Timor Domini Inerat Ei
Quod & princeps iste timorem habuerat filialem ad Dominum, patet in quammultis ejus actis et devotionibus. Primo referre solebat quidam Angliæ reverendus antistes, se per decem annos confessoris sui officio functum apud ipsum regem Henricum fuisse. Sed neque per tantum tempus mortalis alicujus [A iii a] criminis maculam animam ejus tetigisse asserebat. O! quanta vigilantia! O! quanta diligentia placendi Deo in tam sublimi et juvenili persona reperta est! Attendite reges & principes universi, juvenes et virgines & populi quique, & laudate Dominum in sanctis ejus. Hunc quoque regem virtute imitamini, qui malum fecisse poterat & non fecit: sed omnino dum vixit refugit, in quantum potuit, propter Dei displicentiam, hujuscemodi malum vel noxam.