater dicitur. —377. Hunc et seqq. versus Marsus in ed. Veneta a. 1492, inf. libro VI, intexuit, et lib. VI, vss. 96, 141, huc retraxit, quem errorem, quales in ed. Dausq. passim deprehendas, primum a se notatum miratur Lefeb. Ceterum vulgo male post Pœnum, non post tenent distingui monuit N. Heins. qui v. 380, milite lecto conj. ut multo Burm. non improb. Drak.
385. Formam loquendi Alpes fulmine moliri, quæ proprie a fundamentis et radicibus cruere ac transponere significet, non concoquebat Burm. et ad exemplum Virg. Ge. I, 329, emendabat, molitus J. alto (ex cælo) Fulmina; nunc Alpes, nunc m. C. c. Intremuere; simul, etc. quod probare videtur Drak. et recepit Lefeb. Fulmina Put. et R. 3; vid. not. Jaculatus conj. Withof. —391. conspecti, non, ut vulgo, conspectus, scripti cum R. 3, Parm. Med. Veneta Marsi et Martini Herbip. conspectu volebat Davis. ad Cic. Tusc. Qu. III, 22. Sed τὸ conspecti doctius.
395. sævior æthere C. libri editi; sævo sub æthere Put. scene cetre Oxon. si fides habenda Barth. Adv. V, 15. Sed sævæ cetre, teste N. Heins. sæva cethye Col. unde sæva Tethye ingeniose corrig. idem Heins. quod cum Draken. et Lefeb. recipere non dubitavi; conf. Heins. ad Ovid. Met. VII, 297, et ad Claud. R. P. II, Præf. v. 45. —396. atque scripti et R. 2. Vulgo et, quo in metrum non peccari putabat Dausq. coll. IX, 335; Claud. Gigant. v. 60, et Ovid. Epist. XVI, 141, quæ loca ulceribus, librariorum manu inflictis, fraudi ei fuisse, ad illa et ad h.l. docuit N. Heins. qui tamen exesi malebat, cui conject. non tam exempla, a Drak. congesta, favent, quam mos librarr., adjectiva et partic. ad propius vocab. flectendi. Sed nec vulgata male se habet. —398. Forte leg. fractosque in r. æstus, et vox undas, quæ modo præcessit, ex interpretam. et marg. in textum irrepsit.
405. navis Ox. —406. Parcarum telas conj. N. Heins. Non male! Insolentior certe duplex metaphora, a Parcis et meta circi petita, nec uspiam Parcarum metas reperire memini. —410. Pagaso Col. quo nomine a Virg. Æ. XI, 670, adpellatur comes Æneæ, qui eum forte ex Africa secutus est, et ad quem Silius respicere potuit, judice Drak. Bigaso Ox. Put. R. 3 Parm. Med. Vulgo Basago, vel Bagaso. Vocem ne, quæ c. Oxon. deest, prorsus explodendam censebat Barth. Adv. V, 15, ut Pagasus exsultare voluerit, cædem Libonis impune sibi relictam. Nec P. e., datur ne i. r. Col. quod et conjecerat Dausq. Nec P. e. datum, atque i. r. audacter emend. N. Heins. quod tamen recepit Draken. Vulgatam lect. recte, puto, servavit Lefeb. nisi forte datum præstiterit; vid. Obs. —411. vita, non victum, scripti. —412. navaque Col. vid. ad I, 549. Vulgo vanaque, quia juvenis interiit, Dausq. et Cell. Male! —416. voce suprema conj. N. Heins. Sed conf. quos Drak. laudat. Virg. Æn. II, 447; Stat. Th. III, 69; Gonsal. ad Petron. c. 89, et inpr. Bentl. ad Horat. Epist. II, ii, 173. —417. jam Col. Locus de mendo suspectus videbatur N. Heins. —419. Auctorem, qui auctor ejus exempli fuerat, suspic. N. Heins. quo auctore etiam τὸ et, quod omnibus libris deest, invexi cum Drak. —421. Evolvat Col. Vulgo Evolvet, et quidam Evolvens. —423. limina Ox. cruda, non crudæ, Col. et Ox. —424. sub pectore Col. Vulgo s. pectora, prob. Lefeb. Conf. Virg. Æn. VI, 101; VII, 457; IX, 718; ubi vid. Heins. et Heyne. —429. Major distinctio post ense tollenda videtur, ut verba funditque ruitque consul jungantur. —431. intima malebat N. Heins. vel invia, ut sup. v. 341; quod non improbat Draken. Sed. vid. not. —440. hic Put. Non male, si mox horrebat e c. Col. recipias. —442. mortem quædam edd. —443. ausum, non visum, scripti et R. 2; Haud virtus cuiquam conj. Withof. quasi imitator Virgilii ipsis ejus verbis utatur necesse sit. —444. tutis Col. cutis R. 2, proxime verum. Vulgo cunctis. Sed τὸ tutis aptius est et confirmatur loco Virg. Æn. X, 713. —450. Irrupit et ostendit scripti. Vulgg. Irrumpit et ostentat; e pectore maluerit N. Heins. et v. 451, rabidus, h.e. vulneris accepti dolore furens: quod feritati hujus semiferi exprimendæ magis conveniat. Vulgatam e VI, 256, firmari docet Drak. rapidus est pro rapide, raptim. —454. telum in v. p. volebat N. Heins. pondere reposuit Lefeb. coll. Lucan. III, 725; unde perperam id petitum putat. —458. Diversis scripti et R. 2, probb. N. Heins. Drak. et Lef. coll. XVII, 547. Vulgo fremebat Diversus, h.e. a diversis partibus sæviebat, ut minor pro minus. —459. tepebant maluerit N. Heins. ut alius forte natabant, vel rubebant, vel madebant. Sed dumi cæde, φονῳ, sanguine, nitent, ut caput unguentis, et humeri oleo (Æn. V, 135), nitere, h.e. madere, vel ut purpura fulgere et ardere dicitur. Cf. ad I, 126, et Jani ad Hor. Od. I, iv, 13; II, vii, 7. —463. Œbalios conj. N. Heins. quia Græci et Romani secundam syll. voc. Œagrius producere solent. Sed vid. ad IV, 776; pulsavit Col. —465. felicia Bacchi, ut f. famæ, uteri, necis, leti, etc. Heinsio non in mentem venisse mireris. —470. reclinis scripti, quod jam conjecerat Dausq. Vulgo reclivis, quod de loco, ut illud de homine adhiberi docet Drak. et, quos laudat, Intpp. ad Virg. Æn. X, 835; Heins. ad Val. Fl. II, 92; ad Ovid. Met. XV, 737; Barth. ad Stat. Th. I, 388, et Silv. I, ii, 161, etc. —474. Exit Oxon. —475. Quæ vobis? malebat N. Heins. —477. artis, non arctis? Col. ubivis et passim optimi quique codd. vid. Stœber. ad Manil. p. 525; Ill. Harles. ad Cellar. Orthog. p. 180; et, quos Drak. ad VI, 194, et VII, 280, citavit, Bentl. ad Hor. Od. III, xii, 11; Pier. ad Virg. Æneid. I, 293; II, 146; Gron. ad Sen. Œd. v. 277; Broukh. ad Tibull. I, v, 53; Lambin. ad Lucret. I, 71; Castal. ad Rutil. Itin. II, 20. Rectius tamen arctus scribi crediderim, ab arceo, h.e. contineo. —479. Forte poeta scripsit, arguit asper, infelix, Exitus inventa et pravi c. t. vel inventi, vel eventi. —480. in, non ad, scripti. —481. Æsculus, non Esculus, Col. et priscæ edd. Conf. Heins. ad Virg. Ge. II, 16. et Serv. ad Ge. II, 291. —483. tegebat emend. D. Heins. frustra. —484. nigra Col. Put. R. 2. —489. Hennea Col. Henea Ox. Æneam Put. Vulgo Ætnæa; vid. ad I, 93. —490. morti, non morte, Col. et R. 2; vid. not.
494. Mox, non Moxque, Col. —498. una peste Col. Parm. Med. Vulgo ima p., arbore ab imo excisa, Mars. —499. Vulgg. in colla, quod probat N. Heins. si auctore Gron. Obss. I, 13, elatam refingatur pro æratam, quod adstruit ex Val. Fl. V, 614, ubi vid. Burm. in colle ed. Basil. quod non displicebat Dausq. Utrumque, certe posterius, languet, nec verbis jam dudum satis convenit; in bella scripti, quod cum Modio recte, opinor, amplectuntur Dausq. Cell. Drak. et Lefeb. qui tamen male interpretatur: «jamdudum, h.e. statim corripit bipennem ex ære, (ut αὐχένα κόψας χαλκείῳ πελέκει dixit Apollon.) quam in, vel ad bella gerebat; ut aqua in potum, panis in cibum, pecunia in bellum, etc. Notus idiotismus et locus clarus, licet non intellectus Gronovio nec aliis.» Præstat Dausq. ratio: olim in usus belli præparatam; etsi vix dubito, quin poeta scripserit, aptatam jamdudum in bella, ad belli usum, non ad arbores cædendas, vel ad rura factam, ut VIII, 550; Ill. Ernesti simplicius putat dicere, omnem formulam instar epith. orn. elatam, pro bipenni bellica, ærata securi Æn. XI, 656.
505. Fronte Col. prob. Modio. —506. Jactatur, non Luctatur, Col. nutante id. et Ox. ut ap. Lucan. I, 141; Stat. Th. IX, 535; Sen. Thyest. 464 et 654, quos laudat N. Heins. mutante R. 2. Vulgo luctante. —509. Ita Colon. et ed. Veneta Marsi prior, ut altera in comment. ejus; virum s. magna r. Ox. et Put. vulgo viros s. magna ruina. —510. cædi recte forsan ex ed. Veneta a. 1483, recepit Lefeb. tædis vel invitis membranis scribendum credebant N. Heins. et Casaub. ad marg. ed. Gryph. Vocem conterminus cum secundo casu junxit, citatus a Draken. Apul. Met. VI, p. 118 et 120, ed. Pricæi, vel p. 178 et 180, ed. Elmenh. Sed cæsis neminem conjecisse, merito miratur Cl. Ernesti. —513. Vorticibus Med. et al. vid. ad II, 631, et not. ad III, 475. —514. lumina torret duo scripti cum R. 3, Parm. Med. robora t. Veneta prior. —515. semusta Drak. et Lefeb. Sed. vid. ad III, 16. —519. dubio omnes scripti et editi ante Marsum, qui primus subito dedit. —520. eventu Parm. priori malebat N. Heins.
524. at emend. Dausq. et Barth. Adv. V, 15; quod præter Cell. tacitus recepit Lef. —526. appetit Col. et Put. cum ed. Veneta a. 1483. Vulg. oppetit tuetur Lef. et exponit: facie ob terram prona, hanc ore mordet. Male! v. not. —533. Raptabant, non Raptabat, scripti et R. 2; havebant Col. habebant Ox. et Put.
540. femur scripti et edd. antt. Vulg. simul primus edidit Nicander, vel potius, teste Lef. Benessa. Buta e scriptis recepere Cell. Drak. Lef. Butes memoratur Virg. Æn. V, 372, et alius Æn. IX, 647; XI, 691; Bura R. 3; Butta plurimæ ex. priscis edd. Vulgo Bucca. Sed Buca Marsus et Martinus Herbip. probb. Dausq. N. Heins. et Draken. quoniam Buca cognomen Æmiliæ gentis, et urbs Italiæ, de qua vid. ad VIII, 564. —542. luxere, non misere Col. et Oxon. cum R. 2; vid. not. —546. Ithemon, non Hiremon, Col. Irhemon R. 2. Comma et parenthesin tacite delevit Lefeb. —548. spoliat scripti. —549. irrupit, non irrumpit, scripti. —551. Viriasius Col. et R. 2. —552. nulli victus Col. quod et placebat Dausq. qui vulgatum n. melius explicabat: nulli melius fuit, magis profuit. —557. Arauricus Col. cum R. 3, Parm. Med. Araucus Put. In aliis Avaricus et Auraricus; vid. ad III, 403. —559. certamina, non certamine, duo scripti et R. 2. —560. referens scil. Hannibal, male et invitis libris, neque admonitis quidem lectoribus, edidit Lefeb. —565. Fadium malebat N. Heins. quod tacitus recepit Lefeb.
573. aspexit conj. Burm. accessit, vel agnovit Drak. Posses etiam excepit, ut ap. Virg. Æn. III, 332 et al. —578. exacta Tell. —583. jacentia, non latentia, Col. h.e. tranquilla, non commota, ut locis, a N. Heins. adscriptis, Lucan. I, 261; III, 524; V, 434, 443; Val. Fl. III, 731; VI, 211; Stat. Silv. II, ii, 29, 74, et Theb. VII, 87; Martial. V, 1; cubat unda, Grat. Cyneg. 434; stagna sedent, et al. Epitheton tamen h.l. languet, et præstiterit patentia h.e. late extenta, vel virentia. —584. exanimum Parm. sed sono minus grato; conf. VV. DD. ad Virg. Æ. I, 484; IV, 8; IX, 444, 451; X, 496. —588. quemve Col. quod et conj. Dausq. Vulgo quæve. Modius suspic. quæ te. —592. Utque scripti et priscæ edd. ante Marsum, qui primus edidit Atque, quod Dausq. et Cell. interpretantur continuo, statim; de qua particulæ vi cf. Gronov. ad Liv. XXVI, 39; Duker. et Drak. ad Liv. XXVII, 21; Davis. ad Cic. Legg. II, 4; Burm. et Heyne ad Virg. Ge. I, 203, et Æn. VI, 162; conf. sup. not. ad II, 134.
599. Fit pro At, Put. unde Sic reposuit Lef. ut sit pro utinam, de quo vid. ad II, 301. Idem minuat ex Col. Put. et R. 2; recepit. Sed quis non videt locum ita languere? —601. careque emtum pro seroque e. recte, opinor, conj. Schrader in Obss. p. 27, 28, ubi monet, illud emtum sic nude non poni, sed solemnia verba esse emere care, (ut ap. Hor. Ep. II, i, 238) magno, parvo, minimo, morte, (v. Drak.) literasque s et c millies a librariis permisceri, vel ultimam præcedentis vocis literam, adhærentem initio sequentis sic exaratæ cr, causam vitii fuisse. —603. Hæc memorans tacite scripsit Lefeb. —606. Vulgg. aheno; conf. Gell. II, 3; Intpp. Virg. Æ. II, 470, et Hor. Od. I, xxxiii, 11. —607. medios, non medium, Col. Tell. R. 2; solumque Col. et Oxon. quod ex Virg. Æn. XI, 220, et XII, 466, petitum putabant Barth. et Drak. Vulgatam lect. cælumque defendit Dausq. et explicat: querelis et minis auras implet. Ortam potius crediderim ex loco Maronis Æn. I, 280, margini adscripto. —608. dicto, non dictu, omnes libri prisci ante Wolfii Basil. prob. Dausq. —615. concussis cavernis conj. Schmid. —624. refugi tacite, et contra omnes libros reposuit Lefeb. Voces pugnare et mons mox iterantur, unde saltem fontibus legendum putabat N. Heins. Non male, etsi displicet Schmidio, qui male pugnarunt fontibus jungit, et vulgatam lect. exponit: retro fluentes amnes et insurgentes pugnant montibus obpositis. —631. illata est Col. Put. Tell. R. 2; ut IV, 596; XI, 245, et aliis locis, a N. Heins. adpositis; conf. Gronov. Obss. II, 8; in alta, vel inalta est Oxon. Vulgo latebat, pro quo, ut solet, digladiatur Dausq. —633. Ablatus Col. et Tell. a m. pr. cum R. 2; quod recepit Lefeb. qui hæc notavit: «Drak. non magis quam alii capit. Ablatus nempe Flaminius a pugna cum Hannibale, terræ motu, in hos milites inciderat. Subintelligit hic poeta pronomen ut solet.» Sed vereor, ut multi sint, qui sapere virum doctum plus quam ceteros arbitrentur. —634. jam pro ïo conj. Dausq. cui fraudi fuisse suspicatur Draken. quod voc. ïo lætantis semper et triumphantis esse crediderit, quum et invocantis sit, etiam in luctu, ut IV, 779, et ap. Ovid. Met. III, 713; conf. Tibull. II, iv, 6, et Heins. ad Ovid. l.c. et V, 625. —646. fususque omnes scripti, quod recepit Lefeb. qui præterea tacite et invitis libris dedit in patriis, ut sententia h.l. sit: fusus etiam ipse inter catervas suorum fusas. —650. licet Col. —653. nostris hic curribus h.e. carpentis, Put. Tell. R. 2; Male! —654. vinctos refinxit Lefeb. Non male, sed frustra.
657. Confectus conj. Burm., ut aliqua certe mortis Flaminii mentio fiat; relinquit Puteol. et R. 2. —660. læva ob discrimina Martis, non sæva ad d. M., Colon. lævi, h.e. adversi (ut Mars sinister I, 8) malebat N. Heins. h.l. et XII, 208; quod merito placuisse videtur Drak. —665. Sic de mendo suspectum Cl. Ernesti, nescio quare. densæ cædis conj. N. Heins. et v. 671, Armatique. —672. Hostesne hos obitus? suspic. Dausq. —673. perstant, vel restant, frustra (vid. ad II, 639) emend. N. Heins. sed mox melius Ut vereor! Lefeb. En, vereor tacitus reposuit, ut passim; exstant conj. Withof.
676. ne vincat conj. N. Heins. Sed devincere, quod Lefeb. grave verbum videtur, pro simpl. vincere accipit Draken. quo sensu centies occurrit. —678. offusæ malebat N. Heins. ut XI, 271, Drak. voci exquisitiori substituentes vulgarem et tritam Lefeb. conf. V, 57.