Better Gutenberg
Free, beautifully formatted public-domain ebooks

Punicorum Libri Septemdecim

by Tiberius Catius Silius Italicus

29 of 45 · Contents · Download EPUB

Præfatio Heynii.

Silium Italicum poetam commentario docto illustrare quum, quod ex Commentatione de Silii vita et carmine ad me missa intellexi, meo potissimum suasu se aggressum esse professus sit cl. editor, Vir modestia et virtute non minus quam doctrina accurata et varia conspicuus: ne mihi aut aliquid, quod mei ordinis homini haud conveniat, arrogasse aut judicii mei auctoritatem affectasse videar, non alienum videri poterit, si in ipsa libri fronte consilii mei et hortatus rationes paucis reddidero. Et primo consilium illud referendum est ad tempus istud, quo vir doctissimus ante hos XV annos inter disciplinæ Gottingensis alumnos esset, Seminarii autem Regii philologici sodalitio et necessitudine teneretur; cujus equidem eam semper habui, et inter juvenes ingenuæ indolis haberi vidi, religionem, ut, qui ei adscriptus esset, præcipua aliqua cura, fide et benevolentia mihi videretur esse amplectendus, ille autem ad studiorum suorum ac vitæ rationes, non modo in ipso studiorum cursu, verum etiam decursu academico facto, quum jam ad publicæ vitæ munerumque tirocinia procederet, consiliis meis utendum sibi esse existimaret. Necdum facile vidi aut mihi moris mei aut illis pietatis erga me suæ fuisse pœnitendum. Ex dictis itaque apparet, ad multos retro annos consilium hoc meum esse revocandum, quum de viri docti, qui aliquot annis post Lipsiæ ad Silium edendum se accinxit, consilio simili nondum mihi aliquid innotescere posset. A familiaribus autem meis eo, quo dixi modo consultus, quum multos viderim ad majora natos relicta academia in desidiam et veternum incidere, soleo fere, ad excitanda modo et acuenda, modo ad alenda et ornanda ingenia, pro uniuscujusque studiis, profectibus, facultatibus, ostendere et commendare argumentum aliquod operæ et studii certum, in quo vires ingenii et industriam experiri possint; quando quidem fluctuando et aliud ex alio tentando infringi plerumque primos animi impetus, mox retusos jacere, usus et experientia doceat. Quem operæ dilectum etsi effectu sæpe suo carere et conatus operosos in cassum recidere haud abnuerim: omni tamen utilitate eum carere non usquam intellexi; contra ad multa præclara deductos esse alios lætus cognovi; inque his quum maxime doctissimum virum Ge. Alex. Ruperti. Præclaro ille operæ suæ in carmine Siliano positæ specimine sub annum LXXXVIII emisso, virorum doctorum suffragiis confirmatus strenue in tela pertexenda perrexit; mox de consilio V.C. Jo. Chr. Theoph. Ernesti certior factus, qui a. XCI Silium docte et intelligenter illustratum edidit, non tamen animo concidit, aut consilium omne sibi abjiciendum esse putavit. Neque pro humanitate sua optimus vir Ernesti, aut postulavit aut expectavit, ut alter idem stadium ingressus sibi de omni curriculo decederet. Omnino enim a tali contentione et studiorum tanquam concursu et conflictu, si modo liberali et ingenuo homine digna instituatur concertatio, malevolentia et obtrectatione remota, utilitates multas magnasque proficisci necesse est. Interea laudi ducendum fuit Ruperti nostro, quod is constanter rationes suas sequutus non temere opus maturavit; etsi nec ejus culpa evenit, ut illud, jam ante hos tres annos, quod ex subscriptione Commentationis intelligo, redemtori traditum, nunc demum prelo liberatum est et emissum.

Ut autem inter reliquos poetas Silio potissimum illustrando operam suam, etiam me non auctore, addiceret, suaserant viro clarissimo multa, quæ ipse melius, quam a me fieri posset, in Commentatione sua exposuit. Inprimis Silius singulare haberi debet adjumentum ad ornandum infinitarum rerum notitiis ingenium, ad copiam doctrinæ poeticæ, et orationis facultatem parandam; ita ut ad locupletandum juvenile ingenium aliquantum profecisse putem eum, qui Virgilio diligenter lecto Silii lectionem adjecerit. Accedit quod cum studio in rebus Romanis earumque scriptoribus occupato mirifice conspirat carminis argumentum; ut taceam, quod Carthaginis opulentia ac luxus cum asperitate et paupertate Romanorum in conflictum adductus multa habet, quæ ad cogitationem similium nostræ ætatis casuum, consiliorum, eventorumque, invitare animos possint.

Omnino autem poetarum lectionem juvenili ætati esse accommodatam et ad omne studiorum liberalium genus viam munire, recte judicarunt majores nostri, nec aliter sensit antiquitas, optima magistra eorum, quæ aut recta ratione et sensu communi aut experientia et usu continentur. Meminerimus modo Horatianum illud: Os tenerum pueri balbumque poeta figurat,... mox etiam pectus præceptis format amicis, et quæ sequuntur plura. Cujus tamen asserti quum non videam inter omnes in promtu haberi caussas et rationes explicitas et apertas: ne sicco prorsus pede hinc discessisse videar, agedum, paucis attingere liceat ipsas caussas, quibus utilitas lectionis poetarum in juvenili maxime institutione continetur et efficitur.

Quum scilicet post multas variasque virorum doctorum disputationes satis constet, institutionem puerilem a philosophico aliquo systemate enucleando, aut a notionum subtilium molestia judiciive acuendi sola molitione, haud consulto procedere; quando quidem in ea ætate ipsa natura non rationem et judicium satis firmum finxit, sed ingenii vires ad recipiendas variarum rerum notiones, mente recondendas et asservandas, fingendas alias ex aliis et oratione reddendas attemperavit: occupandum utique illud esse videtur primo loco omnis generis, naturæ artisque, notionibus undique colligendis et memoriæ infigendis; ut adsit aliquando materies idonea et satis magna notionum copia, quando ad generaliores notiones institutio processerit, et perpetua et systematica jam disciplina mens sit imbuenda; ne abhorreat ea a notionum abstractarum asperitate, quum, a quibus illæ ductæ sint, nondum assequutus sit tiro, nec sine veris singularum rerum exemplis oculi animique sensui subjectis recte assequi possit. Est porro ingenii vis excitanda et ipso usu subigenda, ut notiones undique arreptas comparare inter se et componere, quidque inter eas conveniat nec ne, observare et notare, assuescat tenellus animus; primo quidem in rebus sensibus subjectis, tum in iis quæ animum voluntatemque movent, et sensum veri recti pulchrique cient ac fingunt: quod nisi mature fiat quum monitis tum exemplis propositis, nulla facile disciplina seriore, multo minus academica, aut rerum divinarum humanarumque subtili præceptione, potest id aut emendari aut suppleri. Regnat in his, ut de historia nunc nihil dicam, poetarum lectio et interpretatio, quæ juvenilem indolem ad multarum magnarumque rerum species animo concipiendas erigit, præclara phantasmata objicit, sensus liberales, generosos, excelsos gignit, morum ferociam emollit, sententiis utilibus ac præceptis animos ingenuos imbuit, et ad humanitatem, benevolentiam, fortitudinem, laborumque tolerantiam instruit. Hæc enim illa sunt, propter quæ omnino juvenili ætati proposita est auctorum classicorum lectio, ut ingenia, mores, animos, quasi aliud agendo juvenes inde fingant, bonos sensus et habitus induant et ad exempla, quæ ante oculos quotidie tanquam posita habent, sensim se sensimque componant; tantum abest, ut sola latinæ ac græcæ linguæ cognitione illa disciplina contineatur, ut potius hæc ipsa cognitio non tam per se appetatur, quam potius, ut partim ad legendos præclaros scriptores via muniatur, partim sermonis omnis ratio grammatica in linguis jam ad magnam subtilitatem elaboratis, et ex usu vitæ sublatis adeoque nulli vicissitudini obnoxiis, animo infigatur, simulque prima logices elementa una cum præceptis grammaticis ac rhetoricis instillentur. Verum de his et alias multa dicta sunt, et plura dici possunt, quæ ad hunc locum haud spectant.

Maneamus in eo, quod epici maxime et dramatici generis poetæ fingendis juvenilibus animis sunt idonei; est enim in illis multarum variarumque rerum copia, inprimis earum, quas aut obvia sensibus natura, aut sensus animi interior suppeditat; est in iis magna affectionum et movendarum et purgandarum ac regendarum opportunitas; est ornatior oratio. Nec obstat, quod, ubi ad vitam veram aliquando processeris, generosis istis sensibus, quos poetæ nobiliores aluerunt, multum detrahit vitæ veritas; est enim vel sic facilius et utilius, descendere ad deteriora, quam ab humilibus et projectis assurgere ad meliora, ab ignavis ad strenua et animosa. In lucro quoque ponendum est, quod poetæ veteres ad diversa tempora, mores diversos, sensus, judicia, revocant, quodque ipsas rerum notiones variant; quæ res incredibiles habet utilitates ad judicium animi informandum et constituendum; quum in magno malo habendum sit, si non nisi unius ætatis, unius populi, provinciæ, sectæ notiones et opiniones imbiberis; enecat enim hæc judicii imbecillitas omnes sensus et affectus liberales, tollit facilitatem, indulgentiam, integritatem, provocat iras et odia in alios, qui locupletioribus rerum notitiis instructi, de iis, quæ alii pro exploratis habent, aut dubitant aut aliter statuunt. Hoc est etiam illud, quod viros interdum acutissimos fecit proclives, ut ea, quæ aut ipsi excogitaverant aut ex prævalentibus cujusque sæculi placitis et assertis arripuerant, aut in novum ordinem redegerant, subtilia per se ac præclara, toti generi humano obtrudere, et quidquid est mortalium in suas partes obtorto collo pertrahere vellent: quum non pensitarent, quæ ipsi acute cogitassent, acutius etiam verbis extulissent, non convenire nisi iis qui ab eadem disciplina essent progressi; ad sensum communem esse revocanda ea, quæ omnibus ordinibus, quæ non tuis modo popularibus aut æqualibus, sed aliis quoque ætatibus ac populis probari, quæ publice ac vulgo utilia et haberi et esse velis. Ab ista opinionis imbecillitate liberari nemo facile potest, qui non diversorum temporum, inprimisque antiquiorum, judicia, opiniones, mores, cognoverit ac reputaverit. Et ea est præcipua aliqua utilitas, quam ex veterum scriptorum lectione colligere licebit, si recto cum judicio aut ductu illa instituta fuerit. Nemini ita facile in animum veniet, si ea exceperis, quæ sensus omnes homines communis docet, excogitari posse aliquid, multo minus subtilius aliquod placitum, quod toti generi humano, ne omnibus quidem per litteras suas expolitis populis, assensum et suffragationem extorqueat. Quamobrem præstare videtur, si, qui publice utilia tradere voluerit, intra eam societatem, in qua vivit, se contineat, et videat, quam ingeniorum, et multo magis morum, emendationem bonis præceptis, recta institutione et sensus communis confirmatione efficere ac perficere possit; quæ autem publice utilia esse viderit, populari præceptione popularibus suis proponat, docta autem ac subtilia doctis et subtilibus ingeniis propinanda esse intelligat. Itaque nec hoc sibi aut sumserit aut fieri posse putaverit, ut ad eam, quam facile aliquis animo sibi fingere potest, perfectionem omnis gens humana adducatur: quandoquidem ea, quibus hoc effici possit, caussis continentur externis, quas nusquam terrarum adesse videmus; hoc est, præsidia, opes, facultates, sine quibus in longe maxima hominum parte, quæ ad viles curas, timores, ærumnas; omnium rerum honarum inopiam, depressa est, ne sensus quidem communis excitari aut erigi potest. Verum ad ea redeundum est, a quibus ætatis nostræ opinandi facilitas nos abduxerat.

Lectione poetarum omnino vindicata, restat, ut de recta eorum lectione et interpretatione pauca moneamus. A verborum autem interpretatione omnem lectionem procedere, et quidem accurata et sermonis indoli consentanea, nemo non intelligit; in poeta autem ita porro ea instituta esto, ut, quæ orationi poeticæ propria sint, quæ ornatum constituant, quæ sensus moveant et impellant, sententiæ, verba et formæ loquendi, notentur. Optandum sane est, ut is, qui interpretatur, poetico quodam calore et ipse incalescat, et, quoties ad insignia loca accesserit, sensus sui vigore ac vi imbuat alios; saltem ad ea loca observanda et enucleanda diligentior ejus erit opera; ut reddat caussas, cur hoc vel illud insigniter placeat, cur alia narrata sint simpliciter, alia copiose et ornate; quod melius intelligitur, si ad vulgares loquendi modos ac formas ea revocaveris; ita enim orationis lumina et ornamenta, ingenii copiæ et poetæ inventa, melius elucescunt. Fingitur sic per singula hæc observata sensus pulchri, veri, recti; acuitur ad dijudicandum id, quod recte minusve inventum aut enuntiatum sit, judicium; præparaturque animus ad institutionem disciplinæ, qua ille aliquando erit imbuendus, inprimis philosophicæ; præluditur facultati recte cogitandi, bene dicendi ac scribendi, quam majores nostri logices ac rhetorices nomine insigniebant. Etsi et illi, qui jam disciplinis mature imbuti sunt, ex poetarum lectione et voluptatem et utilitatem haud contemnendam capient, quando quidem illi judicio jam firmato in rerum et ornamentorum caussas altius descendere et subtiliorem judicationem facere possunt. Paratur inter hæc major notitiarum doctarum copia, ornatur ingenium et oratio, et ad eloquendum, quod velis, facultas major ac parata suppetit. Quæ si quis aut assequutus fuerit, aut animo reputaverit: non sane ille poetarum, generosiorum utique, lectionem juventuti aut propositam temere, aut parum utilem judicabit; deberique adeo laudem nostro quoque Ruperti, Viro cl. qui in Silio interpretando operam posuit tam doctam et accuratam, ut æqui judices inter meliores eum habituri sint interpretes, qui criticam sollertiam cum interpretandi subtilitate præclare conjunxerit. Scr. Gottingæ M. Mart. CIↃIↃCCXCV.

C. G. HEYNE.

Ad Lectorem Præmonitio.

Commentatio de Silii Vita et Carmine.

Sectio prima. De genere, studiis, honoribus, vita et morte C. Silii Italici.

Sectio secunda. De Carminis indole, de argumenti tam delectu, quam tractatione; et de auctoribus, quos poeta secutus sit.

Sectio tertia. De præstantia carminis Siliani, et de utilitate ex eo capienda.

Sectio quarta. Historia literaria carminis Siliani, et recensus Codicum MSS.

Præfatio Drakenborchii.

Sectio quinta. Catalogus editionum C. Silii Italici.

Sectio sexta. De hujus editionis ratione et consilio.

C. Silii Italici Vita, auctore Crinito.

Testimonia veterum de Silio ejusque carmine.

Testimonia et judicia recentiorum.

Argumenta XVII librorum Silii Italici, auctore Hermanno Buschio Pasiphilo.

Ambrosii Nicandri Toletani in singulos libros Silii catalepses.

Præfatio Heynii.

← Back to Punicorum Libri Septemdecim

Scroll to Top