Pudicitia Ejus
Pudicus enim & purus fuerat rex iste H. ab ineunte ætate sua. Omnem vero lasciviam verbo & opere dum juvenis erat declinaverat, quoadusque duxerat, nubilibus venientibus annis, prænobilem dominam, dominam Margaretam, regis Ceciliæ9 filiam, ex qua unicum tantummodo procreavit filium, Edwardum s. prænobilem & virtuosum principem, cum qua & cui conjugale fœdus syncerissime omnino servaverat, etiam in ipsius dominæ absentia, quæ aliquando perlonga fuerat: nullam aliam à sua feminam tota sua [A iv a] vita impudice tangens. Non etiam ad præfatam suam conjugem effrenate, vel more impudicorum, habere solebat accessum dum insimul commanserunt: sed tantummodo ut ratio et rei necessitas, servata semper inter eos honestate conjugali et cum magna gravitate.
Exemplum.
In argumentum vero suæ servatæ pudicitiæ, omnino consueverat effugere nuditatem et virorum et mulierum incantius10 aspicere. ne, ut David, amore illicito caperetur, cujus animam, prout legimus, oculi deprædati fuerant. Propterea princeps iste pepigerat cum oculis suis fœdus, ut nec saltem impudice quamlibet aspicerat11 feminam.
Aliud exemplum.
Unde semel contigit, quod tempore natalis Domini choreas, vel spectaculum quoddam generosarum juvencularum, resolutis sinibus suis nudatas mamillas proponentium, quidam adduceret magnus dominus coram eo, ut ante regis aspectum juvenes illæ mulierculæ sic denudatæ tripudiarent, ad probandum forsan eum, vel ad alliciendum regis juvenilem animum. Sed rex iste non improvidus, nec diabolicæ fraudis ignarus, his spretis præstigiis, nimium indignatus, oculos avertens, dorsum ejus citius posuit, et ad cameram suam exivit dicens, Fy fy, for shame, forsothe ye be to blame.
Aliàs juxta Bathoniam equitans, ubi calida sunt balnea, quibus, ut dicitur, se refocillant et lavant se homines illius patriæ ex consuetudine, dum introspiceret rex balnea, vidit homines in eis quasi in toto nudos et vestibus plene exutos. Ad quod indignans rex citius abiit, nuditatem hujusmodi quasi grande facinus abhorrens, non immemor illius Francisci Petrarchæ assertionis: Nuditas beluina in hominibus non placet: sed pudori amictûs honestate consulitur. Præteria,12 non tantum sibiipsi, sed et domesticis suis, de castimonia magnam [A iv b] cautionem adhibere solebat. Nam ante nuptias suas adoloscens13 castitatis alumnus existens, curiose per secretas suæ cameræ fenestras aspicere solebat, ne feminarum introeuntium stulta debacharetur insolentia, in suorum saltem domesticorum ruinam. Eandem etiam cautionem adhibuerat idem rex duobus suis fratribus utriuis,14 Dominis videlicet Jaspere15 et Edmundo, dum pueri et juvenes erant: quibus pro tunc actissimam16 & securissimam providebat custodiam, eos ponens sub tutela virtuosorum et honestissimorum sacerdotum, tum ad erudiendum, tum ad virtuose vivendum, et conversandum, ne scilicet indomitæ adolescentulationes succrescerent, si omnino suppressore carerent. Non minorem iterum diligentiam adhibere solebat rex iste, ut dicitur, circa alios sibi attinentes, ut vitia declinarent vel vitarent simul cum contione viciosorum vel dissolutorum, et virtutes apprehenderent, ammonens eos.