Better Gutenberg
Free, beautifully formatted public-domain ebooks
‹Better GutenbergPunicorum Libri SeptemdecimDe Silio Ejusque Carmine · 25 of 45Contents›

Punicorum Libri Septemdecim

by Tiberius Catius Silius Italicus

25 of 45 · Contents · Download EPUB

TESTIMONIA VETERUM

De Silio Ejusque Carmine.

Plinius, lib. iii, epist. vii.

Modo nuntiatus est Silius Italicus in Neapolitano suo inedia vitam finisse. Causa mortis valetudo. Erat illi natus insanabilis clavus, cujus tædio ad mortem irrevocabili constantia decucurrit: usque ad supremum diem beatus et felix, nisi quod minorem e liberis duobus amisit, sed majorem melioremque florentem atque etiam consularem reliquit. Læserat famam suam sub Nerone; credebatur sponte adcusasse: sed in Vitellii amicitia sapienter se et comiter gesserat: ex proconsulatu Asiæ gloriam reportaverat: maculam veteris industriæ laudabili otio abluerat. Fuit inter principes civitatis sine potentia, sine invidia. Salutabatur, colebatur, multumque in lectulo jacens, cubiculo semper, non ex fortuna frequenti. Doctissimis sermonibus dies transigebat, quam a scribendo vacaret. Scribebat carmina majore cura quam ingenio; nonnumquam judicia hominum recitationibus experiebatur. Novissime, ita suadentibus annis, ab urbe secessit, seque in Campania tenuit: ac ne adventu quidem novi principis inde commotus est. Magna Cæsaris laus, sub quo hoc liberum fuit: magna illius, qui hac libertate ausus uti. Erat φιλόκαλος usque ad emacitatis reprehensionem. Plures iisdem in locis villas possidebat, adamatisque novis, priores negligebat. Multum ubique librorum, multum statuarum, multum imaginum, quas non habebat modo, verum etiam venerabatur: Virgilii ante omnes, cujus natalem religiosius, quam suum, celebrabat; Neapoli maxime, ubi monimentum ejus adire, ut templum, solebat. In hac tranquillitate annum quintum et seþtuagesimum excessit, delicato magis corpore, quam infirmo. Utque novissimus a Nerone factus est consul, ita postremus ex omnibus, quos Nero consules fecerat, decessit. Illud etiam notabile, ultimus ex neronianis consularibus obiit, quo consule Nero periit.

M. Val. Martialis ad Silium, lib. iv, ep. xiv.

Sili, Castalidum decus sororum,

Qui perjuria barbari furoris

Ingenti premis ore, perfidosque

Astus Hannibalis, levesque Pœnos

Magnis cedere cogis Africanis:

Paulum seposita severitate,

Dum blanda vagus alea december

Incertis sonat hinc et hinc fritillis,

Et ludit popa nequiore talo,

Nostris otia commoda Camenis,

Nec torva lege fronte, sed remissa

Lascivis madidos jocis libellos.

Sic forsan tener ausus est Catullus

Magno mittere passerem Maroni.

lib. vi, epigr. lxiv, in detractorem.

Emendare meos, quos novit fama, libellos,

Et tibi permittis felices carpere nugas:

Has, inquam, nugas, quibus aurem advertere totam

Non adspernantur proceres urbisque forique,

Quas et perpetui dignantur scrinia Sili,

Et repetit toties facundo Regulus ore.

lib. vii, epigr. lxiii.

Perpetui numquam moritura volumina Sili

Qui legis, et Latia carmina digna toga,

Pierios tantum vati placuisse recessus

Credis, et Aoniæ Bacchica serta comæ.

Sacra cothurnati non adtigit ante Maronis,

Inplevit magni quam Ciceronis opus.

Hunc miratur adhuc centum gravis hasta virorum,

Hunc loquitur grato plurimus ore cliens.

Postquam bis senis ingentem fascibus annum

Rexerat, adserto qui sacer orbe fuit:

Emeritos Musis et Phœbo tradidit annos,

Proque suo celebrat nunc Helicona foro.

lib. viii, epigr. lxvi.

Augusto pia tura victimasque

Pro nostro date Silio, Camenæ.

Bissenos jubet en redire fasces

Nato consule, nobilique virga

Vatis Castaliam domum sonare.

Rerum prima salus et una, Cæsar,

Gaudenti superest adhuc, quod optet

Felix purpura tertiusque consul.

Pompeio dederit licet Senatus

Et Cæsar genero sacros honores,

Quorum Pacificus ter ampliavit

Janus nomina: Silius frequentes

Mavult sic numerare consulatus.

lib. ix, epigr. lxxxvii.

Festinata sui gemeret quum fata Severi

Silius, Ausonio non semel ore potens;

Cum grege Pierio mæstus Phœboque querebar.

Ipse meum flevi, dixit Apollo, Linon:

Respexitque suam, quæ stabat proxima fratri,

Calliopen, et ait: Tu quoque vulnus habes.

Adspice Tarpeium Pallatinumque Tonantem:

Ausa nefas Lachesis læsit utrumque Jovem.

Numina quum videas duris obnoxia fatis,

Invidia possis exonerare Deos.

lib. xi, epigr. xlviii.

Silius hæc magni celebrat monimenta Maronis,

Jugera facundi qui Ciceronis habet.

Heredem dominumque sui tumulique Larisque

Non alium mallet nec Maro, nec Cicero.

lib. xi, epigr. xlix.

Jam prope desertos cineres et sancta Maronis

Nomina qui coleret, pauper et unus erat.

Silius Andinæ succurrere censuit umbræ:

Silius en vatem, non minor ipse, colit.

Cf. sup. pag. 407, not. 1 ad comment. de Silio.

Sidonius Apollinaris

excusatorio ad felicem v. 260.

Non Gætulicus hic tibi legetur,

Non Marsus, Pedo, Silius, Tibullus:

Non quod Sulpiciæ jocus Thaliæ

Scripsit blandiloquum suo Celeno;

Non Persi rigor, aut lepos Properti.

← Back to Punicorum Libri Septemdecim

Scroll to Top