AD LECTOREM
Præmonitio.
Quum promissam in præfatione prioris voluminis operam de Silii textu, de variis lectionibus notisque ad finem feliciter perduxerim, restat nunc ut in cæteris præstandis fidem pariter exsolvam. Et quidem statim subjicietur Commentatio de Silii vita et carmine, cui paucas adjeci notas, prout quædam nobis aut non admittenda, aut probanda esse videbantur: confer præsertim in sect. V, ubi de edit. anni 1781 fit mentio, novas observationes e Codd. Regg. depromptas, quibus clarissimi Ruperti sententia confirmatur: dehinc Silii vita, auctore Crinito.
Testimoniis veterum a Goettingensi editore collatis adjiciam recentiorum judicia, Jo. Alb. Fabricii, Rollin, La Harpe, Schœll, Amar, quos prætermittere religioni mihi fuisset, et sequentur argumenta librorum Silii ab Hermanno Buschio Pasiphilo confecta, et Ambrosii Nicandri Catalepsis; tum præfatio Heynii, Index, et Appendix sive Diatribe de stylo poetico et potissimum Siliano. Sic absolvetur totum hoc opus, quod tibi satisfaciat, lector optime, vehementer opto. Vive et vale.
N. E. LEMAIRE.