Humilitas Regis
Loquendo de magna regis istius humilitate, sciendum, quod multum clarus fuerat virtute illa humilitatis. Non enim erubuit rex iste piissimus sacerdoti, celebranti coram eo, diligens minister fieri, respondendo ad missam, Amen. Sed libera nos, et similia. Ita vero fecit etiam michi communiter indigno sacerdoti. In mensa etiam succinctam faciens refectionem, quasi religiosus cum concitata surrectione silentium servans stando Deo gratias totiens quotiens devotissime persolvit. Unde etiam, teste magistro doctore Town̄. instituit idem rex, quod per elemosinarium suum quidam discus, V. Christi vulnerum, quasi sanguinerubentium, repræsentativus, [A vi b] mensæ suæ, quando se reficere habuit, ante omnia alia fercula poneretur, quibus effigiebus devotius intentis,22 ante quorumlibet ciborum attactum mirabiles Deo persolvebat devotiones.
Item equitando semel in strata quadam, jacente extra cemiterium ad orientem cujusdam ecclesiæ, ubi pixis super altare pendens carebat sacramento eucharistiæ, eo igitur non nudante caput, ut semper aliàs vel ante assolet agere cum magna devotione propter reverentiam sacramenti: admirantibus inde suis dominis et compluribus magnatibus, rationem reddit rex dicens: Scio, inquit, ibi non esse Dominum meum Iesum Christum, ob cujus honorem tanta facerem. Quod ita repertum est ut dixit. unde et dicunt, qui eidem secreti erant, quod rex iste frequenter viderat Dominum nostrum Iesum, in forma humana repræsentantem se in sacramento altaris inter manus sacerdotis.
Consueverat etiam, ex permaxima humilitate & devotione, nocte et Dominicæ resurrectionis tempore propria manu gerere magnum tortum, ob reverentiam Dominicæ resurrectionis et fidem.