Better Gutenberg
Free, beautifully formatted public-domain ebooks
‹Better GutenbergHenry the SixthVirtutum Ejus Commendatio · 4 of 31Contents›

Henry the Sixth

by John Blacman

4 of 31 · Contents · Download EPUB

Virtutum Ejus Commendatio

Verum ut de virtutibus non paucis istius regis, quibus Deus omnipotens animam ejus insignivit, aliquid edicam, &3 pro modulo meo Deo propicio prout noverim, & ex relatu fidedignorum, quondam ei assistencium, didicerim, propalabo. Fuerat enim, quasi alter Job, vir simplex, & rectus, Dominum Deum omnino timens, & à malo recedens. Erat autem vir simplex, sine omni plica dolositatis aut falsitatis, ut omnibus constat. Nulli enim dolose egerat: aut falsum aliquod cuiquam proferre solebat: sed veridica semper exercuerat eloquia. Fuerat & rectus et justus, per lineam justiciæ semper in actis suis procedens. Nulli vero injuriam facere voluit scienter. Deo & omnipotenti quod suum erat fidelissime tribuerat. quia decimas & oblationes, Deo et ecclesiæ debitas, amplissime persolvere studuit. simul cum religiosissimo cultu etiam hoc peregit, ita quod ipse & regalibus infulis trabeatus, diademateque regio coronatus, tam profundas sibi instituit exhibere Domino inclinativas supplicationes, ac si fuisset juvenis quispiam religiosus.

← Back to Henry the Sixth

Scroll to Top