Better Gutenberg
Free, beautifully formatted public-domain ebooks

Descripción é historia del castillo

by Mariano Nougués Secall

34 of 36 · Contents · Download EPUB

Nota 14

Archivo general de la Corona de Aragon.

Sigilli Secretis, Petri III. Pars 1.ª n. 1112 fol. 26.

Petrus etc. Dilecto consiliario nostro Michaëli Palacin merino Cæsaraugustæ Salutem etc. Licet plures assignationes fuerint factæ super redditibus merinatus, volumus tamen ac vobis mandamus, quatenus eis non obstantibus opus de la Ajafaria continuetis, et fieri faciatis, cum nostræ intentionis fuerit, quod dictum opus prætextu dictarum assignationum vel alias in aliquo non impediatur; volumus tamen quod provisionem mandetis dari Ateoni urso, et aliis pecudibus quæ in Aljafaria custodiuntur, ut vobus mandatum existit, exolvatis. Cæterum si Judaeus custos leonum viderit, quod leones noviter adulti sien periculo á suis genitoribus poterunt separari, eos cum dicto judæo apud Valentiam nobis protinus transmittatis, et eidem judæo expensas sibi et dictis leonibus necessarias ministretis, quoniam nos eas in vestro computo mandamus per præsentem recipi et admitti. Datum Morellæ sub nostro sigillo secreto XV.a Kalendis Octobris anno Domini M. CCC. XXX. VIII.—Franciscus de Prohomme mandato domini Regis.

← Back to Descripción é historia del castillo

Scroll to Top